Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sacerdos sciat, se omnem Regulae disciplinam servaturum, nec aliquid ei relaxabitur, ut sit, sicut scriptum est: Amice, ad quid venisti?... sciat, se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. (Cap. 60.)

Nec occasione sacerdotii obliviscatur Regulae obedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Domino proficiat... Quod si aliter praesumpserit, projiciatur de monasterio, si tamen talis fuerit ejus contumacia, ut subdi aut obedire Regulae nolit. (Cap. 62.)

Praepositus, quantum praelatus est ceteris, tantum eum. oportet sollicite observare praecepta Regulae. (Cap. 65.)

Ipse Abbas cum timore Dei et observatione Regulae omnia faciat. (Cap. 3.)

Et praesentem Regulam in omnibus conservet (Cap. 64.) Hanc autem Regulam saepius volumus in Congregatione legi, ne quis fratrum de ignorantiâ se excuset. (Cap. 66.)

Vita S. Bened. Vir Dei Benedictus inter tot miracula, quibus in mundo claruit, doctrinae quoque verbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum Regulam, discretione praecipuam, sermone luculentam. Cujus si quis velit subtilius mores vitamque cognoscere, potest in eâdem institutione Regulae omnes magisterii illius actus invenire, quia sanctus vir nullo modo potuit aliter docere, quam vixit. (S. Greg. dialog. 1. 11, c. 36.)

Vir Dei Benedictus Scholasticae sorori respondit : manere extra cellam nullatenus possum. (Ibid. c. 33.) Tantum miraculo coactus mansit.

Haec est via, quâ dilectus Domino coelum Benedictus ascendit. (Ibid. c. 37.)

S. Ecclesia.

Offic. monast. : O coelestis norma vitae, Doctor et Dux Benedicte, cujus cum Christo spiritus exultat in coelestibus! Gregem, Pastor alme, serva, sanctâ prece corrobora, viâ

SS. P. Benedictus

S. Regula

Ordo S. Bened

Regularis Observantia.

coelos clarescente fac, te Duce, penetrare. (.Int. in fest. Patrocin, SS. P. Bened.)

Miss. monast. : Qui beatissimum Confessorem tuum. Benedictum Ducem et Magistrum, coelitus edoctum, innumerabili multitudini filiorum statuisti. Quem et omnium justorum spiritu repletum et extra se raptum, luminis tui splendore collustrasti, ut in ipsâ luce visionis intimae, mentis laxato sinu, quam angusta essent omnia inferiora, deprehenderet, per Christum Dominum nostrum. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum Monachorum coetus exultat. Sed et supernae virtutes, etc. (Praefat. de SS. P. Bened.)

Concil. Duziacense II. (Douzy, a. 874): Beatus gratiâ et nomine Benedictus, Sancto Spiritu inspiratus, consona S. Scripturis et aliorum orthodoxorum Patrum praedicationibus in Regula suâ dicit...... Sanctus Spiritus per B. Benedictum codem spiritu, quo et sacri Canones conditi sunt, Regulam Monachorum edidit... Ceterum, quoniam eadem Regula a Sancto Spiritu promulgata et laudis auctoritate B. Papae Gregorii inter Canonicas Scripturas et catholicorum Doctorum scripta, est teneri decreta. (Cap. 8 et 7.)

Urbanus, Pp. VIII. (1644.): Quidquid in vita Sanctorum mirabile est, quidquid altum sub lumine fidei : ad vestram vocationem pertinet. Spirituales gratiae, quae alios Ordines sanctificant varietate incomprehensibilis earum divisionis, unam partem constituunt plenitudinis carum, quae Ordini vestro communicantur : quandoquidem illius Institutor plenus erat Spiritu omnium Justorum. (In Bulla ad Sanctimoniales Xantonenses.)

Concil. Augustodun. (Autun, sub S. Leodegario habit. a. 670): De Abbatibus vel Monachis ita observare convenit, ut, quidquid canonicus ordo vel Regula S. Benedicti edocet, et implere et custodire in omnibus debeant. Si enim haec omnia fuerint legitime apud Abbates vel monasteria conservata, et numerus monachorum, Deo propitio, augebitur et mundus omnis per eorum orationes assiduas malis carebit contagiis. (Can. 15.)

Concil. Londinense (a. 1268): Regnum coelorum, mansionibus, teste Veritate, distinctum, de mundo isto quasi de torculari sibi exprimit et colligit incolas, per varias incedentes virtutum semitas, et extra mundi contagia, per diversos cancellos poenitentiae salientes, mansionum coelestium tabernacula variis praemiorum stipendiis ingressuros. Inter omnes hujusmodi sanctum et Deo proximum Ordinem monachorum per virum illum venerabilis vitae, gratiâ et nomine Benedictum, docente S. Spiritu, institutum et elevatum ad charismata meliora, quanto per altioris vitae gradus a diebus antiquis de terrenis triumphantem attendimus regnum Dei sanctâ violentiâ rapientem, tanto cura nobis major incumbit, illius reservare decorem, munire sanctimoniam, et immissiones per angelos malos praecludere, atque illatos ab hostibus gladio et insidiis sanare languores! (c. 38.)

Concil. Tridentin. Quoniam non ignorat sancta Synodus, quantum ex monasteriis pie institutis et recte administratis in Ecclesiâ Dei splendoris atque utilitatis oriatur, necessarium esse censuit..., praecipere,... ut omnes regulares... ad Regulae, quam professi sunt, praescriptum vitam instituant et componant, atque imprimis quae ad suae professionis perfectionem, ut obedientiae, paupertatis et castitatis, ac si quae alia sunt alicujus regulae et ordinis peculiaria vota et praecepta, ad eorum respective essentiam, nec non ad communem vitam, victum et vestitum conservanda pertinentia, fideliter observent. Omnisque cura et diligentia a superioribus adhibeatur..., ut ab illis non recedatur ; quum compertum sit, ab eis non posse ea, quae ad substantiam regularis vitae pertinent, relaxari. Si enim illa, quæ bases sunt et fundamenta totius regularis disciplinae, exacte non fuerint conservata, totum corruat aedificium necesse est. (Sess. XXV, de Regul. et Mon. c. 1.)

Concil. Biterrens. (Béziers, a. 1233): In votis et observantiis, per quae conservatur ordo et disciplina regularis, monachi suam magistram sequantur Regulam, secundum quam

S. Regula et Constitutiones.

vivere sunt professi et sine cujus observatione non sunt in statu vel ordine salvandorum. (Cap. 14.)

Clemens Pp. XIV. (1774): Agnoscite, fratres, ante Deum infirmitatem vestram; assidue et studiose precamini divinam clementiam: servate Regulam,constitutiones,decreta, Regularem disciplinam diligite et facite, atque vitae vestrae sanctitas et morum castimonia talis erit, quae omnibus, non dicam fidelibus, sed religiosis viris proponenda erit tanquam norma pie sancteque vivendi. (Constit. « In vinea Domini » a. 1772. § 11.)

Concil. Prag. (a. 1860): Peculiaris regularium thesaurus sit ipsa Regula, juxta cujus praeceptum et accedentes in statutis explicationes singulae religiosorum familiae suo quaeque modo sanctos ordinum fundatores imitentur, in quibus varia Spiritus Sancti dona diversissimos et pulcherrimos caritatis fructus protulerunt. (Tit. 7. c. 3.)

Concil. Coloc. (Colocza, a. 1863): Religiosi ordinis sui statuta, majorum item traditiones et disciplinam omnes et singuli, quemadmodum Deo voverunt, religiose custodiant, per corum vestigia gradientes ad eandem mereantur pervenire repromissionem aeternam. (Tit. 5.)

Concil. Strigon. (Gran, a. 1858): Obedientia debet esse perfecta eo sensu, ut quivis, a primo Superiore usque ad novissimum novitium, legibus, constitutionibus, regulis sui Ordinis, a S. Sede Apostolica confirmatis, plenum praestet obsequium, proinde librum haec in se continentem, velut suum codicem legum, in corde veneretur, eundem frequenter relegere, super argumento meditari, sensum penetrare contendat; superiores autem locales statis temporibus publice legi curent; denique magistri novitiorum ad captum singulorum frequenter explanent. (Tit. 7.)

Concil. Ultraject. (Utrecht, a. 1865): Fructus eximios religiosa instituta tunc solummodo producere possunt, cum regulares tam viri quam mulieres, ad Regulae, quam professi sunt, praescriptum vitam instituant et componant. Superioribus regularibus solemne erit, ut in monasteriis Regulae

et constitutiones a S. Sede approbatae strictim et in omnibus observentur, nec eis licebit quidquam immutare. Si quid vero a primitivâ Regulâ deflexum repererint, nullâ morâ interpositâ, pristinam observantiam restituendam curabunt. Tit. 7, c. 1 et 2.)

Pius Pp. IX: Religiosae Familiae, ad majorem Dei gloriam et animarum salutem procurandam a sanctissimis. viris divino afflante spiritu institutae atque ab hac Apostolica Sede confirmatae, multiplici earum formâ pulcherrimam illam varietatem efficiunt, quae mirifice circumdat Ecclesiam, ac lectissimas illas auxiliares Christi militum turmas constituunt, quae maximo tum christianae tum civilis reipublicae usui, ornamento atque praesidio semper fuerunt. (Epist. Encycl. d. d. 17. Jun. 1847.)

(Concil. Vatican. 1869): Superiores Ordinum ac Regulares omnes graviter monemus, ut... vota, quae in professione Deo nuncuparunt, fideliter reddant, regularem observantiam et disciplinam sedulo servent, seque religiosos non habitu tantum, sed et virtute ac spiritu, quo sancti eorum Fundatores animati erant, ostendant, ut propriam sanctificationem assequi et Ecclesiae utilitati ac populis aedificationi esse possint. (Schema I Constit. de Regul.)

Sancti et Doctores.

S. Odo, Abb. Cluniac. (942): Ubicumque S. Ecclesia diffunditur, per tribus, per nationes, per linguas, laus Benedicti frequentatur. Si enim « in multitudine populi dignitas Regis est, ut ait Salomon (Prov. 14, 28), quantam putamus esse dignitatem istius Regis, quem tam numerosus prosequitur exercitus monachorum? Quis unquam Rex aut Imperator in tantis mundi partibus imperavit aut ex tam diversis nationibus sibi tantas legiones conduxit, quantas videlicet iste cujuslibet sexus et aetatis, in Christi militia voluntarie juratas, disponit? Quem quasi praesentem intuentes et vexillum institutionis sequentes, diabolicas acies viriliter

S. Benedictus rex clarissimus.

« PoprzedniaDalej »