Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

de tempore admittendorum sociorum ad vota, de facultate socios expellendi, de iisdem sociis ad sacros ordines promovendis sine congrua ac sine votis solemnibus, contra concilii Tridentini ac sanctae memoriae p. Pii V. praedecessoris nostri decreta; modo de absoluta potestate, quam praepositus generalis eiusdem societatis sibi vindicabat, ac de aliis rebus ipsius societatis regimen spectantibus; modo de variis doctrinae capitibus, de scholis, de exemptionibus, et privilegiis, 5 quae locorum ordinarii aliaeque personae in ecclesiastica vel saeculari dignitate constitutae suae noxia esse iurisdictioni ac iuribus contendebant; ac demum minime defuerunt gravissimae accusationes eisdem sociis obiectae quae christianae reipublicae pacem ac tranquillitatem non parum perturbarunt. - § 18. Multae hinc ortae adversus societatem quaerimoniae, quae 10 nonnullorum etiam principum auctoritate munitae, ac relationibus ad recolendae memoriae Paulum IV., Pium V. et Sixtum V., praedecessores nostros, delatae fuerunt. In his fuit clarae memoriae Philippus II., Hispaniarum rex catholicus, qui tum gravissimas, quibus ille vehementer impellebatur, rationes, tum etiam eos, quos ab Hispaniarum inquisitoribus adversus immoderata societatis privilegia ac regiminis formam acceperat, clamores et contentionum capita a nonnullis 15 eiusdem etiam societatis viris doctrina et pietate spectatissimis confirmata eidem Sixto V. praedecessori exponenda curavit apud eundemque egit, ut apostolicam societatis visitationem decerneret atque committeret. § 19. Ipsius Philippi regis petitionibus et studiis, quae summa inniti aequitate animadverterat, annuit idem Sixtus praedecessor, delegitque ad apostolici visitatoris munus episcopum prudentia, virtute, et doctrina omnibus commendatissimum, ac praeterea con- 20 gregationem designavit nonnullorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium, qui ei rei perficiendae sedulam navarent operam. Verum dicto Sixto V. praedecessore immatura morte perempto saluberrimum ab eo susceptum consilium evanuit, omnique caruit effectu. Ad supremum autem apostolatus apicem assumptus fel. rec. Gregorius p. XIV. per suas literas sub plumbo IV. kalendas iulii anno dominicae incarnationis 1591 expeditas societatis institutum amplissime iterum appro- 25 bavit, rataque habere iussit, ac firma privilegia quaecunque eidem societati a suis praedecessoribus collata, et illud prae ceteris, quo cautum fuerat, ut a societate expelli dimittique possent socii, forma iudiciaria minime adhibita, nulla scilicet praemissa inquisitione, nullis confectis actis, nullo ordine iudiciario servato, nullisque terminis etiam substantialibus servatis, sola facti veritate inspecta, culpae vel rationabilis causae tantum ratione habita ac personarum aliarumque circum- 30 stantiarum. Altissimum insuper silentium imposuit, vetuitque sub poena potissimum excommunicationis latae sententiae, ne quis dictae societatis institutum, constitutiones aut decreta directe vel indirecte impugnare auderet, vel aliquid de iis quovis modo immutari curaret. Ius tamen cuilibet reliquit, ut quidquid addendum, minuendum aut immutandum censeret, sibi tantummodo et Romanis solum pontificibus pro tempore existentibus vel immediate vel per apostolicae sedis 35 legatos seu nuntios significare posset atque proponere.

§ 20. Tantum vero abest, ut haec omnia satis fuerint compescendis adversus societatem clamoribus et quaerelis, quin potius magis magisque universum vere orbem pervaserunt molestissimae contentiones de societatis doctrina, quam fidei veluti orthodoxae bonisque moribus repugnantem 40 plurimi traduxerunt; domesticae etiam externaeque efferbuerunt dissensiones et frequentiores factae sunt in eam de nimia potissimum terrenorum bonorum cupiditate accusationes, ex quibus omnibus suam hauserunt originem tum perturbationes illae omnibus satis cognitae, quae sedem apostolicam ingenti moerore affecerunt ac molestia, tum capta a principibus nonnullis in societatem consilia. Quo factum est, ut eadem societas novam instituti 45 sui ac privilegiorum confirmationem a felicis recordationis Paulo p. V. praedecessore nostro impetratura, coacta fuerit ab eo petere, ut rata habere vellet, suaque confirmare auctoritate decreta quaedam in quinta generali congregatione edita, atque ad verbum exscripta in suis sub plumbo pridie nonas septembris anno incarnationis dominicae 1606 desuper expeditis literis, quibus in decretis discretissime legitur, tam internas sociorum simultates ac turbas, quam exterorum in 50 societatem querelas ac postulationes socios in comitiis congregatos impulisse ad sequens condendum statutum:

§ 21.,,Quoniam societas nostra, quae ad fidei propagationem et animarum lucra a Domino ,,excitata est, sicut per propria instituti ministeria, quae spiritualia arma sunt, cum ecclesiae ,,utilitate, ac proximorum aedificatione sub crucis vexillo finem feliciter consequi potest, quem 55 „intendit, ita et haec bona impediret, et se maximis periculis exponeret, si ea tractaret, quae „saecularia sunt, et ad res politicas, atque ad status gubernationem pertinent; idcirco sapientissime

,,a nostris maioribus statutum est, ut militantes Deo, aliis quae a nostra professione abhorrent, ,,non implicemur. Cum autem his praesertim temporibus valde periculosis, pluribus locis, et apud ,,varios principes (quorum tamen amorem et caritatem sanctae memoriae pater Ignatius conservan,,dam ad divinum obsequium pertinere putavit) aliquorum fortasse culpa, et vel ambitione, vel 5,,indiscreto zelo religio nostra male audiat, et alioquin bonus Christi odor necessarius sit ad fructi,,ficandum, censuit congregatio ab omni specie mali abstinendum esse, et quaerelis quoad fieri ,,poterit, etiam ex falsis suspicionibus provenientibus occurrendum. Quare praesenti decreto ,,graviter, et severe nostris omnibus interdicit, ne in huiusmodi publicis negotiis, etiam invitati, ,,aut allecti ulla ratione se immisceant, nec ullis precibus et suasionibus ab instituto deflectant. 10,,Et praeterea quibus efficacioribus remediis omnino huic morbo sicuti opus sit, medicina adhi,,beatur, patribus definitoribus accurate decernendum et definiendum commendavit."

§ 22. Maximo sane animi nostri dolore observavimus, tam praedicta quam alia complura deinceps adhibita remedia nihil ferme virtutis prae se tulisse et auctoritatis ad tot ac tantas evellendas dissipandasque turbas, accusa15 tiones et quaerimonias in saepedictam societatem, frustraque ad id laborasse caeteros praedecessores nostros Urbanum VIII., Clementem IX., X., XI. et XII., Alexandrum VII. ac VIII., Innocentium X., XI., XII. et XIII. ac Benedictum XIV., qui optatissimam conati sunt ecclesiae restituere tranquillitatem, plurimis saluberrimis editis constitutionibus, tam circa saecularia negotia, sive extra sacras missiones, sive earum occasione minime 20 exercenda, quam circa dissidia gravissima, ac iurgia adversus locorum ordinarios, regulares ordines, loca pia, atque communitates cuiusvis generis in Europa, Asia, et America non sine ingenti animarum ruina, ac populorum admiratione a societate acriter excitata; tum etiam super interpretatione, et praxi ethnicorum quorundam rituum aliquibus in locis passim adhibita1, omissis iis, qui ab universali ecclesia sunt rite probati, vel super 25 earum sententiarum usu et interpretatione, quas apostolica sedes tamquam scandalosas optimaeque morum disciplinae manifeste noxias merito proscripsit, vel aliis demum super rebus, maximi equidem momenti, et ad christianorum dogmatum puritatem sartam, tectam, servandam apprime necessariis, et ex quibus nostra hac non minus, quam superiore aetate plurima dimanarunt detrimenta 30 et incommoda, perturbationes nimirum ac tumultus in nonnullis catholicis regionibus, ecclesiae persecutiones in quibusdam Asiae et Europae provinciis, ingens denique allatus est moeror praedecessoribus nostris, et in his piae memoriae Innocentio p. XI., qui necessitate compulsus eo devenit, ut societati interdixerit novitios ad habitum admittere, tum Innocentio p. XIII., qui eandem poenam coactus fuit eidem comminari, ac tandem rec. mem. Benedicto p. XIV., qui 35 visitationem domorum collegiorumque in ditione carissimi in Christo filii nostri Iosephi Lusitaniae, et Algarbiorum regis fidelissimi existentium censuit decernendam; qui ullum subinde vel sedi apostolicae solamen, vel societati auxilium, vel christianae reipublicae bonum accesserit ex novissimis apostolicis literis a felicis recordationis Clemente p. XIII. immediato praedecessore nostro extortis potius, ut verbo utamur a praedecessore nostro Gregorio X. in supracitato Lug40 dunensi oecumenico concilio adhibito, quam impetratis, quibus societatis Iesu institutum magnopere commendatur ac rursus approbatur.

§ 23. Post tot tantasque procellas ac tempestates acerbissimas futurum optimus quisque sperabat, ut optatissima illa tandem aliquando illucesceret dies, quae tranquillitatem et pacem esset cumulatissime allatura. At Petri cathedram gubernante eodem Clemente XIII. praede45 cessore longe difficiliora ac turbulentiora accesserant tempora. Auctis enim quotidie magis in praedictam societatem clamoribus et quaerelis, quinimo periculosissimis alicubi exortis seditionibus, tumultibus, dissidiis et scandalis, quae christianae caritatis vinculo labefactato ac penitus disrupto, fidelium animos ad partium studia, odia et inimicitias vehementer inflammarunt; eo discriminis ac periculi res perducta visa est, ut ii ipsi, quorum avita pietas ac in societatem liberalitas 50 haereditario quodam veluti iure a maioribus accepta omnium fere linguis summopere commendatur, carissimi nempe in Christo filii nostri reges Francorum, Hispaniarum, Lusitaniae ac utriusque Siciliae suis ex regnis, ditionibus atque provinciis socios dimittere coacti omnino fuerint et expellere; hoc unum putantes extremum tot malis superesse remedium et penitus necessarium ad impediendum, quominus christiani po55 puli in ipso sanctae matris ecclesiae sinu sese invicem lacesserent, provocarent, lacerarent.

1 cf. oben Nr. 517. 540.

§ 24. Ratum vero habentes praedicti carissimi in Christo filii nostri remedium hoc firmum esse non posse ac universo christiano orbi reconciliando accomodatum, nisi societas ipsa prorsus exstingueretur ac ex integro supprimeretur; sua idcirco apud praefatum Clementem XIII. praedecessorem exposuerunt studia ac voluntatem, et qua valebant auctoritate et precibus, coniunctis simul votis, expostularunt, ut efficacissima ea ratione 5 perpetuae suorum subditorum securitati universaeque ecclesiae bono providentissime consuleret. Qui tamen praeter omnium exspectationem contigit eiusdem pontificis obitus rei cursum exitumque prorsus impedivit. Hinc nobis in eadem Petri cathedra, divina disponente clementia, constitutis eaedem oblatae sunt preces, petitiones et vota, quibus sua quoque addiderunt studia animique sententiam episcopi complures, aliique viri dignitate, doctrina, religione plurimum con- 10 spicui.

§ 25. Ut autem in re tam gravi tantique momenti tutissimum caperemus consilium, diuturno nobis temporis spatio opus esse iudicavimus, non modo ut diligenter inquirere, maturius expendere, et consultissime deliberare possemus, verum etiam ut multis gemitibus, et continuis precibus singulare a patre luminum exposceremus auxilium et praesidium, qua etiam in re fidelium omnium 15 precibus, pietatisque operibus nos saepius apud Deum iuvari curavimus. Perscrutari inter caetera voluimus, quo innitatur fundamento pervagata illa apud plurimos opinio, religionem scilicet clericorum societatis Iesu fuisse a concilio Tridentino solemni quadam ratione approbatam et confirmatam, nihilque aliud de ea actum fuisse comperimus in citato concilio, quam ut a generali illo exciperetur decreto, quo de reliquis regularibus ordinibus 20 cautum fuit, ut finito tempore novitiatus novitii, qui idonei inventi fuerint, ad profitendum admittantur aut e monasterio eiiciantur. Quamobrem eadem sancta synodus (Sess. 25 cap. 16 de regular.) declaravit se nolle aliquid innovare aut prohibere, quin praedicta religio clericorum societatis Iesu, iuxta pium eorum institutum a sancta sede apostolica approbatum, Domino et eius ecclesiae inservire possit.

25

§ 26. Tot itaque ac tam necessariis adhibitis mediis, divini spiritus, ut confidimus, adiuti praesentia et afflatu, nec non muneris nostri compulsi necessitate, quo et ad christianae reipublicae quietem et tranquillitatem conciliandam, fovendam, roborandam et ad illa omnia penitus de medio tollenda, quae eidem detrimenta vel minimo esse possunt, quantum vires sinunt, arctissime adigimur; cùmque praeterea animadverterimus praedictam societatem Iesu uber- 80 rimos illos amplissimosque fructus et utilitates afferre amplius non posse, ad quos instituta fuit, a tot praedecessoribus nostris approbata ac plurimis ornata privilegiis, imo fieri aut vix aut nullo modo posse, ut, ea incolume manente, vera pax ac diuturna ecclesiae restituatur. His propter gravissimis adducti causis, aliisque pressi rationibus, quas et prudentiae leges et opti- 35 mum universalis ecclesiae regimen nobis suppeditant, altaque mente repositas servamus, vestigiis inhaerentes eorundem praedecessorum nostrorum, et praesertim memorati Gregorii X. praedecessoris in generali concilio Lugdunensi, cum et nunc de societate agatur tum instituti sui, tum privilegiorum etiam suorum ratione mendicantium ordinum numero adscripta, maturo consilio, ex certa scientia et plenitudine potestatis apostolicae saepe- 40 dictam societatem exstinguimus et supprimim us; tollimus et abrogamus omnia et singula eius officia, ministeria, et administrationes, domus, scholas, collegia, hospitia et loca quaecunque quavis in provincia, regno et ditione existentia, et modo quolibet ad eam pertinentia; eius statuta, mores, consuetudines, decreta, constitutiones, etiam iuramento, confirmatione apostolica, aut alias roboratas; omnia item, et singula privilegia, et indulta generalia, vel 45 specialia, quorum tenores praesentibus, ac si de verbo ad verbum essent inserta, ac etiamsi quibusvis formulis, clausulis irritantibus, et quibuscunque vinculis et decretis sint concepta pro plene et sufficienter expressis haberi volumus. Ideoque declaramus cassatam perpetuo manere ac penitus exstinctam omnem et quamcunque auctoritatem praepositi generalis, provincialium, visitatorum, aliorumque quorumlibet dictae societatis superiorum tam in spiritualibus, quam in tempora- 50 libus, eandemque iurisdictionem et auctoritatem in locorum ordinarios totaliter et omnimode transferimus iuxta modum, casus et personas, et iis sub conditionibus, quas infra explicabimus, prohibentes, quemadmodum per praesentes prohibemus, ne ullus amplius in dictam societatem excipiatur, et ad habitum ac novitiatum admittatur; qui vero hactenus fuerunt excepti ad professionem votorum simplicium vel solemnium sub poena nullitatis admissionis et professionis, aliis- 55 que arbitrio nostro, nullo modo admitti possint valeant. Quinimo volumus, praecipimus et mandamus, ut qui nunc tyrocinio actu vacant, statim illico et immediate, et cum effectu dimittan

tur; ac similiter vetamus, ne qui votorum simplicium professionem emiserunt, nulloque sacro ordine sunt usque adhuc initiati, possint ad maiores ipsos ordines promoveri praetextu, aut titulo vel iam emissae in societate professionis, vel privilegiorum contra concilii Tridentini decreta eidem societati collatorum. (§ 27-33 Ausführungsbestimmungen).

5 § 34... Derogamus pariter omnibus et singulis facultatibus, quibus a praeposito generali, aliisque superioribus vi privilegiorum a summis pontificibus obtentorum donati fuerint, legendi videlicet haereticorum libros et alios ab apostolica sede proscriptos et damnatos, non servandi ieiuniorum dies, aut esurialibus cibis in iis non utendi, anteponendi postponendique horarum canonicarum recitationem, aliisque id genus, quibus in posterum eos uti posse severissime prohi10 bemus, cum mens nobis animusque sit, ut iidem tamquam saeculares presbyteri ad iuris communis tramites suam accomodent vivendi rationem.

§ 35. Vetamus, ne postquam praesentes nostrae literae promulgatae fuerint ac notae redditae, ullus audeat earum executionem suspendere etiam colore, titulo, praetextu cuiusvis petitionis, appellationis, recursus, declarationis aut consulationis dubiorum quae forte oriri possent, alioque 15 quovis praetextu praeviso, vel non praeviso. Volumus enim ex nunc et immediate suppressionem et cassationem universae praedictae societatis et omnium eius officiorum suum effectum sortiri forma et modo a nobis supra expressis sub poena maioris excommunicationis ipso facto incurrendae nobis, nostrisque successoribus Romanis pontificibus pro tempore existentibus reservatae adversus quemcunque qui nostris hisce literis adimplendis impedimentum, obicem aut moram apponere 20 praesumpserit.

§ 36. Mandamus insuper, ac in virtute sanctae obedientiae praecipimus omnibus et singulis personis ecclesiasticis regularibus, saecularibus, cuiuscunque gradus, dignitatis, qualitatis et conditionis, et iis signanter, qui usque adhuc societati fuerint adscripti, et inter socios habiti ne defendere audeant, impugnare, scribere, vel etiam loqui de huiusmodi suppressione, deque eius 25 causis, et motivis, quemadmodum nec de societatis instituto, regulis, constitutionibus, regiminis forma, aliave de re quae ad huiusmodi pertinet argumentum absque expressa Romani pontificis licentia, ac simili modo sub poena excommunicationis nobis ac nostris pro tempore successoribus reservatae prohibemus omnibus et singulis, ne huius suppressionis occasione ullum audeant multoque minus eos qui socii fuerunt iniuriis, iurgiis, contumeliis, aliove contemptus genere, voce aut 30 scripto, clam aut palam, afficere ac lacessire.

§ 37. Hortamur omnes christianos principes, ut ea qua pollent vi, auctoritate et potentia, quam pro sanctae Romanae ecclesiae defensione et patrocinio a Deo acceperunt, tum etiam eo quo in hanc apostolicam sedem ducuntur obsequio et cultu, suam praestent operam ac studia, ut hae nostrae literae suum plenissimum consequantur effectum, quinimo singulis in iisdem literis 35 contentis inhaerentes similia constituant et promulgent decreta, per quae omnino caveant ne dum haec nostra voluntas executioni tradetur, ulla inter Christi fideles excitentur iurgia, contentiones et dissidia.

§ 39. Praesentes quoque literas etiam ex eo quod superiores et alii religiosi saepe dictae societatis et caeteri quicunque in praemissis interesse habentes seu habere quomodolibet praeten40 dentes illis non consenserint nec ad ea vocati et auditi fuerint, nullo unquam tempore de subreptionis, obreptionis, nullitatis aut invaliditatis vitio, seu intentionis nostrae aut alio quovis defectu, etiam quantumvis magno, inexcogitato et substantiali, sive etiam ex eo quod in praemissis seu eorum aliquo solemnitates et quaevis alia servanda et adimplenda servata non fuerint, aut ex quocunque alio capite a iure vel consuetudine aliqua resultante, etiam in corpore iuris clauso, 45 seu etiam enormis, enormissimae, et totalis laesionis et quovis alio praetextu, occasione vel causa, etiam quantumvis iusta, rationabili et privilegiata, etiam tali, quae ad effectum validitatis praemissorum necessario exprimenda foret, notari, impugnari, invalidari, retractari, in ius vel controversiam revocari aut ad terminos iuris reduci, vel adversus illas restitutionis in integrum, aperitionis oris, reductionis ad viam et terminos iuris aut aliud quodcunque iuris, facti, gratiae vel 50 iustitiae remedium impetrari, seu quomodolibet concesso aut impetrato quempiam uti seu se iuvari in iudicio vel extra illud posse; sed easdem praesentes semper perpetuoque validas, firmas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac per omnes et singulos ad quos spectat et quomodolibet spectabit in futurum inviolabiliter observari.

§ 41. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, etiam in conciliis genera55 libus editis, et quatenus opus sit regula nostra de non tollendo iure quaesito, nec non saepedictae societatis illiusque domorum, collegiorum ac ecclesiarum, etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis, consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et

literis apostolicis eidem societati illiusque superioribus, religiosis et personis quibuslibet, sub quibus vis tenoribus et formis ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque decretis etiam irritantibus, etiam motu simili, etiam consistorialiter ac alias quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus specialis, expressa et individua ac de verbo ad verbum, non autem 5 per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret; illorum omnium et singulorum tenores, ac si de verbo ad verbum nihil penitus omisso et forma in illis tradita observata exprimerentur et insererentur, praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibus- 10 cunque.

Papst Pius VI. (1775-1799).

JGENDRY, Pie VI, 2 vols, P 1907; BENRATH, RE 15, 1904, 441 ff.; HERGENRÖTHER III 610 ff.

549. 1. Pius VI. Breve,,In tanta librorum", 17. März 1778: Uebersetzung der 15 Heiligen Schrift.

An EB Martini v. Florenz: Acta s. sedis IX 544.

In tanta librorum colluvie, qui catholicam religionem teterrime oppugnant, et tanta cum animarum pernicie per manus etiam imperitorum circumferuntur, optime sentis, si Christi fideles ad lectionem divinarum litterarum 20 magnopere excitandos existimas. Illi enim sunt fontes uberrimi, qui cuique patere debent ad hauriendam et morum et doctrinae sanctitatem, depulsis erroribus, qui his corruptis temporibus late disseminantur. Quod abs te opportune factum affirmas, cum easdem divinas literas ad captum cuiusque vernaculo sermone redditas in lucem emisisti; praesertim cum profitearis et prae 25 te feras, eas addidisse animadversiones, quae a sanctissimis patribus repetitae quodvis abusus periculum amoveant. In quo a congregationis indicis legibus non recessisti, neque ab ea constitutione, quam in hanc rem edidit Benedictus XIV., immortalis pontifex, quem nos et in pontificatu praedecessorem, et cum in eius familiam feliciter olim adsciti fuerimus, ecclesiasticae eruditionis magistrum optimum habuisse gloriamur. Tu a m 30 igitur non ignotam doctrinam cum eximia pietate coniunctam collaudamus, et tibi de hisce libris, quos ad nos transmittendos curasti, gratias, quas habemus, agimus, illos etiam, si quando possimus, cursim perlecturi.

550. 2. Pius VI. „,Quod aliquantum“, 10. März 1791: Denk- und Glaubensfreiheit. An Kardinal De La Rochefoucault, EB v. Rouen, de constitutione civili cleri Gallicani: Col- 35 lectio brevium etc., quae ad praesentes Gallicanarum ecclesiarum calamitates pertinent, Augsb 1796, I 31. 33. 34. OMEJER, Propaganda, Gö 1852, I 11.

Ubi est igitur illa cogitandi agendique libertas, quam conventus decreta tribuunt homini in societate constituto, tamquam ipsius naturae ius immutabile? At ad refutandum absurdissimum eius libertatis commentum, satis hoc etiam esse 40 potest, si dicamus huiusmodi nempe sententiam fuisse Valdensium et Beguardorum a Clemente V., sacro approbante oecumenico concilio Viennensi damnatorum, quam deinde secuti sunt Wiclephistae et postremo Lutherus. - In quem sane finem, nunc alia ratione nomen illud libertatis expendamus, discrimenque inspiciamus, quod intercedit inter homines, qui extra gremium ecclesiae semper fuerunt, quales sunt infideles atque Iudaei, 45 atque inter illos, qui se ecclesiae ipsi per susceptum baptismi sacramentum subiecerunt. Primi etenim constringi ad catholicam obedientiam profitendam non debent; contra vero lateri sunt cogendi.

« PoprzedniaDalej »