Obrazy na stronie
PDF
ePub

Vita est scala Jacob.

remisse, non pigre, non lento gressu; sed, quemadmodum item de ipso scriptum est: « Exultavit ut gigas ad currendam viam » (Ps. 18, 6). Porro currentem non apprehendit, qui et ipse pariter non currit. Et quid prodest sequi, si non contingat consequi? Ideo Paulus aiebat : « Sic currite, ut comprehendatis» (1 Cor. 9, 24). Ibi tu, Christiane, fige tui cursus profectusque metam, ubi Christus posuit suam. « Factus est, inquit (Apostolus), obediens usque ad mortem » (Philipp. 2, 8). Quantumlibet ergo cucurreris, si usque ad mortem non perveneris, bravium non apprehendis. Bravium Christus est. Quod si Illo currente tu gradum sistis, non Christo appropias, sed te magis elongas; timendumque tibi est, quod ait David : « Ecce, qui elongant se a Te, Domine, peribunt » (Ps. 72, 27). Itaque si proficere currere est, ubiproficere, ibi currere desinis: ubi vero non currere, ibi et deficere incipis. Hinc plane colligitur, quia nolle proficere nonnisi deficere est. Vidit scalam Jacob et in scala Angelos, ubi nullus residens, nullus subsistens apparuit; sed vel ascendere, vel descendere videbantur universi (Gen. 28, 12): quatenus palam daretur intelligi, inter profectum et defectum in hoc statu mortalis vitae nihil medium inveniri, sed quomodo ipsum corpus nostrum continue aut crescere constat aut decrescere; sic necesse sit, et spiritum aut proficere semper aut deficere. (Ep. 254. n. 2. sq. P. L. 182, 460 sq.) — Non est stare omnino in pendulo fragilis scalae, neque in incerto hujus mortalis vitae quicquam in eodem statu permanet. «Non habemus hic manentem civitatem,» nec futuram adhuc possidemus, sed inquirimus. Aut ascendas necesse est aut descendas; si attentas stare, ruas necesse est. Minime pro certo est bonus, qui melior esse non vult; et ubi incipis nolle fieri melior, ibi etiam desinis esse bonus. (Ep. 91. n. 3. ib. 224.) — « Cum consummatus fuerit homo, tunc incipit» (Eccli. 18, 6). Indicium ergo tuae consummationis est, quod nunc coepisti; et in quo arbitrabaris te non comprehendisse, jam comprehenderas. Nemo quippe perfectus, qui perfectior esse non appetit; et in co quisque perfectiorem se probat, quo ad majorem tendit

perfectionem. (Ep. 34. n. 1. ib. 140.) Ita, quaeso, ita facite, dilectissimi! Discipulus quippe proficiens, gloria est magistri. Quisquis in schola Christi non proficit, Ejus indignus est magisterio... « JESUS (autem), ut ait Evangelista, crescebat et proficiebat sapientiâ et aetate et gratiâ apud Deum et homines» (Luc. 2, 52). Ille « exultavit ut gigas ad currendam viam » (Ps. 18, 6) : et nos quoque, si non desipimus, curremus post Eum, trahemur in odore unguentorum Ipsius. Alioqui si elongari contigerit, erit pigritanti animae et laboriosior et periculosior via, dum nec odore recreari nec certa possit agnoscere vestigia longius abeuntis. «Sic ergo currite, Fratres, ut comprehendatis ! » (1 Cor. 9, 24.) Quod sane ita fiet, si nequaquam arbitramini vos comprehendisse, sed obliti quae retro sunt, extenditis vos in anteriora (Philipp. 3, 13). « Si apprehendatis disciplinam, nequando irascatur Dominus et pereatis de via justâ (Ps. 2, 12). Qui edit me, ait Sapientia, adhuc esuriet; et qui bibit me, adhuc sitiet » (Eccli. 24, 29), ut noverit piger, qui digne prorsus lapidatur stercoribus boum (Ibid. 22, 2), fastidium sibi non de satietate, sed de inediâ generari. Denique, quia « omnia coope«rantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt « sancti » (Rom. 8, 28), moveat nos ipsum quoque saecularis cupiditatis exemplum! Quem enim ambitiosum vidimus aliquando contentum adeptis dignitatibus ad alias non anhelare? Sic et curiosi cujusque non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quid? eorum, qui avaritiae servi unt, aut amatores sunt voluptatum, seu vanas sectantur hominum laudes, nonne et ipsorum insatiabilia desideria arguunt nos negligentiae et tepiditatis? Pudeat certe spiritualium nos bonorum minus cupidos inveniri; erubescat anima conversa ad Dominum, minori affectu sectari justitiam, quam iniquitatem antea sectaretur! Est enim causa quoque valde dissimilis, « Stipendium quippe peccati mors » (Rom. 6, 23), fructus autem spiritus vita aeterna. Pudeat proinde negligentius nunc in vitam, quam prius in mortem ire, et minori studio salutem acquirere, quam perditionis

Moveat saecularis

cupiditatis exemplum.

[blocks in formation]

augmentum! Nam, ut omnino simus inexcusabiles, in via vitae, quo citius, eo facilius curritur; et leve Salvatoris onus, quo crescit amplius, eo portabilius est. (Ep. 385. n. 1-3. P. L. 182, 588). Ambulemus, dum lucem habemus, ne tenebrae nos comprehendant (Joan. 12, 35). Ambulare proficere est. Ambulabat Apostolus qui dicebat: «Non arbitror « me comprehendisse.» Et addit: « Unum autem: quae retro sunt obliviscens, ad ea, quae ante sunt, me_extendo » (Philipp. 3, 13). Quid est «unum autem? » Unum autem, inquit, quasi remansit mihi ad remedium, ad spem, ad consolationem. Quid illud? « Quae retro sunt videlicet « oblivi«scens, ad ea, quae ante sunt, me extendo. » Magna fiducia, quod magnum electionis vas, perfectum (i. e. perfectionem) abnuens, profectum fatetur. Ergo non ambulantem, sed sedentem a mortis tenebris comprehendi periculum est. Et quis sedens, nisi qui non curat proficere? Id caveto, et si morte praeoccupatus fueris, in refrigerio eris. Dices Deo : « Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo» nihilominus « omnes scribentur » (Ps. 138, 16). Qui omnes? Profecto qui in desiderio proficiendi inveniuntur. (Serm. 49. in Cant. n. 7. P. L. 183, 1019.) – In omnibus fere religiosis congregationibus... invenire est homines pusillanimes et remissos, deficientes sub onere, virgâ et calcaribus indigentes; quorum remissa laetitia, pusillanimis tristitia est; quorum brevis et rara compunctio, animalis cogitatio, tepida conversatio; quorum obedientia sine devotione, sermo sine circumspectione, oratio sine cordis intentione, lectio sine aedificatione. (Serm. 5. in Ascens. n. 7. P. L. 182, 318.) Subit quidam animi rigor, et vigor lentescit; languor fingitur virium, horror austeritatis intenditur, timor sollicitat paupertatis, contrahitur animus, subtrahitur gratia, sopitur ratio, spiritus exstinguitur, defervescit novitius fervor, ingravescit tepor fastidiosus, refrigescit fraterna caritas. (Serm.63. in Cant. n. 6. P. L. 183, 1083.) Timendum est, ne quando tepidi eâtenus Deum offendant, ut manifeste abjiciantur et evomantur ab Eo, aut si pudor neget apostasiam corporis, tepor ipse

[ocr errors]

paulatim ingerat apostasiam cordis. (Serm. 3. in Ps. 90. n. 5. P. L. 183, 194.) - Divina solet pietas ordinare, ut quanto plus quis profecerit, minus se reputet profecisse. (Serm. 25. de dev. n. 4. P. L. 183, 607.) — Exsurgamus, obsecro, quicumque tepidi sumus, resarciamus animam, spiritum recolligamus, abjicientes perniciosam tepiditatem. Et si non quia periculosa est, et Deo solet, ut interdum miserabiliter plangimus, vomitum provocare, certe quia molestissima; plena miseriae et doloris et inferno plane proxima umbra mortis jure censetur. (Serm. 5 de Ascens. n. 7. P. L. 183, 319.)

Guillelmus, Abb. S. Theod. : Fratres, nolite negligere, nolite tardare! Grandis enim vobis restat via. Altissima est professio vestra; coelos transit, par Angelis est, angelicae similis puritati. Non solum vovistis omnem sanctitatem, sed omnis sanctitatis perfectionem et omnis consummationis finem. Non est vestrum, circa communia praecepta languere, neque hoc solum attendere, quid praecipiat Deus, sed quid velit, probantes, « quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta» (Rom. 12). Aliorum est enim Deo servire, vestrum adhaerere. Aliorum est Deum credere, scire, amare, revereri; vestrum est sapere, intelligere, cognoscere, frui. Magnum est hoc; arduum est hoc! Sed omnipotens et benignus est, qui in vobis est pius promissor, fidelis redditor, et indefessus adjutor. (Ep. ad Fratr. de mont. Dei l. 1. c. 2. n. 5 P. L. 184, 311.)

S. Anselmus: Congregatio vestra templum Dei debet esse; at « templum Dei sanctum » est. Si ergo sancte vivitis, i. e. si ordinis proposita diligenter custoditis nec minima contemnitis, templum Dei estis. (Epist. l. 3, 125. P. L. 159, 161.) Scitis, filii carissimi, meum de vobis desiderium, ac saepe audistis, quid meas consoletur tribulationes in vobis. Si corda vestra soli Deo student vacare proposito, quod fortiter arripuistis, velut boni in Christi vineâ operarii strenue insudatis, si mundum vobis crucifixum et vos mundo vita vestra testatur; si non vobis, sed Deo, i. e. non vestrae, sed Dei voluntati vivitis, si etiam in minimis Deum valde timetis, si districtio

Grandis

via sancti

tatis.

Deo sanect viven

dum.

[ocr errors]

nem ordinis vestri amatis, quam qui odit, certissimo signo se vitiosum esse et diligere dissolutionem demonstrat, si pacem inter vos et obedientiam Priori servatis, hoc est meum de vobis desiderium, haec consolatio mea et requies in vobis. Haec cogitate, haec retractate ac facite, si me laetificare, imo si Deum vobis vultis placare! Haec vobis Spiritus Sanctus persuadeat pro hisque gloriae suae beatam exhibeat visionem! Amen. (Ep. 1. 3, 76. ib 114. P. L. 159, 113.)

S. Augustinus: Quis non monachos miretur et praedicet, qui contemptis atque desertis mundi hujus illecebris, in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati, simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus; nullâ superbiâ tumidi, nullâ pervicaciâ turbulenti, nullâ invidentiâ lividi, sed modesti, verecundi, pacati, concordissimam vitam et intentissimam in Deum, gratissimum munus Ipsi offerunt, a quo ista posse meruerunt ?... Hos mores, hanc vitam, hunc ordinem, hoc institutum, si laudare velim, neque digne valeo..... (D: morib. eccl. cath. l. 1. c. 31. n. 67. P. L. 32, 1338.)

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »