Obrazy na stronie
PDF
ePub

Secundum Elementum. Opus Dei in choro quotidie perficiendum.

Communis oratio Ejus ratio Angelis aequat et sociat

A Christo et Apostolis tradita A SS. P. Benedicto disposita Ejus excellentia Psalmus Operis Dei fructus S. liturgiae laus Speciale exauditionis promissum Christus orantium in choro caput

Chorus Ecclesiae et populi spes Felix monachi sors Vox Sponsae Christi et creationis.

Declaratio. Coenobium familia Dei est ac monachus adoptionis filius; nonne in his " praecipue, “ quae Patris " ejus“ sunt, oportet eum esse” (Luc. 2, 49), h. e. in oratorio, in choro? Quodsi reliqua omnia in coenobio communiter fiunt, numquid dignum est ac justum, principale opus seorsum privatimque persolvi? Imo vero ad hoc ipsum, sicut decet, perficiendum monachi a saeculo recedentes in unum sese corpus mysticum congregarunt. Considera, quaeso, dilecte frater, communis orationis rationem, fructum ac virtutem.

Huic orationi qui se sociat, tam corpore quam animo Deum colit. Est adorator Altissimi nonin spiritumodo, sed plenâ“ in veritate", quippe qui vere cunctis viribus Ei serviat, totum hominem in debitum tradat Creatoris Redemptorisque servitium, ita ut

Communis

oratio (officium divinum).

Ejus ratio.

spiritus carnem elevet, nobilitet, transfiguret, caro spiritum amplius incitet atque inflammet, et ut simul caro ac spiritus incarnatum glorificent Patris Verbum. Divinum deinde officium sive cultus Dei publicus et communis vere catholicus est, catholicae Ecclesiae proprius. Luculentissime enim ante oculos ponit Sanctorum, quam credimus, communionem, suavem referens imaginem mystici corporis Christi. Jam, siquidem claustrum coeli instar est civitas ac familia Dei, monachi “ erunt sicut Angeli in coelis (Marc. 12, 25), qui Patris “ma“jestatem sociá exultatione concelebrant nec “ cessant clamare, una voce dicentes: Sanctus, “ Sanctus, Sanctus !” Sunt quippe almae Sionis aemuli , augustissimum gloriaeque plenum in terris sortiti coelicolarum ministerium. Quinetiam, quicunque in coelis terrisque Deum colunt, unius ejusdemque proprie familiae sunt filii, in divinâ laude perpetuo juncti atque consociati. Idcirco Angeli coram Bethlehemiticis pastoribus nocturnas Christo cantarunt vigilias, nec dubium est, quin Salvatori concinerint, quum in Coenaculo primam cum Apostolis Missam conventualem (Cf. Hymno dictoMatth. 26, 30 ; Marc. 14, 26) et in Cruce cum beatissima Matre sua, Joanne piisque mulieribus celebraret cruentum illud ac summe adorandum Pontificale Sacrificium. Quibus

Angelis aequat et

social,

Christo et Apostolis

A SS. P. Benedicto disposita.

Ejus excellentia.

considerationibus impulsa communem orationis cultusque modum s. Ecclesia et ab initio instituit et summo semper favore prosecuta est. Primitiae enim ipsius“ erant perseverantes in 'communicatione fractionis panis et orationibus, quotidie in templo unanimiter perdurantes (Act. 2, 42 et 46 ; cf. 12, 5).

Idem spectavit SS. monachorum Patriarcha, quum instituit ac disposuit diligentissime Opus Dei. Maximi igitur facias vehementerque diligas hoc sacrum tuum ac palmare munus. Etiam atque etiam cogita, quanta sit ejus excellentia. Ipse est Deus, qui Sua vel sanctorum eloquia, cantica, hymnos tuo imponit ori. Quid dicamus de psalmis, immortalibus illis ac suavissimis canticis, quae Spiritus S. e pectore viri secundum cor Deielicuit, ut omnium exin saeculorum pia vota, suspiria, preces ac laudes ad coelos deportent reportentque divina lumina, solatia, gratiarum subsidia? Studiose porro expende, quam vere sit divinitus dictum :

Sacrificium laudis honorificabit Me, et illic iter, quo ostendam illi salutare Dei(Ps. 49, 23).

Psalmus.

"

In primis tibimetipsi mirum est, quot et quanta ex officio divino animae bona fluant. Salutaris enim haec precum conjunctio animum tuum suavi perfundit tranquillitate, solatio ac gaudio S. Spiritus. Eadem insigniter animam tuam purgat, illuminat unitque Deo. Aperit

Operis Dei fructus

proti,

Pro fidelibus.

quodammodo coelos ita, ut manna inde pluat, omne in se habens delectamentum, epulum vere coeleste, quod et cor pascat et mentem transformet a claritate in claritatem (2 Cor. 3, 18). Est eadem orationis communio Jordanis instar sacrum quoddam balneum, in quo septies per diem mersus maculas abluas renovesque ut aquilae juventutem animae. Egregium profecto est pietatis adjumentum, pignus virtutis, fortissimum adversus spiritum saeculi praesidium, piissimum obedientiae erga s. Ecclesiam exercitium, atque divinae contemplationis fons abundans. O quam bonum est confiteri Domino et psallere nomini Tuo, Altissime !(Ps. 91, 1).

Praeterea, in fideles quae inde vis exaedificans redundet, mente revolve ac pondera. Publicus enim Dei cultus nonne cor perarat, convertit, leniter mulcet, simulque divinum invitat Seminatorem, ut semen suum coeleste spargat? Idem uberrimis animas irrorat gratiis summamque parat laudem ac commendationem sacrae Liturgiae, utpote quae vere sit

fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. 4, 14), seu lignum vitae, per menses singulos reddens fructum suumin paradiso Ecclesiae (Apoc. 22, 2). Cujus utinam omnes scirent donum, reputantes secum, in s. Liturgia habitare in nobis Verbum carnem factum, veritatis plenum et gratiae, ac membra suae vitae

S. Liturgiae laus.

Speciale exauditionis promissum.

Christus orantium in choro caput.

Chorus Ecclesiae et populi spes.

spiritu perfundens! Accedit speciale, quo communis oratio ornata est, exauditionis promissum. Ipse enim Dominus dicit: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine Meo, ibi sum in medio eorum," quapropterde omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre Meo, qui in coelis est ” (Matth. 18, 19 sq.). JESUS CHRISTUS igitur orantium in choro, ut caput, ita etiam dux ac mediator est, pro eis interpellans, Ejusque Spiritus Ipse postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. 8, 26). Hinc illa, quam et s. Ecclesia et populus Christianus in canonicâ potissimum oratione reponit, spes ac fiducia, adeo certa, ut eos, qui divino vacant officio, aciem nuncupent in antiquum hostem ordinatam, propugnaculum pacis ac salutis, alterum Moysen, qui in monte sancto manus levans victoriam conciliat populo Israël (Ex.17,11).

Et haec quidem communis oratio tuum singulare est munus, felix tua sors, tuum peculiare officium. Benedictinus vocaris, quasi ut benedicas Deum laude perenni, eoque ipso benedicaris ab Eo modo speciali. “ Monachi propter chorum fundati sunt, ut eorum voce tanquam suâ ipsius utatur Sponsa Christi, ideoque velut tubicines sunt creationis, fidelium interpretes, patroni ac procuratores apud Altissimum. Ergo tu quoque in electorum numerum adscriptus es, de quibus Dominus loquitur:

[ocr errors][merged small]
« PoprzedniaDalej »