Obrazy na stronie
PDF
ePub

-

gatores merito obtinent. 40. Sacramenta ortum habuerunt ex eo quod apostoli eorumque successores ideam aliquam et intentionem Christi, suadentibus et moventibus circumstantiis et eventibus, interpretati sunt. 41. Sacramenta eo tantum spectant, ut in mentem hominis revocent praesentiam creatoris semper beneficam. 42. Communitas christiana necessitatem baptismi induxit, adoptans illum tamquam ritum necessa- 5 rium, eique professionis christianae obligationes adnectens. 43. Usus conferendi baptismum infantibus evolutio fuit disciplinaris, quae una ex causis extitit ut sacramentum resolveretur in duo, in baptismum scilicet et poenitentiam. 44. Nihil probat ritum sacramenti confirmationis usurpatum fuisse ab apostolis: formalis autem distinctio duorum sacramentorum, baptismi scilicet et confirmationis, haud spectat ad 10 historiam christianismi primitivi. 45. Non omnia, quae narrat Paulus de institutione eucharistiae (1 Cor. 11 23—25), historice sunt sumenda.—46. Non adfuit in primitiva ecclesia conceptus de christiano peccatore auctoritate ecclesiae reconciliato, sed ecclesia nonnisi admodum lente huiusmodi conceptui assuevit. Imo etiam postquam poenitentia tamquam ecclesiae institutio agnita fuit, non appellabatur sacramenti nomine, eo quod 15 haberetur uti sacramentum probrosum. -47. Verba Domini: Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt (Io 20, 22 et 23), minime referuntur ad sacramentum poenitentiae, quidquid patribus Tridentinis asserere placuit. 48. Iacobus in sua epistola (5, 14 et 15) non intendit promulgare aliquod sacramentum Christi, sed commendare pium aliquem morem, 20 et si in hoc more forte cernit medium aliquod gratiae, id non accipit eo rigore, quo acceperunt theologi qui notionem et numerum sacramentorum statuerent. 49. Coena christiana paullatim indolem actionis liturgicae assumente, hi, qui coenae praeesse consueverant, characterem sacerdotalem acquisiverunt. 50. Seniores qui in christianorum coetibus invigilandi munere fungebantur, instituti sunt ab apostolis presbyteri aut epi- 25 scopi ad providendum necessariae crescentium communitatum ordinationi, non proprie ad perpetuandam missionem et potestatem apostolicam. 51. Matrimonium non potuit evadere sacramentum novae legis nisi serius in ecclesia; siquidem ut matrimonium pro sacramento haberetur necesse erat ut praecederet plena doctrinae de gratia et sacramentis theologica explicatio.

[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

--

30

(Kirche 52-63.) 52. Alienum fuit a mente Christi ecclesiam constituere veluti societatem super terram per longam saeculorum seriem duraturam; quin imo in mente Christi regnum coeli una cum fine mundi iamiam adventurum erat. - 53. Constitutio organica ecclesiae non est immutabilis; sed societas christiana perpertuae evolutioni aeque ac societas humana est obnoxia. 54. Dogmata, sacramenta, hierarchia, tum quod ad 35 notionem tum quod ad realitatem attinet, non sunt nisi intelligentiae christianae interpretationes evolutiones que quae exiguum germen in evangelio latens externis incrementis auxerunt perfeceruntque. 55. Simon Petrus ne suspicatus quidem unquam est sibi a Christo demandatum esse primatum in ecclesia. - 56. Ecclesia Romana non ex divinae providentiae ordinatione, sed ex mere politicis conditionibus caput omnium ec- 40 clesiarum effecta est. - 57. Ecclesia sese praebet scientiarum naturalium et theologicarum progressibus infensam. 58. Veritas non est immutabilis plus quam ipse homo, quippe quae cum ipso, in ipso et per ipsum evolvitur. 59. Christus determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile non docuit, sed potius inchoavit motum quemdam religiosum diversis temporibus ac locis adaptatum vel adap- 45 tandum. - 60. Doctrina christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum paulina, tum ioannica, demum hellenica et universalis.

[ocr errors]

61. Dici potest absque paradoxo nullum scripturae caput, a primo Genesis ad postremum Apocalypsis, continere doctrinam prorsus identicam illi quam super eadem re tradit ecclesia, et idcirco nullum scripturae caput habere eundem sensum pro critico ac pro theologo. 62. Praecipui articuli symboli apostolici non eamdem pro christianis primo5 rum temporum significationem habebant quam habent pro christianis nostri temporis. -63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt. (Wege zur Reform 64. 65.) 64. Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de creatione, de revelatione, de persona verbi 10 incarnati, de redemptione. 65. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit nisi transformetur in quemdam christianismum non dogmaticum, id est in protestantismum latum et liberalem.

653. 7. Pius X. Enzyklika „Pascendi dominici gregis" 1, 8. Sept. 1907: Die Lehren der Modernisten.

15 AE XV 361 ff. WIEGAND, Kirchl. Bewegungen I 102 ff.; II 209 ff.; Lit.: ThJB 27. Bd. 1907, 791 f.; 28. Bd. 1908, 865 ff.; 29. Bd. 1909, 946 ff.; Acta s. sedis 40, 1907, 643 ff.; JBESSMER, Philosophie u. Theologie d. Modernismus, Fr 1912.

Pascendi dominici gregis mandatum nobis divinitus officium id munus in primis a Christo assignatum habet, ut traditae sanctis fidei depositum vigilantissime custodiat, 20 repudiatis profanis vocum novitatibus atque oppositionibus falsi nominis scientiae... Verumtamen inimicorum crucis Christi, postrema hac aetate, numerum crevisse admodum fatendum est; qui, artibus omnino novis astuque plenis, vitalem ecclesiae vim elidere, ipsumque, si queant, Christi regnum evertere funditus nituntur.

Qua in re ut moram ne interponamus illud in primis exigit, quod fautores errorum 25 iam non inter apertos hostes quaerendi sunt modo; verum, quod dolendum maxime verendumque est, in ipso latent sinu gremioque ecclesiae, eo sane nocentiores, quo minus perspicui. Loquimur, venerabiles fratres, de multis e catholicorum laicorum numero, quin, quod longe miserabilius, ex ipso sacerdotum coetu, qui fucoso quodam ecclesiae amore, nullo solido philosophiae ac theologiae praesidio, immo adeo venenatis imbuti 30 penitus doctrinis quae ab ecclesiae osoribus traduntur, ecclesiae eiusdem renovatores, omni posthabita modestia animi, se iactitant...

Porro, mille nocendi artes dum adhibent, nihil illis callidius nihil insidiosius: nam et rationalistam et catholicum promiscue agunt, idque adeo simulatissime, ut incautum quemque facile in errorem pertrahant; cumque temeritate maxime valeant, nullum est 35 consecutionum genus quod horreant aut non obfirmate secureque obtrudant. Accedit praeterea in illis, aptissime ad fallendos animos, genus vitae cummaxime actuosum, assidua ac vehemens ad omnem eruditionem occupatio, moribus plerumque austeris quaesita laus. Demum, quod fere medicinae fiduciam tollit, disciplinis ipsi suis sic animo sunt comparati, ut dominationem omnem spernant nullaque recipiant frena; et freti 40 mendaci quadam conscientia animi, nituntur veritatis studio tribuere quod uni reapse superbiae ac pervicaciae tribuendum est...

Quia vero modernistarum (sic enim iure in vulgus audiunt) callidissimum artificium est, ut doctrinas suas non ordine digestas proponant atque in unum collectas,

1 Das Dekret d. Congregatio S. Officii, 22. März 1918, Acta ap. sedis X, 1918, 136, stellt fest, daß die Vorschriften d. Konstitution,,Pascendi dom. gregis" u. d. Motu proprio ,,Sacrorum antistitum" (cf. unt. Nr. 658) betr. Ueberwachungsrat u. Antimodernisteneid: ,,in pleno suo robore manere debere usque dum super hac de re Apostolica sedes aliter statuerit."

sed sparsas atque invicem seiunctas, ut nimirum ancipites et quasi vagi videantur, cum e contra firmi sint et constantes... Ut autem in abtrusiore re ordinatim procedamus, illud ante omnia notandum est, modernistarum quemlibet plures agere personas ac veluti in se commiscere; philosophum nimirum, credentem, theologum, historicum, criticum, apologetam, instauratorem: quas singulatim omnes distinguere oportet, qui eorum systema 5 rite cognoscere et doctrinarum antecessiones consequutiones que pervidere velit.

Es folgt eine eingehende kritische Darstellung der Lehren der,,Modernisten", in der es u. a. heißt: Ex principio quod scientia a fide nullo pacto pendeat, cum de philosophia, de historia, de critice disserunt, Lutheri sequi vestigia non exhorrentes 1, despicientiam praeceptorum catholicorum, sanctorum patrum oecumenicarum synodorum, magisterii 10 ecclesiastici omnimodis ostentant; de qua si carpantur, libertatem sibi adimi conqueruntur.

An einer späteren Stelle lesen wir: Iam igitur patere arbitramur, cuiusmodi in re historica modernistarum sit methodus. Praeit philosophus; illum historicus excipit; pone ex ordine legunt critice tum interna tum textualis. Et quia primae causae hoc competit ut virtutem suam cum sequentibus communicet; evidens fit, criticen eiusmodi non 15 quampiam esse criticen, sed vocari iure agnosticam, immanentistam, evolutionistam: atque ideo, qui eam profitetur eaque utitur, errores eidem implicitos profiteri et catholicae doctrinae adversari.

Die Darstellung gelangt zu dem Ergebnis: Sic malum robustius in dies factum. Quamobrem, v. fr., moras diutius non interponere decretum est, atque efficaciora moliri. — 20

I. Primo igitur ad studia quod attinet, volumus probeque mandamus ut philosophia scholastica studiorum sacrorum fundamentum ponatur.. Quod rei caput est, philosophiam scholasticam cum sequendam praescribimus, eam praecipue intelligimus, quae a Thoma Aquinate est tradita 2 ..

II. His omnibus praeceptionibus tum nostris tum decessoris nostri oculos adiici 25 oportet, cum de seminariorum vel universitatum catholicarum moderatoribus et magistris eligendis agendum erit. Quicumque modo quopiam modernismo imbuti fuerint, ii, nullo habito rei cuiusvis respectu, tum a regundi tum a docendi munere arceantur; eo si iam funguntur, removeantur: item qui modernismo clam aperteve favent, aut modernistas laudando eorumque culpam excu- 30 sando, aut scholasticam et patres et magisterium ecclesiasticum carpendo, aut ecclesiasticae potestati, in quocumque ea demum sit, obedientiam detrectando: item qui in historica re, vel archaeologica, vel biblica nova student; item qui sacras negligunt disciplinas, aut profanas anteponere videntur. Hoc in negotio, v. fr., praesertim in magistrorum delectu, nimia nunquam erit animadversio et constantia; ad doctorum enim exem- 35 plum plerumque componuntur discipuli. Quare, officii conscientia freti, prudenter hac in re at fortiter agitote.

Pari vigilantia et severitate ii sunt cognoscendi ac deligendi, qui sacris initiari postulent. Procul, procul esto a sacro ordine novitatum amor: superbos et contumaces animos odit Deus! Theologiae ac iuris canonici laurea nullus in posterum donetur, qui statum 40 curriculum in scholastica philosophia antea non elaboraverit. Quod si donetur, inaniter donatus esto. Quae de celebrandis universitatibus sacrum consilium episcoporum et religiosorum negotiis praepositum clericis Italiae tum saecularibus tum regularibus praecepit anno 1896; ea ad nationes omnes posthac pertinere decernimus. Clerici et sacerdotes qui catholicae cuipiam universitati vel instituto item catholico nomen dederint, 45

1 Satz 29 der durch Leo X. verurteilten Irrtümer Luthers, cf. oben Nr. 417. 2 Leo XIII. Enzyklika,,Aeterni patris", oben Nr. 616.

disciplinas, de quibus magisteria in his fuerint, in civili universitate ne ediscant. Sicubi id permissum, in posterum ut ne fiat edicimus. - Episcopi, qui huiusmodi universitatibus vel institutis moderandis praesunt, curent diligentissime ut quae hactenus imperavimus, ea constanter serventur.

[ocr errors]

III. Episcoporum pariter officium est modernistarum scripta quaeve modernismum olent provehuntque, si in lucem edita ne legantur cavere, si nondum edita prohibere ne edantur. Item libri omnes, ephemerides, commentaria quaevis huius generis neve adolescentibus in seminariis neve auditoribus in universitatibus permittantur: non enim minus haec nocitura, quam quae contra mores conscripta; immo 10 etiam magis, quod christianae vitae initia vitiant. Nec secus iudicandum de quorumdam catholicorum scriptionibus, hominum ceteroqui non malae mentis, sed qui theologicae disciplinae expertes ac recentiori philosophia imbuti, hanc cum fide componere nituntur et ad fidei, ut inquiunt, utilitates transferre. Hae, quia nullo metu versantur ob auctorum nomen bonamque existimationem, plus periculi afferunt ut sensim ad moder15 nismum quis vergat.

Generatim vero, v. fr., ut in re tam gravi praecipiamus, quicumque in vestra uniuscuiusque dioecesi prostant libri ad legendum perniciosi, ji ut exulent fortiter contendite, solemni etiam interdictione usi. Etsi enim apostolica sedes ad huiusmodi scripta e medio tollenda omnem operam impendat; adeo tamen iam numero crevere, ut vix no20 tandis omnibus pares sint vires. Ex quo fit, ut serior quandoque paretur medicina, cum per longiores moras malum invaluit.. Nihil autem vos teneat, v. fr., quod forte libri alicuius auctor ea sit alibi facultate donatus, quam vulgo Imprimatur appellant: tum quia simulata esse possit, tum quia vel negligentius data vel benignitate nimia nimiave fiducia de auctore concepta, quod postremum in religiosorum forte ordinibus aliquando 25 evenit. Accedit quod, sicut non idem omnibus convenit cibus, ita libri qui altero in loco sint adiaphori, nocentes in altero ob rerum complexus esse queunt. Si igitur episcopus, audita prudentum sententia, horum etiam librorum aliquem in sua dioecesi notandum censuerit, potestatem ultro facimus immo et officium mandamus. Res utique decenter fiat, prohibitionem, si sufficiat, ad clerum unum coërcendo; integro tamen bibliopolarum 30 catholicorum officio libros ab episcopo notatos minime venales habendi. — Et quoniam de his sermo incidit, vigilent episcopi, ne lucri cupiditate, malam librarii mercentur mercem: certe in aliquorum indicibus modernistarum libri abunde nec parva cum laude proponuntur. Hos, si obedientiam detrectent, episcopi, monitione praemissa, bibliopolarum catholicorum titulo privare ne dubitent; item potioreque iure si episcopales audiant: 35 qui vero pontificio titulo ornantur, eos ad sedem apostolicam deferant.

IV. Nec tamen pravorum librorum satis est lectionem impedire ac venditionem; editionem etiam prohiberi oportet. Ideo edendi facultatem episcopi severitate summa impertiant.. In universis igitur curiis episcopalibus censores ex officio adsint, qui edenda cognoscant: hi autem e gemino clero eligantur, 40 aetate, eruditione, prudentia commendati, quique in doctrinis probandis improbandisque medio totoque itinere eant.. Auctoribus censoris nomen patebit nunquam, antequam hic faventem sententiam ediderit; ne quid molestiae censori exhibeatur vel dum scripta. cognoscit, vel si editionem non probarit.. Ephemerides et commentaria, quae a catholicis scribuntur, quoad fieri possit, censorem designatum habeant. Huius officium erit 45 folia singula vel libellos, postquam sint edita, opportune perlegere: si quid dictum periculose fuerit, id quamprimum corrigendum iniungat. Eadem porro episcopis facultas esto, etsi censor forte faverit.

V. Sacerdotum conventus episcopi in posterum haberi ne siverint, nisi rarissime. Quod si siverint, ea tantum lege sinent, ut nulla fiat rerum tractatio, quae ad episcopos sedemve apostolicam pertinent; ut nihil proponatur vel postuletur, quod sacrae potestatis occupationem inferat; ut quidquid modernismum sapit, quidquid presbyterianismum vel laicismum, de eo penitus sermo 5 conticescat.

VI. Sed enim, v. fr., quid iuverit iussa a nobis praeceptionesque dari, si non haec rite firmiterque serventur? Id ut feliciter pro votis cedat, visum est ad universas dioeceses proferre, quod Umbrorum episcopi, ante annos plures, pro suis prudentissime decreverunt 1. Ad errores, sic illi, iam diffusos expellendos atque ad impediendum quominus ulterius 10 divulgentur, aut adhuc extent impietatis magistri per quos perniciosi perpetuentur effectus, qui ex illa divulgatione manarunt; sacer conventus, sancti Caroli Borromaei vestigiis inhaerens, institui in unaque dioecesi decernit probatorum utriusque cleri consilium, cuius sit pervigilare an et quibus artibus novi errores serpant aut disseminentur atque episcopum de hisce docere, ut collatis consiliis remedia capiat, quibus id 15 mali ipso suo initio extingui possit, ne ad animarum perniciem magis magisque diffundatur, vel quod peius est in dies confirmetur et crescat. Tale igitur consilium, quod „a vigilantia" dici placet, in singulis dioecesibus institui quamprimum decernimus. Viri, qui in illud adsciscantur, eo fere modo cooptabuntur, quo supra de censoribus statuimus. Altero quoque mense stato- 20 que die cum episcopo convenient: quae tractarint decreverint, ea arcani lege custodiunto. Officii munere haec sibi demandata habeant. Modernismi indicia ac vestigia tam in libris quam in magisteriis pervestigent vigilanter; pro cleri iuventaeque incolumitate, prudenter sed prompte et efficaciter praescribant.

VII. Haec quae praecepimus ne forte oblivioni dentur, volumus et mandamus ut 25 singularum dioecesum episcopi, anno exacto ab editione praesentium litterarum, postea vero tertio quoque anno, diligenti ac iurata enarratione referant ad sedem apostolicam de his quae hac nostra epistola decernuntur, itemque de doctrinis quae in clero vigent, praesertim autem in seminariis ceterisque catholicis institutis, iis non exceptis quae ordinarii auctoritati non subsunt. Id ipsum modera- 30 teratoribus generalibus ordinum religiosorum pro suis alumnis iniungimus.

654. 8. Pius X.: Rechtskräftige Promulgation kurialer Erlasse in den Acta apostolicae sedis (1908).

a) Constitutio de promulgatione legum et evulgatione actorum s. sedis,,,Promulgandi“ 29. Sept. 1908: Acta apostolicae sedis 1, 1, 5 f; SÄGMÜLLER I 130 ff.

35

Promulgandi pontificias constitutiones ac leges non idem semper decursu temporis in ecclesia catholica fuit modus; a pluribus tamen saeculis consuetudo invaluit, ut earum exemplaria publice proponerentur frequentioribus quibusdam Urbis affixa locis, praesertim ad Vaticanae ac Lateranensis basilicae valvas 2. Quae autem Romae, tamquam in christianae reipublicae centro et communi patria fidelium, promulgarentur, ea ubique gen- 40 tium promulgata censebantur, vimque legis plenissimam obtinebant. Auctoritate nostra apostolica, harum litterarum vi, edicimus, ut, ineunte proximo anno 1909

1 Act. consess. epp. Umbriae, novembri 1849, tit. II, art. 6.

2 Benedikt XIV. Bulle ,,Dei miseratione", 4. Nov. 1741, BR XVI, 51: Volumus, ut praesentes literae in valvis ecclesiae Lateranensis, et principis apostolorum, necnon cancellariae apostolicae, ac in acie Campi Florae de Urbe, ut moris est, publicentur et affigantur, sicque publicatae et affixae omnes et singulos, quos illae concernunt, perinde arctent et afficiant, ac si unicuique eorum nominatim et personaliter intimatae fuissent, cf. oben S. 338 29 ff.; 371 42 ff.

« PoprzedniaDalej »