Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse publicum crimen, quia, quod in religione divina committitur, in omnium fertur iniuriam. § 2. Quos bonorum etiam publicatione persequimur; quae tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum, velut in suc5 cessionibus, ordo servetur. Quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur. § 3. Ipsos quoque volumus a moveri ab omni liberalitate et successione, quolibet titulo venientes. § 4. Praeterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuique convicto relinquimus facultatem. § 5. In mortem quo10 que inquisitio tendit. Nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non immerito et hic debet subire iudicium. Erga et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento sive codicillo, sive epistola, sive quolibet genere reliquerit voluntatis, qui aut Manichaeus aut Phryga aut Priscillianista fuisse convincitur; hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius comprehensos conditione servata; alio15 quin nec filios exsistere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint. Delicti enim veniam poenitentibus damus. § 6. Servos etiam extra noxam esse volumus, si, dominum sacrilegum reverentes, ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint. § 7. Praeferri huiusmodi hominum coetus domino, etsi non communione criminis implicato, sciente tamen, nec prohibente contraxit, patrimonio nostro societur. Ac si 20 dominus ignoravit, actor vel procurator possessionis, coercitus plumbo, perpetuo metallorum operi deputetur, conductor, si idoneus est, deportabitur. § 8. Rector provinciae, si haec crimina dissimulatione vel gratia delata distulerit, aut convicta neglexerit, sciat, se muleta viginti librarum auri feriendum. Defensores quoque et principales urbium singularum, nec non et officia provincialia decem librarum auri poena constringet, 25 nisi in his, quae a iudicibus super hoc praecepta fuerint, exsequendis et sagacissimam curam et solertissimam operam commodarint.

c. 42. Honorius und Theodosius II. 408: Eos, qui catholicae sectae sunt inimici, i ntra palatium militare prohibemus, ut nullus nobis sit aliqua ratione coniunctus, qui a nobis fide et religione discordat.

30 c. 56. Honorius und Theodosius II. 415: Sciant cuncti, qui ad ritus suos haeresi superstitionis obrepserant, sacrosanctae legis inimici, plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum exercendi sceleris sui temeritate tentaverint, ne qua vera divinaque reverentia contagione temeretur.

c. 63. Theodosius II. und Valentinian III. 425: Omnes haereses omnesque perfidias, 35 omnia schismata superstitionesque gentilium, omnes catholicae legis inimicos insectamur errores. Si quos vero haec quoque clementiae nostrae statuta poena comitetur, et noverint, sacrilegae superstitionis auctores, participes conscios proscriptione plectendos, ut ab errore perfidiae, si ratione retrahi nequeunt, saltem terrore revocentur.

c. 65. Theodosius II. und Valentinian III. 428: Haereticorum ita est repri40 menda insania, ut ante omnia quas ab orthodoxis abreptas tenent ubicunque ecclesias, statim catholicae ecclesiae tradendas esse non ambigant, quia ferri non potest, ut, qui nec proprias habere debuerant, ab orthodoxis possessas aut conditas suaque temeritate invasas ultra detineant.

Cod. Theod. lib. XVI tit. VI. c. 1. Valentinian I. und Valens 373: Antistitem, 45 qui sanctitatem baptismi illicita usurpatione geminaverit et, contra instituta omnium, eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum

esse censemus.

c. 5. Arcadius, Honorius und Theodosius II. 405: Iubemus, ut si quis posthac fuerit rebaptizare detectus, iudici, qui provinciae praesidet, offeratur, ut facultatum omnium publicatione mulctatus inopiae poenam expendat.

182. 2. Zölibatsgesetz der Kaiser Honorius und Theodosius (420).
Cod. Theod. lib. XVI 2.

c. 44. Quicunque igitur cuiuscunque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant; hac eis tantum facultate concessa, ut matres, filias atque germanas intra domorum suarum septa contineant.

183. 3. Gesetz der Kaiser Arkadius, Honorius und Theodosius II. (408) gegen die 10 heidnischen Tempel.

Cod. Theod. lib. XVI tit. X De paganis, sacrificiis et templis. VSCHULTZE, G. d. Untergangs d. gr.-röm. Heidentums, Jena 1887, I 367; AGÜLDENPENNING, G. d. oström. Reiches unter Arkadius u. Theod. II., Ha 1885, 397 ff. JGEFFKEN, Ausgang d. griech.-röm. Heidentums, Hdbg 1920, 178 ff., 305 f.

15

c. 19. Templorum detrahantur annonae et rem annonariam iuvent, expensis devotissimorum militum profuturae. §1. Simulacra, si qua etiam nunc in templis fanisque consistunt, et quae alicubi ritum vel acceperunt vel accipiunt paganorum, suis sedibus evellantur, cum hoc repetita sciamus saepius sanctione decretum. § 2. A edificia ipsa templorum, quae in civitatibus vel oppidis vel extra oppida sunt, ad 20 usum publicum vindicentur, ara e locis omnibus destruantur, omniaque templa in possessionibus nostris ad usus accommodos transferantur; domini destruere cogantur. § 3. Non liceat omnino in honorem sacrilegi ritus funestioribus locis exercere convivia vel quicquam solennitatis agitare. Episcopis quoque locorum haec ipsa prohibendi ecclesiasticae manus tribuimus facu l- 25 tatem; iudices autem viginti librarum auri poena constringimus et pari forma officia eorum, si haec eorum fuerint dissimulatione neglecta.

184. Symbolum Quicunque oder das sog. Symbolum Athanasianum (450—600).

Hahn, Bibliothek d. Symb. § 150. LOOFS, Symbolik I § 11; RE 2, 1897, 178 ff.; 23, 30 1913, 125 f.; GDWOMMANEY, Diss. on the Athanasian Creed, Oxf. 1897; SEEBERG, DG II 165 ff.;. HARNACK, DG II 311 ff.; CFRARNOLD, Caesarius v. Arelate, L 1894, 313; HBREWER, Ath. Gl.bek., Gö 1909; CHTURNER, Journ. Theol. Stud. 11, 1910, 401 ff.; GMORIN, Journ. Theol. Stud. 12, 1911; Rev. bénédikt. 1911; SCHANZ-KRÜGER 566;

BARDENHEWER, LG III 58f. 487.

35

Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus habet, ut teneat catholicam fidem. Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna 40 maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus et Spiritus sanctus; immensus Pater, immensus Filius, immensus et Spiritus sanctus; aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus et Spiritus sanctus: et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus, sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens et Spiritus sanctus, et tamen non tres omni- 45 potentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus, et tamen non tres Dii, sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus et Spiritus sanctus et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus: quia sicut singillatim unamquamque personam et Deum et Dominum confiteri christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; Filius a patre 50

solo est, non factus, non creatus, sed genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus nec genitus est, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres, unus Filius, non tres Filii, unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti. Et in hac trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales, ita ut per omnia, 5 sicut iam supra dictum est, et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus, Dei filius, Deus pariter et homo est. Deus est ex substantia Patris ante secula genitus, 10 homo ex substantia matris in seculo natus: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens, aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus, unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumtione humanitatis in Deum, unus omnino non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita et Deus 15 et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, tertia die inde venturus iudicare vivos et mortuos; ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis et reddituri sunt de factis propriis rationem: et quia bona egerunt, ibunt in vitam aeternam, qui vero mala, in ignem aeternum. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

20 185. Das erste große Schisma zwischen Rom und Konstantinopel; die Exkommunikation des Patriarchen Acacius durch Papst Felix II. (484). Felix II.,,Multarum transgressionum“ ep. 6, 28. Juli 484 an Acacius und ep. 7 seu Edictum sententiae: Thiel I 246 f. JR 599. 600. GKRÜGER, Monophys. Streitigkeiten, L 1884; RE 13, 1903, 372 ff.; HARNACK, DG II 400 ff.; SEEBERG, DG II 270; HEFELE, ÍI 607 ff.; BOEHMER, RE 6, 1899, 25 f.

25

30

35

40

[ocr errors]

ep. 6. Sacerdotali honore et communione catholica nec non etiam a fidelium numero segregatus, sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, sancti spiritus iudicio et apostolica per nos auctoritate damnatus, nunquamque anathematis vinculis

exuendus!

ep. 7. Acacius, qui secundo a nobis admonitus statutorum salubrium non destitit esse contemptor, meque in meis credidit carcerizandum, hunc Deus coelitus prolata sententia de sacerdotio fecit extorrem. Ergo si quis episcopus, clericus, monachus, laicus post hanc denuntiationem eidem communicaverit, anathema sit, sancto spiritu exsequente!

186. Lex Salica (c. 490): Die Franken ein christliches Volk. Lex Salica 2 hrsg. v. JFr Behrend -R Behrend, Weim 1897, 169 f. ODIPPE, Prolog d. Lex Salica: Hist. Vierteljahrschr. 1899, 153 ff.; HAUCK I, 1922, 172 f.; HBRUNNER, Dt RG IS, L 1906, 427; RSCHRÖDER, Dt RG® I, L 1919, 257 ff.; HVSCHUBERT, K. i. FrühMA, Tü 1921, 166. Ueber den Text der Lex Salica vgl. die Verhandlungen in NA 39, 1914; 40, 1916

[ocr errors]

Prologus. Gens Francorum inclita auctore Deo condita fortis in arma firma in pacis foedere profunda in consilio corporea nobilis incolumna candore forma egregia audax velox et aspera ad chatholica fide conversa inmunis ab herese dum adhuc teneretur barbara inspirante Deo inquirens scienciae clavem iuxta morum suorum 45 qualitatem desiderans iustitiam custodiens pietatem dictaverunt salica lege per proceris ipsius gentis qui tunc tempore eiusdem aderant rectores electi de pluribus viris quattuor his nominibus: Wisogastis Bodogastis Salegastis et Widogastis in loca nominancium Salchamae Bodochamae Widochamae qui per tres mallos convenientes omnes causarum origines sollicite discuciendum tractandis de singulis iudicibus decreverunt 50 hoc modo. At ubi Deo favente rex Francorum Chlodoveus torrens et pulcher et primus

recepit catholicam baptismum et quod minus in pactum habebatur idoneo per proconsolis regis Chlodovehi et Hildeberti et Chlotharii fuit lucidius emendatum.

Vivat qui Francos diligit Christus eorum regnum custodiat rectores eorum lumen suae graciae repleat exercitum protegat fidei monumenta tribuat pacem gaudia et felicitatem tempora dominancium dominus Iesus Christus pietate concedat. Hec est enim 5 gens quae fortis dum esset et valida Romanorum iugum durissimum de suis cervicibus excusserunt pugnandum atque post agnitionem baptismi sanctorum martyrum corpora quae Romani igne cremaverant vel ferro truncaverant vel bestiis lacerandum proiecerant Franci super eos aurum et lapides praetiosos ornaverunt.

Papst Gelasius I. (492-496).

ZÖPFFEL-MIRBT, Gelasius I., RE 6, 1899, 473 ff.; WKISSLING, Verh. zw. Sacerdotium u. Imperium n. d. Anschgn d. Päpste v. Leo d. Gr. bis Gel. I., Pad. 1921; BARDENHEWER, LG IV 625 ff.; SCHANZ-KRÜGER 602 ff.

187. 1. Gelasius I.: Geistliche und weltliche Gewalt.

10

,,Famuli vestrae pietatis“ ep. 12 an Kaiser Anastasius, 494: Thiel I 349 ff.; JR 632, Decretum 15 Gratiani c. 10 D XCVI ed. Friedberg I 340. LANGEN II 168 ff.; NIEHUES 349 ff.

§. 2. Duo quippe sunt, imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur: auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas. In quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili 20 clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis exspectas, inque sumendis coelestibus sacramentis eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse, itaque inter haec ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet 25 publicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae videantur obviare sententiae; quo, oro te, decet affectu eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu, quod congruit; ita his, quod absit, non mediocre periculum est, 30 qui, cum parere debeant, despiciunt. Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeeminere, et subsequens ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit?

c. 3. Ubi pietas tua evidenter advertit, nunquam quolibet penitus humano consilio 35 elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem ecclesia veneranda confessa semper est et habet devota primatem. Impeti possunt humanis praesumptionibus quae divino sunt iudicio constituta, vinci autem quorumlibet potestate non possunt... Desinant ergo, quaeso te, temporibus tuis quidam per occasionem perturbationis ecclesiasticae praecipitanter ambire, quae non licent: ne 40 et illa, quae male appetunt, nullatenus apprehendant, et modum suum apud Deum hominesque non teneant.

188.

2. Gelasius I.: Einheit der geistlichen und weltlichen Gewalt in dem Priesterkönig Christus (495. 496).

Tract. IV „Ne forte quod solent“ c. 11: Thiel 567; JR 707.

[ocr errors]

schauungen I, Tü 1917, 151 ff.

BERNHEIM, MAliche Zeitan- 45

Quodsi haec tentare formidant (sc. imperatores) nec ad suae pertinere cognoscunt modulum potestatis, cui tantum de humanis rebus iudicare permissum est, non etiam

3

praeesse divinis: quomodo de his, per quos divina ministrantur, iudicare praesumunt? Fuerint haec ante adventum Christi, ut quidam figuraliter, adhuc tamen in carnalibus actionibus constituti, pariter reges existerent et pariter sacerdotes, quod sanctum Melchisedech fuisse sacra prodit historia 1. Quod in suis quoque diabolus 5 imitatus est, utpote qui semper quae divino cultui convenirent sibimet tyrannico spiritu vindicare contendit, ut pagani imperatores iidem et maximi pontifices dicerentur. Sed cum ad verum ventum est eundem regem atque pontificem 2, ultra sibi nec imperator pontificis nomen imposuit nec pontifex regale fastigium vindicavit (quamvis enim membra ipsius, id est, veri regis atque pontificis, secundum participationem naturae magnificae utrumque 10 in sacra generositate sumpsisse dicantur, ut simul regale genus et sacerdotale subsistant): quoniam Christus, memor fragilitalis humanae, quod suorum saluti congrueret, dispensatione magnifica temperavit, sic actionibus propriis dignitatibusque distinctis officia potestatis utriusque discrevit, suos volens medicinali humilitate salvari, non humana superbia rursus intercipi: ut et chri15 stiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent et pontifices pro temporalium cursu rerum imperialibus dispositionibus uterentur; quatenus spiritalis actio a carnalibus distaret incursibus et Deo militans minime se negotiis secularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus: ut et modestia utriusque ordinis curaretur, ne extolleretur utro20 que suffultus, et competens qualitatibus actionum specialiter professio aptaretur.

189. 3. Gelasius I.: Verteilung der kirchlichen Einkünfte (494).

Ep. 14. „Necessaria rerum dispositione“ an die Bischöfe in Lucanien, Bruttien und Sizilien, c. 27, a. 494: Thiel I 378, JR 391. LOENING I 245; MAASSEN 281 f.

[ocr errors]

---

Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cuiuslibet 25 ecclesiae facultas admittit, sicut dudum rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones: quarum sit una pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis applicanda. De quibus, sicut sacerdotis intererit, integram ministris ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendam.

[ocr errors]

30

190. 4. Gelasius I.: Im Abendmahl keine Transsubstantiation. De duabus naturis in Christo adv. Eutychem et Nestorium. Tractatus III: Thiel I 541 f. c. 14. Certe sacramenta, quae sumimus, corporis et sanguinis Christi divina res est, propter quod et per eadem divinae efficimur consortes naturae 5; et tamen es se non desinit substantia vel natura panis et vini. Et certe imago 35 et similitudo corporis et sanguinis Christi in actione mysteriorum celebrantur. Satis ergo nobis evidenter ostenditur hoc nobis in ipso Christo domino sentiendum, quod in eius imagine profitemur, celebramus et sumimus: ut sicut in hanc, scilicet in divinam, transeant sancto spiritu perficiente substantiam, permanentes tamen in suae proprietate naturae, sic illud ipsum mysterium principale, cuius nobis efficientiam virtutemque vera40 citer repraesentant, ex quibus constat proprie permanentibus, unum Christum, quia integrum verumque, permanere demonstrant.

1 Gen 14 18.

2 d. h. Christus.

3 I Petr 29.

4 II Tim 24.

5 II Pt 14.

« PoprzedniaDalej »