Obrazy na stronie
PDF
ePub

462

606. Vatikanisches Konzil 1870: Einsetzung u. Dauer des römischen Primats.

c. 1. De apostolici primatus in beato Petro institutione. Docemus itaque et declaramus, iuxta evangelii testimonia primatum iurisdictionis in universam Dei ecclesiam immediate et directe beato Petro apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui iam pridem dixerat: Tu vocaberis 5 Cephas 1, postquam ille suam edidit confessionem inquiens: Tu es Christus, filius Dei vivi, solemnibus his verbis allocutus est Dominus: Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum. Et quod10 cunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis 2. Atque uni Simoni Petro contulit Iesus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris iurisdictionem in totum suum ovile dicens: Pasce agnos meos; pasce oves meas 3. Huic tam manifestae sacrarum scripturarum doctrinae, ut ab ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pravae 15 eorum sententiae, qui constitutam a Christo Domino in sua ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum Petrum prae caeteris apostolis, sive seorsum singulis sive omnibus simul, vero proprioque iurisdictionis primatu fuisse a Christo instructum: aut qui affirmant, eundem primatum non immediate directeque ipsi beato Petro, sed ecclesiae, et per hanc illi ut ipsius ecclesiae ministro delatum fuisse.

20

Si quis igitur dixerit, beatum Petrum apostolum non esse a Christo Domino constitutum apostolorum omnium principem et totius ecclesiae militantis visibile caput; vel eundem honoris tantum, non autem verae propriaeque iurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Iesu Christo directe et immediate accepisse; anathema sit.

c. 2. De perpetuitate primatus beati Petri in Romanis 25 pontificibus. Quod autem in beato apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus Iesus in perpetuam salutem ac perenne bonum ecclesiae instituit, id eodem auctore in ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter durare necesse est. Nulli sane dubium, immo saeculis omnibus notum est, quod sanctus beatissimusque Petrus, apostolorum princeps et caput 30 fideique columna et ecclesiae catholicae fundamentum, a Domino nostro Iesu Christo, salvatore humani generis ac redemptore, claves regni accepit; qui ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus, episcopis sanctae Romanae sedis ab ipso fundatae eiusque consecratae sanguine, vivit et praesidet et iudicium exercet. Unde quicunque in hac cathedra Petro succedit, is secundum Christi ipsius institutionem primatum Petri 35 in universam ecclesiam obtinet. Manet ergo dispositio veritatis, et beatus Petrus, in accepta fortitudine petrae perseverans, suscepta ecclesiae gubernacula non reliquit 5. Hac de causa ad Romanam ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse semper fuit omnem convenire ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles, ut in ea sede, e qua venerandae communionis iura in omnes dimanant, tamquam membra in 40 capite consociata, in unam corporis compagem coalescerent.

Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione, seu iure divino, ut beatus Petrus in primatu super universam ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem; anathema sit.

1 Io 1 42. 2 Mt 16 16-19.

3 Io 21 15-17.

Konzil zu Ephesus 431 Actio III, MANSI IV 1295.

5 Leo d. Gr., Sermo 3 3, MSL 54 146.

• Irenaeus, adv. haereses III 3 cf. oben Nr. 40. S. 18 25 ff.

c. 3. De vi et ratione primatus Romani pontificis. Quapropter apertis innixi sacrarum litterarum testimoniis, et inhaerentes tum praedecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, tum conciliorum generalium disertis perspicuisque decretis, innovamus oecumenici concilii Florentini 1 definitionem, qua credendum ab omnibus Christi fidelibus est, sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in 5 universum orbem tenere primatum, et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri, principis apostolorum, et verum Christi vicarium, totiusque ecclesiae caput, et omnium christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse; quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum 10 conciliorum et in sacris canonibus continetur.

Docemus proinde et declaramus, ecclesiam Romanam, disponente Domino, super omnes alias ordinariae potestatis obtinere principatum, et hanc Romani pontificis iurisdictionis potestatem, qua e vere episcopalis est, immediatam esse: erga quam cuiuscunque ritus 15 et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ita ut, custodita cum Romano pontifice tam communionis, quam eiusdem fidei professionis unitate, ecclesia Christi sit unus grex sub uno summo pastore. 20 Haec est catholicae veritatis doctrina, a qua deviare salva fide atque salute nemo potest. Tantum autem abest, ut haec summi pontificis potestas officiat ordinariae ac immediatae illi episcopalis iurisdictionis potestati, qua episcopi, qui positi a Spiritu sancto in apostolorum locum successerunt 2, tamquam veri pastores assignatos sibi greges, singuli singulos, pascunt et regunt, ut eadem a supremo 25 et universali pastore asseratur, roboretur ac vindicetur, secundum illud sancti Gregorii magni 3: Meus honor est honor universalis ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur.

Porro ex suprema illa Romani pontificis potestate gubernandi universam ecclesiam 30 ius eidem esse consequitur, in huius sui muneris exercitio libere communicandi cum pastoribus et gregibus totius ecclesiae, ut iidem ab ipso in via salutis doceri ac regi possint. Quare damnamus ac reprobamus illorum sententias, qui hanc supremi capitis cum pastoribus et gregibus communicationem licite impediri posse dicunt, aut eandem reddunt saeculari potestati obnoxiam, ita ut contendant, quae ab apostolica sede vel eius auctoritate 35. ad regimen ecclesiae constituuntur, vim ac valorem non habere, nisi potestatis saecularis placito confirmentur.

Et quoniam divino apostolici, primatus iure Romanus pontifex universae ecclesiae praeest, docemus etiam et declaramus, eum esse iudicem supremum fid elium, et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse 40 iudicium recurri 5; sedis vero apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio. Quare

1 cf. oben Nr. 400. S. 234 22 ff.

2 Tridentinum XXIII c. 4, oben Nr. 465. S. 327 24.

3 Reg. VIII 29 an Eulogius B. v. Alexandria, cf. oben Nr. 209. S. 97 f.

4 Pii VI. Breve ,,Super soliditate" 28. Nov. 1786.

Concil. Lyon 1274. Brief des Kaisers Paläologus an Gregor X., MANSI XXIV 71.

• Nikolaus I. ep. 86 an Kaiser Michael 865, MSL 119 954.

a recto veritatis tramite aberrant, qui affirmant, licere ab iudiciis Romanorum pontificum ad oecumenicum concilium tamquam ad auctoritatem Romano pontifice superiorem appellare.

Si quis itaque dixerit, Romanum pontificem habere tantummodo officium inspectionis 5 vel directionis, non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam 10 sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit.

Cap. 4. De Romani pontificis infallibili magisterio. Ipso autem apostolico primatu, quem Romanus pontifex, tamquam Petri principis apostolorum successor, in universum ecclesiam obtinet, s u premam quoque magisterii 15 potestatem comprehendi, haec sancta sedes semper tenuit, perpetuus ecclesiae usus comprobat, ipsaque oecumenica concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in fidei caritatisque unionem conveniebat, declaraverunt. Patres enim concilii Constantinopolitani quarti, maiorum vestigiis inhaerentes, hanc solemnem ediderunt professionem: Prima salus est, rectae fidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri 20 Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: „Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam", haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab huius ergo fide et doctrina separari minime cupientes, speramus, ut in una communione, quam sedes apostolica praedicat, esse mereamur, in qua est 25 integra et vera christianae religionis soliditas1. Approbante vero Lugdunensi concilio secundo, Graeci professi sunt: Sanctam Romanam ecclesiam summum et plenum primatum et principatum super universam ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro, apostolorum principe sive vertice, cuius Romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine recepisse veraciter et humiliter recognoscit; 30 et sicut prae caeteris tenetur fidei veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortae fuerint quaestiones, suo debent iudicio definiri. Florentinum denique concilium2 definivit: Pontificem Romanum, verum Christi vicarium, totiusque ecclesiae caput et omnium christianorum patrem ac doctorem existere; et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a Domino nostro Iesu Christo 35 plenam potestatem traditam esse.

Huic pastorali muneri ut satisfacerent, praedecessores nostri indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. Quocirca totius orbis antistites, nunc singuli, nunc in synodis congregati, longam ecclesiarum con40 suetudinem et antiquae regulae formam sequentes, ea praesertim pericula, quae in negotiis fidei emergebant, ad hanc sedem apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna fidei, ubi fides non potest sentire defectum. Romani autem pontifices, prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis oecumenicis conciliis aut 1 Aus der durch Hadrian II. dem VIII. ökumenischen Konzil zu Konstantinopel 869 vorgelegten und von diesem unterzeichneten Formel des Hormisdas, MANSI XVI 28, cf. oben Nr. 195. S. 89.

2 cf. oben Nr. 400. S. 234 23 ff.

3 cf. Bernhard v. Clairvaux Ep. 190 an Innocenz II., MSL 182, 1053.

explorata ecclesiae per orbem dispersae sententia, nùnc per synodos particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt quae sacris scripturis et apostolicis traditionibus consentanea, Deo adiutore cognoverant. Neque enim Petri successoribus Spiritus sanctus promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut, eo assistente, traditam per apostolos revelationem seu 5 fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles patres amplexi et sancti doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime scientes, hanc sancti Petri sedem ab omni semper errore illibatam permanere, secundum Domini salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando 10 conversus confirma fratres tuos 1.

Hoc igitur veritatis et fidei nunquam deficientis charisma Petro eiusque in hac cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, coelestis doctrinae pabulo nutriretur, ut sublata schismatis occasione ecclesia tota una conserva- 15 retur, atque suo fundamento innixa, firma adversus inferi portas consisteret.

At vero cum hac ipsa aetate, qua salutifera apostolici muneris efficacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui illius auctoritati obtrectant: necessarium omnino esse censemus, praerogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio coniungere dignatus est, solemniter asserere.

20

Itaque nos traditioni a fidei christianae exordio perceptae fideliter inhaerendo, ad Dei salvatoris nostri gloriam, religionis catholicae exaltationem et christianorum populorum salutem, s acro approbante concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus: Romanum pontificem, cum ex cathedra loquitur, id est, cum omnium christiano- 25 rum pastoris et doctoris munere fungens pro suprema sua apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus redemptor ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque 30

1 Le 22 32.

2 Ausspruch Pius IX. v. 20. Juli 1871:,,Einige wünschten, daß ich die konziliarische Definition noch weiter und bestimmter erklärte. Ich will es nicht tun. Sie ist deutlich genug und bedarf keiner weiteren Kommentare und Erklärungen. Wer das Dekret mit aufrichtiger Gesinnung liest, dem liegt sein wahrer Sinn leicht zu Tage", AKR 26, LXXX.

Note d. Kard. Staatssekretärs Jacobini an d. päpstl. Nuntius in Madrid, v. 13. April 1885, La Civiltà Cattolica, 12. Serie, 11. Bd., Firenze 1885, 364 ff. ,,Aus dieser Lehre (sc. den dogmat. Festsetzungen des Vatikanischen Konzils) folgt: 1. Daß der römische Papst kraft des Primats der wahre Hirte u. Bischof der allgem. Kirche ist; 2. daß er immer und bei jeder Gelegenheit in alle Angelegenheiten jeder Diözese autoritativ eingreifen kann; 3. daß die Bischöfe in allen Angelegenheiten, in die der Papst eingreift, zu gehorchen und seinen Entscheidungen sich zu unterwerfen verpflichtet sind.

Wenn also jemand behaupten würde, die Bischöfe hätte nur ihr eigenes Gewissen zu befragen, wo sie über religiöse Interessen handeln, würde er implicite die Verpflichtung jener hierarchischen Unterordnung und des Gehorsams leugnen, den die Bischöfe notwendig dem hl. Stuhl schulden. Gewiß müssen die Bischöfe in religiösen Angelegenheiten ihr Gewissen befragen, aber so, daß sie sich nach den Vorschriften des Papstes richten, denen sich zu entziehen ihnen nicht gestattet ist" (p. 366).

Der italien. Text lautet: Da questa dottrina risulta: 1o che il Pontefice romano, in virtù del primato, è il vero pastore e Vescovo della Chiesa Universale; 2o che sempre e in ogni Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

30

466 607. Aufhebung des Kirchenstaats 1870.608. Italien. Garantiegesetz 1871.

eiusmodi Romani pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu ecclesiae irreformabiles esse.

Si quis autem huic nostrae definitioni contradicere, quod Deus avertat, praesumpserit: anathema sit.

5 607.

10. Pius IX. Enzyklika,,Respicientes", 1. Nov. 1870: Protest gegen die Aufhebung des Kirchenstaats 1870.

Acta s. sedis VI 142. 143: ebend. 56 ff. Protest d. Kard. Antonelli geg. d. Besetzung Roms, 20. Sept. 1870. SCHERER I § 80, 465:,,Der Besitz e. Kirchenstaats ermangelt gleich wenig des hist. Rechts wie der polit. Wichtigkeit, hat aber auf d. Umfang u. d. Natur d. päpstl. 10 Gewalt keinerlei Einfluß"; NÜRNBERGER III 554 f.; HERGENRÖTHER, KSt. seit d. franz. Revolution, Fr 1860; JDÖLLINGER, Kirche u. Kirchen, M 1861, 596 ff.; BROSCH, G. d. KSt., II 466 ff.; HINSCHIUS I 214 ff.; SÄGMÜLLER I 391 ff.

Perinde enim ac sedis apostolicae possessionis et iura tot titulis sacra atque inviolabilia, ac tot per saecula semper explorata et 15 inconcussa habita in controversiam ac disceptationem revocari possent, et quasi censurae gravissimae quibus ipso facto et absque ulla nova declaratione violatores praedictorum iurium et possessionum innodantur, populari rebellione atque audacia vim suam amittere possent, ad sacrilegam quam passi sumus expoliationem honestandam, communi naturae ac gentium iure despecto, quaesitus est ille apparatus ac ludicra plebis20 citi species alias in provinciis nobis ademptis usurpata; et qui exultare solent in rebus pessimis, hac occasione rebellionem et ecclesiasticarum censurarum contemptum veluti triumphali pompa, per Italicas urbes praeferre non erubuerunt, contra germana sensa longe maximae Italorum partis, quorum religio, devotio ac fides erga nos et ecclesiam sanctam multis modis compressa, quominus libere manare possit, impeditur.

25 Declaramus, nostram mentem, propositum et voluntatem esse omnia huius sanctae sedis dominia eiusdemque iura integra, intacta inviolata retinere atque ad successores nostros transmittere; quamcunque eorum usurpationem, tam modo quam antea factam, iniustam, violentam, nullam irritamque esse omniaque perduellium et invasorum acta sive quae hactenus gesta sunt, sive quae forsitan in posterum gerentur ad prae30 dictam usurpationem quoquo modo confirmandam, a nobis etiam nunc pro tunc da mnari, rescindi, cassari et abrogari. Declaramus praeterea et protestamur coram Deo et universo orbe catholico nos in eius modi captivitate versari, ut supremam nostram pastoralem auctoritatem tuto, expedite ac libere minime exer35 cere possimus.

608. Die von dem Königreich Italien dem hl. Stuhle und der kath. Kirche gewährten konstitutionellen Garantien (1871).

Das sogenannte Garantiegesetz vom 13. Mai 1871, dt. u. ital.: HvKREMER-AUENRODE, Aktenstücke z. G. d. Verh. zw. St. u. K. i. 19. Jahrh., 3. T., L 1877, 60 ff. (St.archiv 24 Suppl.), 40 vgl. ZKR 13, 124-128. FRIEDBERG, Grenzen 917 ff.; die auf die Okkupation d. KSts. bezüglichen Aktenstücke: St.archiv Bd. 19. 20; HINSCHIUS I § 25; JKBLUNTSCHLI,

occasione può intervenire con autorità in tutti gli affari di ciascuna Diocesi; 3o che i Vescovi, in tutti gli affari nei quali interviene il Sommo Pontefice, sono obbligati ad obbedire, e a sottomettersi alle sue decisioni.

Per conseguenza, affermare che i Vescovi quando trattano di interessi religiosi non devono consultare che la loro propria coscienza, è implicitamente negare l'obbligo di questa subordinazione gerarchica e dell' obbedienza necessariamente dovuta dai Vescovi alla Santa Sede. Quando essi trattano affari religiosi, i Vescovi devono certamente consultare la loro coscienza, ma conformandosi alle prescrizioni del Sommo Pontefice, dalle quali non è loro concesso di sottrarsi.

« PoprzedniaDalej »