Obrazy na stronie
PDF
ePub

τοὺς γὰρ παρὰ τῶν τοιούτων βαπτισθέντας ἢ χειροτονηθέντας οὔτε πιστοὺς οὔτε κληρικοὺς εἶναι δυνατόν. — (Vererbung des Bistums) LXXVI. "Or où xen ἐπίσκοπον τῷ ἀδελφῷ ἢ υἱῷ ἢ ἑτέρῳ συγγενεῖ χαρίζεσθαι πάθει ἀνθρωπίνῳ· οὐ γὰρ τὴν τοῦ θεοῦ ἐκκλησίαν ὑπὸ κληρονόμους ὀφείλει τιθέναι· εἰ δέ τις τοῦτο 5 ποιήσει, ἄκυρος μενέτω ἡ χειροτονία, αὐτὸς δὲ ἐπιτιμάσθω ἀφορισμῷ 1. (Oeffentliche Aemter LXXXI. Εἴπομεν, ὅτι οὐ χρὴ ἐπίσκοπον ἢ πρεσβύτερον καθιέναι ἑαυτὸν εἰς δημοσίας διοικήσεις, ἀλλὰ προσευκαιρεῖν ταῖς ἐκκλησιατικαῖς χρείαις· ἢ πειθέσθω οὖν τοῦτο μὴ ποιεῖν ἢ καθαιρείσθω· οὐδεὶς γὰρ δύναται δυσὶ κυρίοις δουλεύειν 2, κατὰ τὴν κυριακὴν παρακέλευσιν.

10

144. Rufin von Aquileja (gest. 410): Die ersten Bischöfe in Rom. Rufini Aquileiensis presbyteri in s. Clementis recognitionum libros praefatio ad Gaudentium 3 episcopum. S. Clementis Romani Recognitiones cur. EGGersdorf, L 1838, 2. — Rufin: GKRÜGER, RE 17, 1906, 197 ff.; BARDENHEWER, LG III 549 ff.; SCHANZ 412 ff.

Epistolam sane, in qua idem Clemens ad Iacobum fratrem Domini scribens de obitu 15 nuntiat Petri, et quod se reliquerit successorem cathedrae et doctrinae suae, in qua etiam de omni ordine ecclesiastico continetur, ideo nunc huic operi non praemisi, quia et tempore posterior est, et olim a me interpretata et edita. Sed quod in ea nonnullis fortasse videbitur inconsequens, si hic explanetur, non puto absurdum videri. Quidam enim requirunt, quomodo cum Linus et Cletus in urbe Roma ante Clementem hunc fuerint 20 episcopi, ipse Clemens ad Iacobum scribens sibi dicat a Petro docendi cathedram traditam. Cuius rei hanc accepimus esse rationem, quod Linus et Cletus fuerunt quidem ante Clementem episcopi in urbe Roma, sed superstite Petro, videlicet ut illi episcopatus curam gererent, ipse vero apostolatus impleret officium, sicut invenitur etiam apud Caesaream fecisse, ubi cum ipse esset praesens, Zacchaeum tamen a 25 se ordinatum habebat episcopum. Et hoc modo utrumque verum videbitur, ut et illi ante Clementem numerentur episcopi, et Clemens tamen post obitum Petri docendi susceperit sedem.

30

35

Innocenz I., Bischof von Rom (401-417).

BÖHMER, RE 9, 1901, 106 ff.; HGEBHARDT, Bdtg. Inn.s I. f. d. Entw. d. päpstl. Gewalt, L 1901 (D); KIDD, History III 3 ff.; BARDENHEWER, LG IV 613 f., 616.

145. 1. Innocenz I: Richterliche Gewalt des röm. Stuhles; sardizens. Kanones als nicänische ausgegeben.

[ocr errors]

Tibi frater" Ep. 2 an B. Victricius v. Rouen, a. 404: Schoenemann 504 f.; JR 286. LOENING I 460 ff.; SOHM 419; HINSCHIUS IV 182 f.; LANGEN I 668 ff.; LEDER (cf. Nr. 122); WEBEET, The rise of the papacy 385-461, Lo 1910, 24 ff.

2. Haec sunt, quae deinceps intuitu divini iudicii omnem catholicum episcopum expedit custodire. 5. Si quae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, ut secundum synodum Nicaenam congregatis eiusdem provinciae episcopis iurgium terminetur nec alicui liceat (sine prae40 iudicio tamen Romanae ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio clericatus submotus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. 6. Si maiores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit et beata consuetudo exigit, post

45 iudicium episcopale referantur.

1 cf. Synode zu Antiochien 341 can. 23. gest. nach 410, vgl. KLEIMBACH, RE 6, 1899, 377 f. Synode zu Sardika 343 vgl. oben Nr. 122.

2 Matth 6 24.

3 B. v. Brescia,

146.

2. Innocenz I: Anklagen gegen Coelestius auf der Synode zu Karthago (411). Marius Mercator, liber subnotationum in verba Iuliani: MSL 48 114 ff., vgl. Commonitorium super nomine Caelestii 1 1, ib. 69 ff. HEFELE II 105; LANGEN I 749 ff.; SEEBERG II

482 ff.. 546; Loofs, DG § 53 u. RE 15, 1904, 747 ff.; HARNACK, DG III 165 ff. 1. Adam mortalem factum, qui, sive peccaret sive non peccaret, fuisset moriturus. 5 2. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit et non genus humanum. 3. Quoniam infantes, qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo fuit Adam ante praevaricationem. 4. Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moritur, quia neque per resurrectionem Christi omne hominum genus resurgit. 5. Quoniam infantes, etiamsi non baptizentur, habent vitam aeternam. 6. Posse esse hominem sine peccato et facile Dei mandata ser- 10 vare, quoniam ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato et quoniam sic lex mittit ad regnum coelorum sicut evangelium.

147.

3. Innocenz I: Apostel Petrus Bischof von Antiochia. ,,Et onus et honor“ an Alexander, B. v. Antiochien, c. 415, Mansi III 1054; JR 310. - LANGEN I 712 ff.

15

Et onus et honor nobis a tua fraternitate impositus, necessarii tractatus causas induxit, quo literis vel commonitorio vestro, ut dat sancti Spiritus gratia, respondere possimus. Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum explicat mentem sacerdotum, quae censuit de Antiochena ecclesia, cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam 20 praedictam ecclesiam, non super aliquam provinciam, recognoscimus constitutam. Unde advertimus, non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio christiana, et quae conventum apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit, quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se 25 consummatumque gaudet? Itaque arbitramur, frater carissime, ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et caeteros, non sine permissu conscientiaque tua, sinas episcopos procreari.

148. 4. Innocenz I: Die röm. Gemeinde Bewahrerin der apost. Tradition; die röm. Bischöfe Begründer des Christentums im Abendland.

,,Si instituta“ Ep. 25 an B. Decentius v. Eugubium, a. 416: Schoenemann 606 ff.; JR 311. JFVSCHULTE, Stellung der Konzilien, Prag 1871, 155 f.; LANGEN Í 716 f.

-

30

2. Quis enim nesciat aut non advertat, id quod a principe apostolorum Petro Romanae ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat aut aliunde accipere vide- 35 atur exemplum? praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias Africam atque Siciliam et insulas interiacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos quo, venerabilis apostolus Petrus aut eius successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a 40 qua eos principium accepisse non dubium est; ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.

149. 5. Innocenz I: Röm. Stuhl Konsultationsinstanz in Glaubenssachen. a) „In requirendis Dei rebus“ an Aurelius, B. v. Carthago, 27. Jan. 417, ep. 29. Schoenemann 634 ff. JR 321. LANGEN I 736 f.

1. In requirendis Dei rebus quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a vero iustoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et

45

ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse iudicium, scientes quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et 5 tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes, tam mala damnare novimus, quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacerdotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum nisi ad huius sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate iusta quae fuerit pronun10 tiatio firmaretur, indeque sumerent ceterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praecipere, quos abluere <deberent), quos veluti coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret.

5. (Verurteilung der Lehre des Pelagius und Coelestius:) Nos adiutorium Dei nec 15 debere quaerere nec egere.

b),,Inter caeteras Romanae" an Silvanus u. and., 27. Jan. 417, ep. 30; Schoenemann 640 ff.; JR 322. LANGEN I 737.

2. Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, inquam, illius quem praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium eccle20 siarum) super anxiis rebus quae sit tenenda sententia: antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. Verum haec missa facio: neque enim hoc vestram credo latere prudentiam. Quid id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? Praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres 25 et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione seiunctos.

30

Zosimus, Bischof von Rom (417-418).

HAUCK, RE 21, 1908, 729 f.; LANGEN I 742 ff.; HEFELE II 120 ff.; SEEBERG DG II 548 f.; HARNACK, DG III 181 ff.; KIDD, History III 106 ff.; BARDENHEWER, LG IV 614. 616. 150. Zosimus: Bindende Autorität des apost. Stuhles in Glaubenssachen; Rechtgläubigkeit des Coelestius und Pelagius.

35 a) 1.,,Magnum pondus“ an Aurelius, B. v. Karthago 417: CSEL XXXV, 99; Schoenemann 671 ff.; JR 329.

1. Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra iudicii. His accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quandam sa n40 xere reverentiam. Orandum igitur et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adiutorio Dei pax ex hoc fonte in totum orbem fidei et catholice sanctitatis nullis nebulis interfuscata mittatur. 8. In praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta Caelestii fide nostrum examen. Cui etiam prior libellus ab eo intra Afri45 cam (datus) testimonio apud vos esse debuisset, nec inexploratis famaque iactatis tam facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut veniant, qui praesentem redarguant

aliter sentire quam libellis et professione contexuit, aut nihil post haec tam aperta et manifesta, quae protulit, dubii sanctitas vestra resedisse cognoscat. 9. Ipse sane Caelestius et quicumque in tempore ex diversis regionibus aderant sacerdotes admoniti has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, 5 dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia suprascripta abutitur, cum in hoc etiam magnorum virorum nonnunquam cum ipsis auctoribus scripta periclitantur post multam temporum miseriam interpretantis arbitrio, ut divine profectum sit ex multiloquio non evitari peccatum.

b),,Postquam a nobis“ an Aurelius, B. v. Karthago, 22 Sept. 417: CSEL XXXV, 103; Schoene- 10 mann 676; JR. 331.

2. Literas quoque suas idem Pelagius purgationem tenentes abundantissimas misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit.-3. Harum recitatio publica fuit; omnia quidem paria et eodem sensu sententiisque formata, quae Caelestius ante protulerat, 15 continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi literarum interesse potuisset! Quod sanctorum virorum, qui aderant, gaudium fuit? quae admiratio singulorum? Vix fletu quidam et lacrimis temperabant tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. 4. Video et hunc Pelagium Herote et Lazaro 1

scribentibus infamari.

e) „Quamvis patrum" an Aurelius, B. v. Karthago, 21. März 418: CSEL XXXV, 115; JR 342. AM KOENIGER, Prima sedes a nemine iudicatur: Beitr. z. G. d. chr. Altertums, Festg. f. AEHRHARDT, Bonn 1922, 298.

20

1. Quamvis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet idque per canones semper regulasque serva- 25 verit ... 4. tamen, cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro literis referramus.

Synode zu Karthago (418).

HEFELE II 120 ff.; SEEBERG, DG II 549; HARNACK, DG III 179 ff.; LooFS, RE 15, 30 1904, 767 ff.

151.

1. Synode zu Karthago (418): Verurteilung des Pelagianismus.
Mansi III 811 ff.; HAHN, Bibl. d. Symbole § 169.

Placuit omnibus episcopis ... in sancta synodo Carthaginensis ecclesiae constitutis: c. 1. Ut quicunque dixerit, A d a m primum hominem mortalem factum, ita, ut, 35 sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

c. 2. Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis 40 forma baptismatis,,in remissionem peccatorum" non vera, sed falsa intelligatur, a. s. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait apostolus 2:,,Per unum hominem pecca. tum intravit in mundum et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc com- 45 1 Bischöfe aus Gallien. Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

2 Rom 5 12.

5

mittere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter bapti-zantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.

c. 3. Item placuit, ut quicunque dixerit, gratiam Dei, qua iustificatur homo per Iesum Christum dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae 5 iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non committantur, a. s.

c. 4. Item, quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per Iesum Christum dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoveri10 mus etiam facere diligamus, atque valeamus, a. s.1 Cum enim dicat apostolus 2:,,Scientia inflat, caritas vero aedificat", valde impium est, ut credamus, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate scientia nos non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est 3:,,Qui docet hominem scientiam“ 15 ita etiam scriptum est:,,Caritas ex Deo est.“

c. 5. Item placuit, ut quicunque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, a. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi 20 non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait:,,Sine me nihil potestis facere.“

c. 6. Item placuit, quod ait S. Ioannes apostolus :,,Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est,“ quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat, propter humilitatem oportere dici, nos habere peccatum, non quia vere ita est, a. s. Sequitur enim apostolus et adiungit 7: „Si autem confessi fueri25 mus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate." Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus dicere:,,Si dixerimus, non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est." Sed cum ait:,,nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est", satis ostendit eum, qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui sed falsum.

30

c. 7. Item placuit, ut quicunque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos 8: ,,Dimitte nobis debita nostra", ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores; et ideo non dicere unumquemque sanctorum: ,,Dimitte debita mea", sed: Dimitte nobis debita nostra; ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus petere intelligatur, a. s. Sanctus enim et iustus erat 35 apostolus Iacobus, cum dicebat: „In multis enim offendimus omnes". Nam quare additum est,,omnes" nisi ut ista sententia conveniret et psalmo, ubi legitur 10: „Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens“; et in oratione sapientissimi Salomonis 11:,,Non est homo qui non peccavit"; et in libro s. Iobi 12: „In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam.“ 40 Unde etiam Daniel sanctus et iustus, cum in oratione pluraliter diceret 13:,,peccavimus, iniquitatem fecimus", et caetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur; ne putaretur, quaemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit 14:, Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei“, 1 JHARDUIN, Collectio conciliorum I, P 1715, 927 cf. HEFELE II 117 Anm. 2.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »