Obrazy na stronie
PDF
ePub

dote ab alterutro delegato et duobus saltem testibus, secundum tamen regulas expressas in canonibus qui sequuntur, et salvis exceptionibus de quibus in can. 1098, 1099.

Can. 1095. § 1. Parochus aut loci Ordinarius valide matrimonio assistunt: 3o. Dummodo neque vi neque metu gravi constricti requirant excipiantque contrahentium consen

5 sum.

Can. 1099. § 1. Ad statutam superius formam servandam tenentur: 1o. Omnes in catholica Ecclesia baptizati et ad eam ex haeresi aut schismate conversi, licet sive hi sive illi ab eadem postea defecerint, quoties inter se matrimonium ineunt; - 20. lidem, de quibus supra, si cum acatholicis sive baptizatis sive non baptizatis etiam post obtentam dispen10 sationem ab impedimento mixtae religionis vel disparitatis cultus matrimonium contrahant; - 3o. Orientales, si cum latinis contrahant hac forma adstrictis.

[ocr errors]

§ 2. Firmo autem praescripto § 1, n. 1, acatholici sive baptizati sive non baptizati, si inter se contrahant, nullibi tenentur ad catholicam matrimonii formam servandam; item ab acatholicis nati, etsi in ecclesia catholica baptizati, qui ab infantili aetate in haeresi 15 vel schismate aut infidelitate vel sine ulla religione adoleverunt, quoties cum parte acatholica contraxerint.

Can. 1102. § 1. In matrimoniis inter partem catholicam et partem acatholicam interrogationes de consensu fieri debent secundum praescriptum can. 1095, § 1, n. 3.

§ 2. Sed omnes sacri ritus prohibentur; quod si ex hac prohibitione graviora mala 20 praevideantur, Ordinarius potest aliquam ex consuetis ecclesiasticis caeremoniis, exclusa semper Missae celebratione, permittere.

De tempore et loco celebrationis matrimonii. Can. 1109. § 3. Matrimonia vero inter partem catholicam et partem acatholicam extra ecclesiam celebrentur; quod si Ordinarius prudenter iudicet id servari non posse quin graviora oriantur 25 mala, prudenti eius arbitrio committitur hac super re dispensare, firmo tamen praescripto can. 1102 § 2.

30

De matrimonii effectibus. Can. 1110. Ex valido matrimonio enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum; matrimonium praeterea christianum coniugibus non ponentibus obicem gratiam confert.

Can. 1113. Parentes gravissima obligatione tenentur prolis educationem tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro viribus curandi, et etiam temporali eorum bono providendi.

706. 4. Ehescheidung.

De separatione coniugum. Can. 1118. Matrimonium validum ratum et 35 consummatum nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam morte, dissolvi potest. Can. 1131. § 1. Si alter coniux sectae acatholicae nomen dederit; si prolem acatholice educaverit; si vitam criminosam et ignominiosam ducat; si grave seu animae seu corporis periculum alteri facessat; si saevitiis vitam communem nimis difficilem reddat, haec aliaque id genus, sunt pro altero coniuge totidem legitimae causae discedendi, auctori40 tate Ordinarii loci, et etiam propria auctoritate, si de eis certo constet, et periculum sit in

mora.

707.

5. Konvalidation ungültiger Ehen 1.

De matrimonii convalidatione. Can. 1137. Matrimonium nullum ob defectum formae, ut validum fiat, contrahi denuo debet legitima forma.

1 EICHMANN 372 ff.; vgl. oben Nr. 672 S. 533 Anm. 1.

Can. 1139. § 1. Quodlibet matrimonium initum cum utriusque partis consensu naturaliter sufficiente, sed iuridice inefficaci ob dirimens impedimentum iuris ecclesiastici vel ob defectum legitimae formae, potest in radice sanari, dummodo consensus perseveret. § 2. Matrimonium vero contractum cum impedimento iuris naturalis vel divini, etamsi postea impedimentum cessaverit, Ecclesia non sanat in radice, ne a momento quidem 5 cessationis impedimenti.

708. d) Die Sakramentalien1.

Can. 1144. Sacramentalia sunt res aut actiones quibus Ecclesia, in aliquam sacramentorum imitationem, uti solet ad obtinendos ex sua impetratione effectus praesertim spirituales. Can. 1149. Benedictiones, imprimis impertiendae catholicis, dari quoque possunt 10 catechumenis, imo, nisi obstet Ecclesiae prohibitio, etiam acatholicis ad obtinendum fidei lumen vel, una cum illo, corporis sanitatem.

Can. 1152. Exorcismi a legitimis ministris fieri possunt non solum in fideles et catechumenos, sed etiam in acatholicos vel excommunicatos.

II. Heilige Orte und Zeiten (De locis et temporibus sacris). 15 709. Kirchliches Begräbnis2; Kirchliche Feste.

De sepultura ecclesiastica. Can. 1203. § 1. Fidelium defunctorum corpora sepelienda sunt, reprobata eorundem crematione.

§ 2. Si quis quovis modo mandaverit ut corpus suum crematur, illicitum est hanc exsequi voluntatem; quae si adiecta fuerit contractui, testamento aut alii cuilibet actui, 20 tanquam non adiecta habeatur.

Can. 1206. § 1. Ius est catholicae Ecclesiae possidendi propria coemeteria.

Can. 1212. Praeter coemeterium benedictum alius, si haberi queat, sit locus, clausus item et custoditus, ubi ii humentur quibus sepultura ecclesiastica non conceditur.

Can. 1240. § 1. Ecclesiastica sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua dederint 25 poenitentiae signa: 1o. Notorii apostatae a christiana fide, aut sectae haereticae vel schismaticae aut sectae massonicae aliisve eiusdem generis societatibus notorie addicti; - 2o. Excommunicati vel interdicti post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam; - 3o. Qui se ipsi occiderint deliberato consilio; - 4o. Mortui in duello aut ex vulnere inde relato; 5o. Qui mandaverint suum corpus cremationi tradi; -6°. Alii peccatores publici et manifesti. 30 De diebus festis. Can. 1247. § 1. Dies festi sub praecepto in universa ecclesia sunt tantum: omnes et singuli dies dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti Ioseph eius sponsi 3), Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum.

710.

III. Gottesdienst (De cultu divino).

Arten des Gottesdienstes; akatholischer Gottesdienst.

Can. 1255. § 1. Sanctissimae Trinitati, singulis eiusdem Personis, Christo Domino, etiam sub speciebus sacramentalibus, debetur cultus latriae; Beatae Mariae Virgini cultus hyperduliae; aliis cum Christo in caelo regnantibus cultus duliae.

1 LEITNER 4, 351 ff.; EICHMANN 375 ff.; THALHOFER-EISENHOFER II 453 ff. 2 EICHMANN 396 ff.

3 Fest der Himmelfahrt der Maria 15. August; Fest des hl. Joseph 19. März. KKELLER, Heortologie 3, Fr 1911; THALHOFER-EISENHOFER I 579 ff.

EICHMANN 410 ff.; THALHOFER - EISENHOFER I 1 ff.; HINSCHIUS IV 5 ff.;

GKIEFFER, Rubrizistik od. Ritus d. kath. Gottesdienstes, Pad 1922.

35

35

40

5

§ 2. Sacris quoque reliquiis atque imaginibus veneratio et cultus debetur relativus personae ad quam reliquiae imaginesque referuntur.

Can. 1257. Unius Apostolicae Sedis est tum sacram ordinare liturgiam, tum liturgicos approbare libros.

Can. 1258. § 1. Haud licitum est fidelibus quovis modo active assistere seu partem habere in sacris acatholicorum.

§ 2. Tolerari potest praesentia passiva seu mere materialis, civilis officii vel honoris causa, ob gravem rationem ab Episcopo in casu dubii probandam, in acatholicorum funeribus, nuptiis similibusque sollemniis, dummodo perversionis et scandali periculum 10 absit.

711.

Heiligen-, Bilder- und Reliquien verehrung 1.

De cultu Sanctorum, sacrarum imaginum et reliquiarum. Can. 1276. Bonum atque utile est Dei Servos, una cum Christo regnantes, suppliciter invocare eorumque reliquias atque imagines venerari; sed prae ceteris filiali devotione 15 Beatissimam Virginem Mariam fideles universi prosequantur.

Can. 1277. § 1. Cultu publico eos tantum Dei servos venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sint.

§ 2. In album Sanctorum canonice relatis cultus duliae debetur; Sancti coli possunt ubique et quovis actu eius generis cultus; Beati vero non possunt, nisi loco et modo que 20 Romanus Pontifex concesserit.

25

30

35

40

Can. 1283. Publico cultu eae solae reliquiae in ecclesiis, quamquam exemptis, honorari possunt, quas genuinas esse constet authentico documento alicuius S. R. E. Cardinalis, vel Ordinarii loci, vel alius viri ecclesiastici cui facultas authenticandi indulto apostolico sit concessa.

[blocks in formation]

De sacris processionibus. can. 1290. § 1. Nomine sacrarum processionum significantur sollemnes supplicationes quae a populo fideli, duce clero, fiunt eundo ordinatim de loco sacro ad locum sacrum, ad excitandam fidelium pietatem, ad commemoranda Dei beneficia eique gratias agendas, ad divinum auxilium implorandum.

can. 1291. §1. Nisi aliter ferat immemorabilis consuetudo, vel locorum circumstantiae, prudenti Episcopi iudicio, aliud exigant, die festo Corporis Christi unica tantum sollemnisque per publicas vias processio in uno eodemque loco fieri debet ab ecclesia digniore, eique clerici omnes religiosaeque virorum familiae, etiam exemptae, et laicorum confraternitates interesse debent.

IV. Das kirchliche Lehramt (De magisterio ecclesiastico). 713. Allgemeines.

Can. 1322. § 1. Christus Dominus fidei depositum Ecclesiae concredidit, ut ipsa, Spiritu Sancto iugiter assistente, doctrinam revelatam sancte custodiret et fideliter exponeret.

§ 2. Ecclesiae, independenter a qualibet civili potestate, ius est et officium gentes omnes evangelicam doctrinam docendi: hanc vero rite ediscere veramque Dei Ecclesiam amplecti omnes divina lege tenentur.

1 EICHMANN 415 ff.; KIEFFER, Rubrizistik 252 f.; cf. oben Nr. 471.

2 LEITNER 417 f.; WERNZ III 2, 203 ff., 214 ff.; cf. Tridentinum, Sessio XIII. c. 5, oben S. 307.

Can. 1323. § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt quae verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni iudicio sive ordinario et universali magisterio tanquam divinitus revelata credenda proponuntur.

§ 2. Sollemne huiusmodi iudicium pronuntiare proprium est tum Oecumenici Concilii tum Romani Pontificis ex cathedra loquentis.

§3. Declarata seu definita dogmatice res nulla intellegitur, nisi id manifeste constiterit. Can. 1324. Satis non est haereticam pravitatem devitare, sed oportet illos quoque errores diligenter fugere, qui ad illam plus minusve accedunt; quare omnes debent etiam constitutiones et decreta servare quibus pravae huiusmodi opiniones a Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt.

Can. 1325. § 1. Fideles Christi fidem aperte profiteri tenentur quoties eorum silentium, tergiversatio aut ratio agendi secumferrent implicitam fidei negationem, contemptum religionis, iniuriam Dei vel scandalum proximi.

5

10

§ 2. Post receptum baptismum si quis, nomen retinens christianum, pertinaciter aliquam ex veritatibus fide divina et catholica credendis denegat aut de ea dubitat, haere- 15 ticus; si a fide christiana totaliter recedit, apostata; si denique subesse renuit Summo Pontifici aut cum membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusat, schismaticus est. § 3. Caveant catholici ne disputationes vel collationes, publicas praesertim, cum acatholicis habeant, sine venia Sanctae Sedis aut, si casus urgeat, loci Ordinarii.

can. 1326. Episcopi quoque, licet singuli vel etiam in Conciliis particularibus congre- 20 gati infallibilitate docendi non polleant, fidelium tamen suis curis commissorum, sub auctoritate Romani Pontifices, veri doctores seu magistri sunt.

714. Die Verkündigung des Wortes Gottes; Volksmissionen;

katholiken.

Sorge für Nicht

De divini verbi praedicatione. Can. 1327. § 1. Munus fidei catho- 25 licae praedicandae commissum praecipue est Romano Pontifici pro universa Ecclesia, Episcopis pro suis dioecesibus.

§ 2. Episcopi tenentur officio praedicandi per se ipsi Evangelium, nisi legitimo prohibentur impedimento; et insuper, praeter parochos, debent alios quoque viros idoneos in auxilium assumere ad huiusmodi praedicationis munus salubriter exsequendum.

Can. 1328. Nemini ministerium praedicationis licet exercere, nisi a legitimo Superiore missionem receperit, facultate peculiariter data, vel officio collato, cui ex sacris canonibus praedicandi munus inhaereat.

30

De sacris missionibus. Can. 1349. § 1. Ordinarii advigilent ut, saltem decimo quoque anno, sacram, quam vocant, missionem, ad gregem sibi commissam haben- 35 dam parochi curent.

Can. 1350. § 1. Ordinarii locorum et parochi acatholicos, in suis dioecesibus et paroeciis degentes, commendatos sibi in Domino habeant 1.

§ 2. In aliis territoriis universa missionum cura apud acatholicos Sedi Apostolicae

unice reservatur.

Can. 1351. Ad amplexandam fidem catholicam nemo invitus cogatur.

715. Seminare 2.

De Seminariis. Can. 1352. Ecclesiae est ius proprium et exclusivum eos instituendi qui ecclesiasticis ministeriis sese devovere cupiunt.

EICHMANN 433:,,Im Herrn annehme ", d. h. sie womöglich zum katholischen

Glauben und in die eine Kirche zurückzuführen. STUTZ 105 f.

2 EICHMANN 433 ff.; cf. Tridentinum, Sess. XXIII, oben Nr. 466.

40

5

10

15

Can. 1354. § 1. Unaquaeque dioecesis in loco convenienti ab Episcopo electo Seminarium seu collegium habeat in quo, pro modo facultatum et dioecesis amplitudine, certus adolescentium numerus ad statum clericalem instituatur.

716. Schulwesen.

De scholis1. Can. 1372. § 1. Fideles omnes ita sunt a pueritia instituendi ut non solum nihil eis tradatur quod catholicae religioni morumque honestati adversetur, sed praecipuum institutio religiosa ac moralis locum obtineat.

§ 2. Non modo parentibus ad normam can. 1113, sed etiam omnibus qui eorum locum tenent, ius et gravissimum officium est curandi christianam liberorem educationem. Can. 1373. § 1. In qualibet elementaria schola, pueris pro eorum aetate tradenda est institutio religiosa.

§ 2. Iuventus, quae medias vel superiores scholas frequentat, pleniore religionis doctrina excolatur, et locorum Ordinarii curent ut id fiat per sacerdotes zelo et doctrina praestantes.

Can. 1374. Pueri catholici scholas acatholicas, neutras, mixtas, quae nempe etiam acatholicis patent, ne frequentent. Solius autem Ordinarii loci est decernere, ad normam instructionum Sedis Apostolicae, in quibus rerum adiunctis et quibus adhibitis cautelis, ut periculum perversionis vitetur, tolerari possit ut eae scholae celebrentur.

Can. 1375. Ecclesiae est ius scholas cuiusvis disciplinae non solum elementarias, 20 sed etiam medias et superiores condendi.

25

Can. 1376. § 1. Canonica constitutio catholicae studiorum Universitatis vel Facultatis Sedi Apostolicae reservatur.

§ 2. Universitas vel Facultas catholica, etiam religiosis familiis quibuslibet concredita, sua debet habere statuta a Sede Apostolica probata.

Can. 1379. § 1. Si scholae catholicae ad normam can. 1373 sive elementariae sive mediae desint, curandum, praesertim a locorum Ordinariis, ut condantur.

§ 2. Itemque si publicae studiorum Universitates doctrina sensuque catholico imbutae non sint, optandum ut in natione vel regione Universitas catholica condatur.

§ 3. Fideles ne omittant adiutricem operam pro viribus conferre in catholicas scholas 30 condendas et sustentandas.

35

Can. 1380. Optandum, ut locorum Ordinarii, pro sua prudentia, clericos, pietate et ingenio praestantes, ad scholas mittant alicuius Universitatis aut Facultatis ab Ecclesia conditae vel approbatae, ut inibi studia praesertim philosophiae, theologiae ac iuris canonici perficiant et academicos gradus consequantur.

Can. 1381. § 1. Religiosa iuventutis institutio in scholis quibuslibet auctoritati et inspectioni Ecclesiae subiicitur.

§ 2. Ordinariis locorum ius et officium est vigilandi ne in quibusve scholis sui territorii quidquam contra fidem vel bonos mores tradatur aut fiat.

§ 3. Eisdem similiter ius est approbandi religionis magistros et libros; itemque, reli

40 gionis morumque causa, exigendi ut tum magistri tum libri removeantur.

Can. 1382. Ordinarii locorum sive ipsi per se sive per alios possunt quoque scholas quaslibet, oratoria, recreatoria, patronatus, etc., in iis quae religiosam et moralem institutionem spectant, visitare; a qua visitatione quorumlibet religiosorum scholae exemptae non sunt, nisi agatur de scholis internis pro professionis religionis exemptae.

1 STUTZ 119 f.; EICHMANN 438 ff.

« PoprzedniaDalej »