Obrazy na stronie
PDF
ePub

proprio, certa scientia, pronuntiamus et declaramus, ordinationes ritu anglicano actas, irritas prorsus fuisse et esse, omnino que nullas.

Vorher über die Intentio: Cum hoc igitur intimo formae defectu coniunctus est de5 fectus intentionis, quam aeque necessario postulat (ecclesia), ut sit sacramentum. De mente vel intentione, utpote quae per se quiddam est interius, ecclesia non iudicat, at quatenus extra proditur, iudicare de ea debet. Iamvero cum quis ad sacramentum conficiendum et conferendum materiam formamque debitam serio ac rite adhibuit, eo ipso censetur id nimirum facere intendisse quod facit ecclesia. Quo sane principio innititur 10 doctrina quae tenet esse vere sacramentum vel illud, quod ministerio hominis haeretici aut non baptizati, dummodo ritu catholico, conferatur. Contra si ritus immutetur, eo manifesto consilio ut alius inducatur ab ecclesia non receptus, utque id repellatur quod facit ecclesia et quod ex institutione Christi ad naturam attinet sacramenti, tunc palam est, non solum necessariam sacramento intentionem deesse, sed intentionem immo haberi 15 sacramento adversam et repugnantem.

20

636. 14. Leo XIII.: Authentizität von I Io 57 (1897).

Dekret des S. Officium, 13. Jan. 1897: AKR 77, 570. — WARENDT SJ, De vi decreti S. Officii in comma Ioanneum, AE X, 1902, 36 ff.; KKÜNSTLE, Comma Ioanneum, Fr 1903; AHOUTIN, La question biblique chez les catholiques de France au XIXe siècle 2, P 1902, 224 ff.; JKÜBEL, G. d. Kath. Modernismus, Tü 1909, 82.

Dubium: utrum tuto negari aut saltem in dubium revocari possit esse authenticum textum s. Ioannis in epistola prima cap. V vers. 7, quod sic se habet: Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in coelo: pater, verbum et spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Omnibus diligentissimo examine perpensis, praehabitoque DD. consultorum voto, 25 iidem emi cardinales respondendum mandarunt: Negative.

637. 15. Leo XIII.: Enzyklika,,Militantis ecclesiae", 1. Aug. 1897: Canisius

Jubiläum.

AE V 369 ff. Canisii Epistolae et acta ed. OBRAUNSBERGER, Fr 1896 ff; FIRIESS, Canisius, Fr 1865; PDREWS, P. C., Ha 1892; GKRÜGER, P. C., Gi 1897; Jub.-Lit., ThJB XVII, 369; 30 BAUMGARTNER, KL 2, 18 1796 ff.; BENRATH, RE 3, 1897, 708 ff.; BDUHR, G. d. Jesuiten i. d. Ländern dt. Zunge im 16. Jahrh., Fr 1907; OBRAUNSBERGER, Canisius 2, Fr 1921.

Refert praesens aetas similitudines quasdam eius temporis, in quod incidit Canisius 1, cum novarum rerum cupidinem et liberioris doctrinae cursum ingens iactura fidei sequeretur morumque perversitas. Utramque pestem, cum a caeteris omnibus tum im35 pensius a iuventute propulsandam curavit alter ille post Bonifatium Germaniae apostolus, neque solum opportunis concionibus aut disputandi subtilitate sed scholis praesertim institutis editisque optimis libris.

Quanti negotii munus susceperit vir catholicae fidei retinentissimus, proposita sibi causa rei sacrae et civilis, facile occurrit Germaniae faciem intuentibus sub initia rebel40 lionis lutheranae. Immutatis moribus atque in dies magis collabentibus, facilis ad errorem aditus fuit; error autem ipse ruinam morum ultimam maturavit. Hinc sensim plures a catholica fide desciscere; mox pervagari malum virus provincias fere universas; tum omnis conditionis fortunaeque homines inficere, adeo ut multorum animis opinio insideret causam religionis in illo imperio ad extrema esse deductam, morboque curando 45 vix quidquam superesse remedii.

Etenim si fuit unquam aetas, quae ad rei catholicae defensionem, doctrinae atque eruditionis copiam maxime postularet, ea profecto nostra aetas est, in qua celerior quidam 1 gest. 21. Dezember 1597.

ad omnem humanitatem cursus occasionem aliquando praebet impugnandae fidei christiani nominis hostibus. Pares igitur vires afferendae sunt ad horum impetum excipiendum; praeoccupandus locus; extorquenda e manibus arma, quibus nituntur foedus omne inter divina et humana abrumpere.

Qua in re haec potissimum curanda. Primum ut catholici scholas, prae- 5 sertim puerorum, mixtas non habeant, sed ubique proprias magistrique deligantur optimi ac probatissimi. Plena enim periculi est ea disciplina, in qua aut corrupta sit, aut nulla religio, quod alterum in scholis, quas diximus mixtas, saepe videmus contingere. Nec facile quisquam in animum inducat impune posse pietatem a doctrina seiungi. Etenim si nulla vitae pars neque publicis neque privatis in rebus vacare officio religionis 10 potest, multo minus arcenda ab eo officio est aetas et consilii expers, et ingenio fervida, et inter tot corruptelarum illecebras constituta. Igitur qui rerum cognitionem sic instituat, ut nihil habeat cum religione coniunctum, is germina ipsa pulchri honestique corrumpet, is non patriae praesidium sed humani generis pestem ac perniciem parabit. Quid enim, Deo sublato, adolescentes poterit aut in officio retinere aut iam a recta virtutis semita 15 devios et in praerupta vitiorum praecipites revocare?

638. 16. Leo XIII.: Die Bedeutung der Konfessionsunterschiede für die Behandlung amputierter Glieder (1897).

Dekret des S. Officium, 3. August 1897: Acta s. sedis 30, 630; AE VI 142. Superiorissa generalis sororum a matre dolorosa, quarum domus matrix Romae 20 exstat, devotissime exponit, in hospitalibus congregationis, quae in America Septentrionali exstant, singulis hebdomadibus evenire, ut unius vel alterius aegroti brachium seu crus amputetur. Sorores adhuc bona fide eiusmodi membra recisa sive in terra profana sepelierunt sive, suadente medico, igne combusserunt. Cum vero humilis oratrix anxia haereat, num sorores in hac parte recte egerint, devotissime quaerit, utrum eius- 25 modi agendi ratio etiam in futuro prosequi possit vel non: sive agatur de aegrotis catholicis, sive de acatholicis seu infidelibus. Iuvat forsan adnotare eiusmodi membrorum sepulturam in aliquo coemeterio saepissime moraliter et haud semel physice impossibilem evadere.

Entscheidung: Quoad membra amputata acatholicorum, sorores praxim suam tuto 30 servare possunt. Quod membra amputata fidelium baptizatorum, pro viribus curent ut in loco sacro sepeliantur. Sin vero graves obstant difficultates quominus in loco sacro condi possint, circa praxim hucusque servatam non sunt inquietandae. Quoad membrorum combustionem, praecipientibus medicis, prudenter dissimulent et obediant. Et ad mentem 1. - Mens est quod, si fieri potest, in proprio horto domui adnexo deputetur 3 aliquod parvum terrae spatium, ad sepelienda membra catholicorum amputata, postquam fuerit benedictum.

639.

17. Leo XIII.: Dem Verlangen eines sterbenden Ketzers nach seinem Seelsorger sollen katholische Krankenpfleger nicht willfahren (1898). Dekret des S. Officium, 14. Dez. 1898 (Haeretico moribundo postulanti ministrum proprium, 40 non licet morem gerere, sed catholicae personae ipsi servientes passive se habeant): AE VII 98 f. CMIRBT, Toleranzantrag d. Zentrums 2, L 1902, 35 f.; SÄGMÜLLER, KR I 82. Frage: Superiorissa generalis instituti parvarum sororum a pauperibus dictarum 2, provoluta ad s. v. pedes humiliter postulat quomodo sese gerere debeant sorores quando

1 BANGEN, Röm. Curie 175: Der Zusatz,,et ad mentem" (nämlich d. Congregationis) bezeichnet eine Modifikation der Entscheidung, die nicht streng zur rechtlichen Lösung des Dubium gehört, aber aus der reformatorischen und korrektorischen Gewalt der Kongregation hervorgeht; HINSCHIUS § 55, I 463: mens gleich Instruktion.

Ueber die kleinen Schwestern der Armen vgl. MHEIMBUCHER III 388 f.

reperitur inter senes in propriis domibus receptos, acatholicus quidam qui in extremo vitae limine positus, posthabitis conatibus ut moriatur in sinu verae religionis conversus, absolute petit adsistentiam ministri haeretici. Possuntne sorores dictum ministrum advocare? 1

5 Antw.: Detur decretum in Colonien. fer. IV, 14. martii 1848 una cum declaratione ad vicarium apost. Aegypti fer. IV., 5. februarii 1872.

Porro decretum in Colonien. ita se habet: Beatissime pater - D. Evens, presbyter dioecesis Coloniensis in Borussia, v. s. humiliter exponit quod in civitate Deutz, eiusdem dioecesis, existit hospitium, cuius ipse rector et capellanus est, ac in quo infirmorum 10 curam gerunt moniales, dictae sorores nigrae. Cum autem in hoc hospitio subinde recipiantur acatholicae religionis sectatores, ac iidem ministrum haereticum, a quo religionis auxilia et solatia recipiant, identidem petant, quaeritur utrum praefatis monialibus falsae religionis ministrum advocare licitum sit? Quaeritur insuper utrum eadem danda sit solutio, ubi haereticus infirmus in domo privata cuiusdam catholici degit; utrum scilicet 15 tunc catholicus ministrum haereticum advocare licite possit. Resp.: Iuxta exposita, non licere et ad mentem. Mens est quod passive se habeant.

[ocr errors]

Sequitur declaratio ad vicarium apost. Aegypti. Feria IV, die 31. ian. 1872: Proposita fuit emis inq. gen. petitio rmi vicarii et delegati apl. Aegypti, ad hoc tradita ut instrueretur, quomodo agendum esset in hospitalibus mixtis in quibus catholicae moniales ser20 vitium praestant, quoties aliquis schismaticus vel protestans infirmus inibi decumbens postulat adsistentiam proprii ministri. S. ordo, petitionem cum suis adiunctis matura consideratione ventilavit, et opportunum duxit emittendi sequens decretum;,,R. p. d. vic. aplicus se conformet decreto fer. IV, 15. martii 1848 et opportune eidem explicetur sensus verborum eiusdem decreti,,passive se habeat". Ipse enim in epistolis datis sese anxium 25 declarabat in interpretandis dictis verbis, seu in applicandis illis ad praxim. Et ideo praelaudatis emis patribus mens est, ut notificetur praelato oratori, monialibus vel aliis personis catholicis, addictis directioni vel servitio hospitalis, non licere operam suam directe praestare infirmis acatholicis pro advocando proprio ministro, et bene erit, si data occasione, id declarent; sed addunt emi patres, quod adhiberi potest pro advocando 30 ministro, ministerium alicuius personae pertinentis ad respectivam sectam postulantium. Et ita salva manet doctrina relate ad vetitam communicationem in divinis."

640.

18. Leo XIII.: Der Amerikanismus.

Leo XIII. Schreiben,,Testem benevolentiae nostrae", 22. Jan. 1899, an Kard. Gibbons, EB v. Baltimore: AE VII 58. SPECTATOR, K.polit. Briefe XXI sq.: Beil. z. Münchener 35 Allg. Zeitung 1897 Nr. 48. 73. 97; PWELLIOTT, Le Père Hecker, P 1898; JKÜBEL, G. d. kath. Modernismus, Tü 1909; RGG1, 1909, 429; ZÖCKLER, RE 11, 1902, 497 ff.; AHOUTIN, L'Américanisme, P 1904.

Am Schluß: Ex his igitur, quae huc usque disseruimus, patet dilecte fili noster, non posse nobis opiniones illas probari, quarum summam,,Americanismi" nomine nonnulli 40 indicant. Quo si quidem nomine peculiaria animi ornamenta, quae, sicut alia nationes

1 Originaltext: Beatissimo Padre, La Superiora Generale delle Piccole Suore dei Poveri, postrata ai piedi della S. V., umilmente chiede come debbano regolarsi le Suore quando si trovi fra i vecchi vicoverati nelle loro case qualche acattolico che in fine di vita, no n ostante i loro sforzi perchè muoia convertito alla vera Religione, pur voglia senz'altro il ministro eretico. Possono esse chiamare siffatto ministro? (Wie sich Schwestern verhalten sollen, wenn sich . . . ein Akatholik findet, der am Ende seines Lebens, trotz ihrer Bemühungen, daß er bekehrt zur wahren Religion sterbe, doch durchaus den ketzerischen Geistlichen haben will. cf. Chronik d. christl. Welt 1899 Nr. 35 344 vgl. S. 311. 328.)

641. Leo XIII.: Studium der Kirchengeschichte.

642. Bischofswahlen in Deutschland. 495

alias, Americae populos decorant, significare velint; item si statum vestrarum civitatum, si leges moresque quibus utimini, non est profecto cur ipsum reiiciendum censeamus. At si illud usurpandum ideo est, ut doctrinae superius allatae, non indicentur modo, immo vero etiam cohonestentur; quodnam est dubium, quin venerabiles fratres nostri episcopi Americae, ante caeteros, repudiaturi ac damnaturi sint utpote ipsis totique eorum genti 5 quam maxime iniuriosum? Suspicionem enim id iniicit esse apud vos, qui ecclesiam in America aliam effingant et velint, quam quae in universis regionibus est.

641. 19. Leo XIII.: Enzyklika „Depuis le jour" 8. Sept. 1899: Das Studium der Kirchengeschichte.

An die EB, Bischöfe u. d. franz. Klerus, AE VII 329. MRADE, Bedeutung d. geschichtl. 10 Sinnes im Protestantismus: ZThK X, 1900, 79 ff.

L'histoire de l'église est comme un miroir, où resplendit la vie de l'église à travers les siècles. Bien plus encore que l'histoire civile et profane, elle démontre la souveraine liberté de Dieu et son action providentielle sur la marche des évènements. Ceux qui l'étudient ne doivent jamais perdre de vue qu'elle renferme un ensemble de faits dog- 15 matiques, qui s'imposent à la foi et qu'il n'est permis à personne de révoquer en doute. Cette idée directrice et surnaturelle qui préside aux destinées de l'église est en même temps le flambeau dont la lumière éclaire son histoire 1. Toutefois, et parce que l'église, qui continue parmi les hommes la vie du verbe incarné, se compose d'un élément humain, ce dernier doit être exposé par les maîtres et étudié par les élèves avec une grande probité. 20 Comme il est dit au libre de Job 2:,,Dieu n'a pas besoin de nos mensonges."

642. 20. Leo XIII.: Erlaß des Kardinalstaatssekretärs Rampolla v. 20. Juli 1900 an die preußischen, hannoverschen und oberrheinischen Bischöfe betreffend die Bischofswahlen.

AKR 81, 525 ff. — UStutz, D. neueste Stand d. dt. Bischofswahl-R.s, St 1909; CMIRBT, 25 Kath.-theol. Fakultät zu Marburg, Marb 1905, 75 ff.

Ad notitiam sanctae sedis pervenit, in electionibus episcoporum, quae, in plerisque Germaniae partibus, speciali iuris ordinatione capitulis commissae sunt, quandoque occurrere tum libertati ecclesiae et apostolicae sedis dignitati, tum pactis cum loci principe initis minus consentane a. Cum vero, ad religionis in- 30 crementa, ad regni et sacerdotii concordiam, utiliorem episcopalis muneris procurationem, summopere intersit distinctius declarare quae sint, hac in re, capituli iura atque officia, sanctissimus dominus noster Leo papa XIII. pro apostolica sua sollicitudine et paterna charitate universis et singulis earundem dioecesium ordinariis ea quae sequuntur exponi iussit cum ipsis capitulis communicanda atque ab omnibus diligenter servanda et custodienda ita ut, deinceps, quavis ambi- 35 guitate sublata, amotisque iis, qui forte irrepserunt usibus, ecclesiae libertas, pactorum fides et sedis apostolicae dignitas sartae tectaeque maneant.

6

3,

Illud est in primis animadvertendum, constitutiones apostolicas,,De Salute animarum" 3, ,,Impensa Romanorum Pontificum“, „Ad dominici gregis“ 5, litterasque in forma Brevis „, Quod de fidelium" et,,Re sacra" 7 ad normam conventionum cum principibus initarum, a Romanis pon- 40 tificibus sa. me. Pio VII. et Leone XII. editas, capitulis metropolitanis et cathedralibus Germaniae facultatem et officium attribuere, libere prorsus atque ad sacrorum canonum praescriptum archiepiscopos et episcopos eligendi. Capitula nimirum id habent operis ac muneris, ut eiusmodi electionum libertatem, ab apostolica sede in tuto positam et a civili regimine, initis respective pactis, admissam, neque directe, neque indirecte, violari unquam sinant aut imminui.

Porro constans doctrina, a qua se recedere nec velle nec posse sancta sedes aperte semper declaravit acatholicae potestatis interventum hac in re non admittit nisi negativum et qui libertatem canonicae electionis incolumem relinquat. Quam libertatem laederet profecto aut minueret 1 cf. oben Syllabus Pius IX Nr. 602 Satz 23. 2 Hi 137. 4 Vom 26. März 1824 für Hannover.

3 oben Nr. 574.

5 Vom 11. April 1827 für die oberrheinische Kirchenprovinz. • oben Nr. 575. Breve an die Domkapitel der oberrheinischen Kirchenprovinz vom 28. Mai 1827.

45

positivus concursus vel influxus potestatis ipsius sicut et illimitatum excludendi ius in negotio electionis pastorum, quos Spiritus Sanctus posuit regere ecclesiam Dei1.

Iam vero negativus interventus, principi vel regimini acatholico permissus, eo demum spectat, ut personae minus illi grata e non eligantur: unde capituli partium est illos tantum 5 adciscere, quos ante solemnem electionis actum inter alias dotes, ad ecclesiam instruendam, tuendam et pacifice gubernandam requisitas, prudentiae laude, publicae quietis ac fidelitatis studio praestare, ideoque principi non esse minus gratos constet.

Meminerint insuper electores ac serio perpendant, quam grave et magni momenti sit illorum munus; nihilque aliud ob oculos suos ponant quam animarum salutem et ecclesiae emolumenta, ut, 10 omni seposito humano respectu, illi uni suffragium conferant, quem caeteris aptiorem et digniorem reputaverint.

Quia vero nonnisi digniores et ecclesiae magis utiles promovendi sunt, tenentur electores candidatorum catalogo eos tantum inscribere, quos iudicent omnibus qualitatibus ad ecclesiam sancte sapienterque regendam necessariis reapse pollere. Si enim alios, de caetero bene meritos, 15 sed ob provectiorem aetatem, vel adversam valetudinem, aut aliam ob causam, muneri impares, candidatis accenserent canonici periculo sese committerent ipsos demum inhabiles eligendi, cum summo ecclesiae detrimento.

De commissarii civilis interventu in electionibus, nihil quidem statuunt, ac proinde nihil iuris gubernio attribuunt vel recognoscunt apostolicae sedis acta et documenta, quae 20 huc spectant. Quod si eiusmodi interventum plenae libertati electionum vel ecclesiae dignitati quomodocumque officere contingat capitula id ferre nec possent nec deberent.

Speciatim admittere nequit apostolica sedes, ut canonici, dum electionem peractam commissario significant, approbationem seu ratihabitionem. quodammodo expostulent aut exquirere videantur civilis potestatis. Nec permitti potest, ut adstanti populo statim 25 notificetur electio, velut completa et perfecta. Sed comitiorum exitus ita publicandus erit, ut simul declaretur capitularem actum suos canonicos effectus non sortiri, nisi quum a summo pontifice fuerit confirmatus. Proinde solemnis et publica gratiarum actio, pro electione facta omnino differenda est, usque dum apostolicae confirmationis certum habeatur nuncium.

Mandat denique sanctitas sua, ut harum litterarum exemplar in tabulario cuiusque capituli 30 diligenter asservetur, itemque praecipit, ut sede episcopali vacante, antequam de electione peragenda canonici capitulariter pertractent, haec mea epistola simulque Breve,,Quod de fidelium" vel,,Re sacra" (pro diversitate loci) religiose et ad integrum perlegantur.

Haec omnia beatissimus pater praedictis Germaniae capitulis per episcopos singulos significari iussit: eaque sanctitati suae de capitularium integritate, prudentia ac fide est opinio, ut ipsos 35 apprime mandata eiusmodi servaturos, commissoque munere naviter perfuncturos esse minime dubitet.

Erit igitur amplitudinis tuae, summi pontificis nomine hac de re certiores facere capitulares tuae iurisdictioni subiectos; dum sincerae aestimationis meae tibi sensus ex animo profiteor.

643. 21. Leo XIII.: Die Lage der Katholiken in Deutschland (1902). 40 Rede Kaiser Wilhelms 11. in Aachen am 19. Juni 1902: Schulthess' Europäischer Geschichtskalender. NF 18. Jahrg. 1902, M 1903, 112 cf. 116. 122 ff. 264.

Zusammen müssen wir arbeiten, um dem germanischen Stamme seine gesunde Kraft, seine sittliche Grundlage zu erhalten. Das geht aber nur, wenn man ihm die Religion erhält, und das gilt in gleicher Weise für beide Konfessionen. Um so größer ist heute 45 Meine Freude, den Herren der Kirche, die hier vertreten sind, eine Nachricht zu bringen, die Ihnen mitteilen zu können Ich stolz bin. Hier steht der General von Loë, ein treuer Diener seiner Könige. Er ward von Mir gesandt nach Rom zum Jubiläum des Heiligen Vaters 2, und als er ihm Meine Glückwünsche und Meine Jubelgabe überbrachte und ihm in intimem Gespräch Aufschluß gab, wie es aussieht in unseren deutschen Landen, da 50 hat der Heilige Vater ihm geantwortet, er freue sich, ihm sagen zu können, daß er stets hoch gedacht habe von der Frömmigkeit der Deutschen, zumal des deutschen Heeres.

1 cf. AG 20 28.

2 Am 20. Febr. 1902 feierte Leo XIII. den Eintritt in das 25. Jahr seines Pontifikats.

« PoprzedniaDalej »