Obrazy na stronie
PDF
ePub

nendam, ut in posterum caveat a similibus; notificandum vero populo, non licere invitis parentibus filios hebraeorum baptizare 1, quia licet finis sit bonus media autem non licita, potissimum stante bulla Iulii III. imponente poenam 1000 ducatorum et suspensionis baptizantibus filios hebraeorum invitis parentibus. 23. Juli 1639 (AE II 408).

124. Baptismus male collatus reiteratur, sed si tamen dubitatur 5 an sit male collatus reiteratur sub conditione. 25. Jan. 1607 (AE II 409).

125. Baptizati ab haereticis in forma ecclesiae non rebaptizantur, sed supplentur defectus, ut orationes, exorcismi et unctiones, et muniuntur sacramento confirmationis quatenus non fuerint confirmati. 8. Febr. 1597 (AE II 409).

140. Nobilis Gallus baptizatus ab haereticis Calvinistis et petens rebaptizari sub conditione et suppleri solemnitates exorcismorum, ssmus auditis votis, dixit non esse rebaptizandum et ei signanter mandavit ut scrupula deponat. 5. März 1606 (AE II 410).

510.

10

Papst Paul V. (1605-1621): Verurteilung der Lehre des Kopernikus 15 (1616).

Dekret der Congr. Indicis 5. März 1616: J. B. Ricioli, Almagestum novum, Bononiae 1651, t. I p. II 496. KV GEBLER, Galileo Galilei u. d. röm. Curie, St 1876, 401 cf. 105; FHREUSCH, Process Galilei's u. d. Iesuiten, Bonn 1879, 110. 442; LPROWE, Nic. Coppernicus, 2 Bde., B 1883. 84; MCANTOR, G. d. Mathematik II, L 1900, 470; SCHANZ, KL 3, 20 1884, 1079.

Extractus decreti s. congregationis eminent. s. r. e. cardinalium sub Paulo V. — Et quia etiam ad notitiam praefatae congregationis pervenit, falsam illam doctrinam Pythagoricam, divinaeque scripturae omnino adversantem, de mobilitate terrae et immobilitate solis, quam Nicolaus Copernicus 2 de revolutionibus orbium coelestium et Didacus 25 a Stunica in Job3 etiam docent, iam divulgari et a multis recipi, sicut videre est ex epistola quadam impressa cuiusdam patris Carmelitae, cui titulus: Lettera del R. P. Maestro Paolo Antonio Foscarini Carmelitano, sopra l'opinione de i Pittagorici, et del Copernico della mobilità della terra, et stabilità del sole et il nuovo Pittagorico sistema del mondo, in Napoli per Lazzaro Scorriggio 1615. In qua dictus pater ostendere 30 conatur, praefatam doctrinam de immobilitate solis in centro mundi et mobilitate terrae consonam esse veritati et non adversari sacrae scripturae. Ideo ne ulterius huiusmodo opinio in perniciem catholicae veritatis serpat, censuit dictos Nicolaum Copernicum de revolutionibus orbium et Didacum a Stunica in Job suspendendos esse donec 35 corrigantur, librum vero P. Pauli Antonii Foscarini Carmelitae omnino prohibendum atque damnandum, aliosque omnes libros pariter idem docentes, prohibendos, prout praesenti decreto omnes respective prohibet, damnat atque suspendit.

1 cf. Resolutio S. Officii v. 16. April 1625, AE II 408 Nr. 119.

2 Gest. in Frauenburg 24. Mai 1543. In demselben Jahr erschien in Nürnberg das, bereits 1530 vollendete, Werk: De revolutionibus orbium caelestium libri VI.

3 DIDACUS A STUNICA, commentaria in Iob, Toledo 1584.

1620 wurde ein Monitum S. Congregationis ad Nicolai Copernici lectorem eiusque emendatio, permissio et correctio (RICCIOLI 496) für Neudrucke des kopernikanischen Werks veröffentlicht, demzufolge Kopernikus seine Ansicht nur ,,ex hypothesi" vertritt. Bis 1757 wurden dann in den Indices verboten: libri omnes docentes mobilitatem terrae et immobilitatem solis; erst durch das von Pius VII. bestätigte Dekret der Indexkongregation v. 11. Sept. 1822 ist die literarische Vertretung der kopernikanischen Lehre direkt freigegeben worden, ef. REUSCH, Index II 1, 395. 400.

5

368 511. Gregor XV.: Congregatio de propaganda fide. -512. Urban VIII.: Ignatius v. Loyola.

511. Papst Gregor XV. (1621–1623): Bulle,,Inscrutabili“ vom 22. Juni 1622: Errichtung der Congregatio de Propaganda fide.

Bullarium pontificium s. congregationis de propag. fide I, Rom 1839, 26 ff. OMEJER, Die Propaganda, Gö 1852. 53; JSCHMIDLIN, Kath. Missionslehre, Mstr 1919, 135 ff. u. Zts. M.wiss. XII, 1.

Inscrutabili divinae providentiae arcano ad Christi ecclesiae regenda gubernacula nullis nostris meritis a Spiritu sancto vocati praecipuas nostri pastoralis muneris partes esse intelligimus, sedulo invigilandi et quantum nobis ex alto conceditur intentis studiis adnitendi, ut oves miserabiliter errantes ad Christi ovile adducantur ac dominum gregis 10 agnoscant et pastorem. Quo scilicet divina adspirante gratia desinant per infelicia pascua infidelitatis et haeresum vagari et aqua mortifera pestilentiae potari, sed in loco pascuae verae fidei ac salutaris doctrinae collocentur et adducantur ad vitae fontes aquarum. (Missionspflicht aller Christen, mehr noch der Bischöfe, vor allem des Papstes.) Quocirca quod Apostolis omnibus a Domino mandabatur, ut praedicarent evangelium omni creaturae, 15 principaliter Petro incumbebat, qui omnibus praestabat praerogativa principatus et cui soli iniunctum fuerat a Domino, ut pasceret oves suas. Quantum vero his calamitosis temporibus excreverit errantium et dispersarum ovium numerus, qui ecclesiam sanctam eius catholicam, Christi ovile, vel nunquam cognoverunt vel cognitam Sathanae dolis deseruerunt, sine lacrimis commemorari non potest. - Ubi vero, peccatis nostris facien20 tibus, inimicus homo super bonum semen in septentrionalis partibus seminavit haeresum zizania, ita dira contagia grassata sunt, ut animas innumerabiles iamdiu perdiderit ac provincias et regna Christo per summam iniuriam erepta suae tyrannidi mancipaverit. Quamobrem... nonnullorum ven. fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium peculiari solicitudini negotium committendum duximus, prout tenore praesentium committimus 25 et demandamus. Volentes, ut in unum congregati, adhibitis etiam aliquot Romanae curiae praelatis et religiosis viris ac secretario, prout nos hac prima vice eos adhiberi voluimus et nominavimus, in commune consulant tantaeque rei nobiscum invigilent ac tam sancto et divinae maiestati maxime grato operi, quanto melius fieri poterit, incumbant: quod, ut commodius praestari possit, semel coram Nobis, ac bis saltem in domo antiqui30 oris eorum quolibet mense congregentur, om n i aque et singula negotia ad fidem in universo mundo propagandam pertinentia cognoscant et tractent, et graviora quae in praedicta domo congregati tractaverint, ad Nos referant, alia vero per seipsos decidant, et expediant pro eorum prudentia. Missionibus omnibus ad praedicandum et docendum evangelium et catholicam doctrinam 35 superintendant, ministros necessarios constituant et mutent.

40

Papst Urban VIII. (1623–1644).

512. 1. Urban VIII.: Kanonisation des Ignatius v. Loyola (1623). Bulle,,Rationi congruit“ v. 6. Aug. 1623: BR XIII 23 ff. DÖLLINGER-REUSCH, Bellarmin 314 ff.; La Canonizzazione dei Santi Ignacio di Loiola e Francesco Saverio, Roma 1922.

Dudum siquidem fel. rec. Gregorius papa XV. praedecessor noster, pie attendens quod ineffabilis Dei bonitas et misericordia.. novissimis temporibus, cum.. veterem autem religionem omnemque illius sanctitatem ac perfectioris vitae professionem Lutherus, monstrum teterrimum, aliaeque detestabiles pestes blasphemis eorum linguis in sep45 tentrionis partibus corrumpere et depravare ac sedis apostolicae auctoritati detrahere conarentur, excitavit spiritum Ignatii Loiolae, qui ex medio honorum cursu et a saeculari et terrena militia admirabili quadam ratione vocatus, ita se divino imperio regendum

et formandum.tradidit, ut demum nova societatis Iesu, quae inter alia pietatis et caritatis opera gentilibus convertendis, haereticis ad fidei veritatem revocandis, et Romani pontificis potestati tuendae ex instituto se totam impendit1, religione fundata vitam admirabili sanctitate traductam sanctissimo pariter concluserit exitu ac plurimis sit miraculis illustratus, eiusdem Ignatii catalogo sanctorum adscriptioni, de qua dudum agebatur, decrevit 5 intendere.

518,

2. Urban VIII.: Die Bulle,,In coena Domini" nach der Konstitution,,Pastoralis Romani pontificis", v. 1. April 1627.

2

BR XIII 530 ff. LUTHER, Bulla coenae domini, d. i. die Bulla vom Abendfressen des allerheiligsten Herrn, des Papstes, 1522: LUTHERS WW, WA. VIII 688 ff.; (LEBRET), Prag- 10 mat. G. d. Bulle in coena domini 2 (1769), Frankf 1772; cf. unten Pius IX. Konstitution ,,Apostolicae sedis moderationi convenit" v. 12. Okt. 1869 über die Zensuren latae sententiae u. die dem Papst reservierten Zensuren Nr. 604: EFRIEDBERG, Samml. d. Aktenstücke z. ersten vat, Concil, Tü 1872, 403 ff.; JPENNACHI, commentaria in constit.,,apost. sedis", t. I, Rom 1883, Beil. 2 zu Acta s. sedis, 59 ff.; REUSCH, Index I 71 ff.; DÖLLINGER, Papst- 15 tum 215 ff.; JACOBSON-EFRIEDBERG, RE 3, 1897, 535 f.; DIENDORFER, KL 1, 1882, 1125 ff. Zur G. d. Bulle: EGÖLLER, Päpstl. Poenitentiarie (Bibl. Pr. hist. Inst. in Rom III, VII) I 1, 242 ff.; II 1, 190 ff., Rom 1907. 1911; HINSCHIUS, V 646 ff § 1. Excommunicamus et anathematizamus ex parte Dei omnipotentis, patris, filii et spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostra, quoscunque Hussitas 20 Wichlefitas, Lutheranos, Zvinglianos, Calvinistas, Ugonottos, Anabaptistas, Trinitarios et a christiana fide apostatas, ac omnes et singulos alios haereticos, quocunque nomine censeantur, et cuiuscunque sectae existant, ac eis credentes, eorumque receptatores, fautores et generaliter quoslibet illorum defensores, ac eorundem libros haeresim continentes, vel de religione tractantes, sine auctoritate nostra et sedis apostolicae scienter legentes, aut reti- 25 nentes, imprimentes, seu quomodolibet defendentes, ex quavis causa, publice vel occulte, quovis ingenio vel colore, necnon schismaticos, et eos, qui se a nostra et Romani pontificis pro tempore existentis obedientia pertinaciter subtrahunt vel recedunt.

§ 2. Item excommunicamus et anathematizamus omnes et singulos, cuiuscunque status, gradus seu conditionis fuerint (universitates vero, collegia et capitula, quocunque nomine nuncu- 30 pentur, interdicimus), ab ordinationibus seu mandatis nostris ac Romanorum pontificum pro tempore existentium ad universale futurum concilium appellantes nec non eos, quorum auxilio, consilio vel favore appellatum fuerit.

§ 3. Item excommunicamus et anathematizamus omnes piratas, curssarios ac latrunculos maritimos, discurrentes mare nostrum, praecipue a monte Argentario 35 usque ad Terracinam, ac omnes eorum fautores, receptatores et defensores.

§ 5. Item excommunicamus et anathematizamus omnes, qui in terris suis no va pedagia seu gabellas, praeterquam in casibus sibi a iure seu ex speciali sedis apostolicae licentia permissis, imponunt, vel augent, seu imponi vel augeri exigunt.

§ 6. Item excommunicamus et anathematizamus omnes falsarios literarum a po- 40 stolicarum, etiam in forma brevis ac supplicationum, gratiam vel iustitiam concernentium, per Romanum pontificem, vel sanctae Romanae ecclesiae vicecancellarios, seu gerentes vices eorum, aut de mandato eiusdem Romani pontificis signatarum, necnon falso fabricantes literas apostolicas, etiam in forma brevis, et etiam falso signantes supplicationes huiusmodi sub nomine Romani pontificis, seu vicecancellarii, aut gerentium vices praedictorum.

45

§ 7. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui ad Saracenos, Turcas, et alios christiani nominis hostes et inimicos, vel haereticos, per nostras sive huius sanctae sedis sententias expresse et nominatim declaratos, deferunt seu transmittunt equos, arma, ferrum, filum ferri, stannum, chalybem, omniaque alia metallorum genera atque bellica instrumenta, lignamina, canapem, funes, tam ex ipso canape, quam alia quacunque materia, 50 et ipsam materiam, aliaque huiusmodi, quibus christianos et catholicos impugnant, nec non il

1 vgl. Breviarium Rom. 31. Juli, Fest des Ignatius v. Loyola, Lect. V: Ipse.. ethnicae superstitioni haeresique bellum indixit, eo successu continuatum, ut constans fuerit omnium sensus, etiam pontificio confirmatus oraculo, Deum, sicut alios aliis temporibus sanctos viros, ita Luthero eiusdemque temporis haereticis Ignatium et institutam ab eo societatem obiecisse.

Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

24

5

los, qui per se vel alios de rebus statum christianae reipublicae concernentibus, in christianorum perniciem et damnum, ipsos Turcas et christianae religionis inimicos, necnon haereticos, in damnum catholicae religionis certiores faciunt, illisque ad id auxilium, consilium vel favorem quomodolibet praestant.

§ 8. Item excommunicamus et anathematizamus omnes impedientes seu invadentes eos, qui victualia seu alia ad usum Romanae curiae necessaria adducunt, ac etiam eos, qui ne ad Romanam curiam adducantur vel afferantur, prohibent, impediunt seu perturbant, seu haec facientes defendunt per se vel alios, cuiuscunque fuerint ordinis, praeeminentiae, conditionis et status, etiamsi pontificali seu regali, aut alia quavis ecclesiastica 10 vel mundana praefulgeant dignitate.

§ 9. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui ad sedem apostolicam venientes et recedentes ab eadem, sua vel aliorum opera interficiunt, mutilant, spoliant, capiunt, detinent, nec non illos omnes, qui iurisdictionem ordinariam, vel delegatam a nobis, vel nostris iudicibus non habentes, illam sibi temere vindicantes, similia contra morantes in eadem 15 curia audent perpetrare.

20

25

§ 10. Item excommunicamus et anathematizamus omnes interficientes, mutilantes, vulnerantes, detinentes, capientes, seu depraedantes Romipetas seu peregrinos ad Urbem causa devotionis seu peregrinationis accedentes et in ea morantes, vel ab ipsa recedentes, et in his dantes auxilium, consilium vel favorem.

§ 11. Item excommunicamus et anathematizamus omnes interficientes, mutilantes, vulnerantes, percutientes, capientes, carcerantes, detinentes, vel hostiliter insequentes s. r. e. cardinales, patriarchas, archiepiscopos, episcopos sedisque apostolicae legatos, vel nuntios, aut eos a suis dioecesibus, territoriis, terris seu dominiis eiicientes, necnon ea mandantes, vel rata habentes, seu praestantes in eis auxilium, consilium vel favorem.

§ 12. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui per se, vel per alios, personas ecclesiasticas quascunque vel saeculares ad Romanam curiam super eorum causis et negotiis recurrentes, ac illa in eadem curia prosequentes aut procurantes negotiorumque gestores, advocatos, procuratores et agentes, seu etiam auditores vel iudices super dictis causis vel negotiis deputatos, occasione causarum vel negotiorum huiusmodi occidunt, seu quoquomodo 30 percutiunt, bonis spoliant..

35

§ 13. Item excommunicamus et anathematizamus omnes tam ecclesiasticos, quam saeculares, cuiuscunque dignitatis, qui praetexentes frivolam quandam appellationem a gravamine vel futura executione literarum apostolicarum, .. ad curias saeculares et laicam potestatem recurrunt ..

§ 16. Nec non qui archiepiscopos, episcopos, aliosque superiores et inferiores pra elatos, et omnes alios quoscunque iudices ecclesiasticos ordinarios, quomodolibet hac de causa directe vel indirecte carcerando vel molestando eorum agentes, procuratores, familiares, necnon consanguineos et affines, aut alias impediunt, quominus sua iurisdictione ecclesiastica contra quoscunque utantur, secundum quod canones et sacrae con40 stitutiones ecclesiasticae et decreta conciliorum generalium et praesertim Tridentini statuunt; ac etiam eos, qui post ipsorum ordinariorum vel etiam ab eis delegatorum quorumcunque sententias et decreta, aut alias fori ecclesiastici iudicem eludentes, ad cancellarias et alias curias sa e culares recurrunt, et ab illis prohibitiones et mandata etiam poenalia, ordinariis et delegatis praedictis decerni et contra illos exequi procurant, eos quoque, qui haec decernunt et exe45 quuntur, seu dant auxilium, consilium, patrocinium et favorem in eisdem.

§ 17. Quive iurisdictiones seu fructus, redditus et proventus ad nos et sedem apostolicam, et quascunque ecclesiasticas personas, ratione ecclesiarum, monasteriorum et aliorum beneficiorum ecclesiasticorum pertinentes, usurpant, vel etiam quavis occasione vel causa, sine Romani pontificis vel aliorum ad id legitimam facultatem habentium expressa licentia seque50 strant.

§ 18. Quive collectas, decimas, talleas, praestantias et alia onera clericis praefatis et aliis personis ecclesiasticis ac eorum et ecclesiarum, monasteriorum et aliorum beneficiorum ecclesiasticorum bonis, illorumque fructibus, redditibus et proventibus huiusmodi absque simili Romani pontificis speciali et expressa licentia, im p o nunt, et diversis etiam exquisitis modis 55 exigunt, aut sic imposita etiam a sponte dantibus et concedentibus recipiunt. Necnon qui per se vel alios directe vel indirecte praedicta facere, exequi vel procurare, aut in eisdem auxilium, consilium vel favorem praestare non verentur, cuiuscunque sint praeeminentiae, dignitatis, ordinis,

conditionis aut status, etiam si imperiali aut regali praefulgeant dignitate, seu principes, duces, comites, barones et alii potentatus, quicunque etiam regnis, provinciis, civitatibus et terris quoquomodo praesidentes, consiliarii et senatores aut quavis etiam pontificali dignitate insigniti. Innovantes decreta super his per sacros canones, tam in Lateranensi novissime celebrato, quam conciliis generalibus edita, etiam cum censuris et poenis in eis contentis.

5

§ 19. Item excommunicamus et anathematizamus omnes et quoscunque magistratus et iudices, notarios, scribas, executores, subexecutores, quomodolibet se interponentes in causis capitalibus seu criminalibus contra personas ecclesiasticas, illas processando, banniendo, capiendo, seu sententias contra illas proferendo vel exequendo, sine speciali, specifica, et expressa 10 huius sanctae sedis apostolicae licentia, quique huiusmodi licentiam ad personas et casus non expressos extendunt, vel alias illa perperam abutuntur, etiam si talia committentes fuerint consiliarii, senatores, praesidentes, cancellarii, vicecancellarii, aut quovis alio nomine nuncupati.

§ 20. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui per se seu alios, directe vel indirecte, sub quocunque titulo vel colore invadere, destruere, occupare ac detinere 15 praesumpserint in totum vel in partem, almam Urbem, regnum Siciliae, insulas Sardiniae et Corsicae, . . et alias civitates, terras et loca, vel iura ad ipsam Romanam ecclesiam pertinentia, dictaeque Romanae ecclesiae mediate vel immediate subiecta, necnon supremam iruisdictionem in illis, nobis et eidem Romanae ecclesiae competentem, de facto usurpare, perturbare, retinere et vexare variis modis praesumunt, necnon adhaerentes, fautores, et defensores 20 eorum, seu illis auxilium, consilium vel favorem quomodolibet praestantes.

§ 21. Volentes praesentes nostros processus ac omnia et quaecunque his literis contenta, quousque alii huiusmodi processus a nobis aut Romano pontifice pro tempore existente fiant aut publicentur, durare suosque effectus omnino sortiri.

§ 22. Caeterum a praedictis sententiis nullus per alium, quam per Romanum 25 pontificem, nisi in mortis articulo constitutus, nec etiam tunc, nisi de stando ecclesiae mandatis et satisfaciendo cautione praestita, absolvi possit etiam praetextu quarumvis facultatum et indultorum...

§ 24. Declarantes et protestantes quamcunque absolutionem, etiam solemniter per nos faciendam, praedictos excommunicatos sub praesentibus comprehensos, nisi prius a praemissis cum 30 vero proposito ulterius similia non committendi, destiterint, ac quoad eos, qui contra ecclesiasticam libertatem, ut praemittitur, statuta fecerint nisi prius statuta, ordinationes, constitutiones pragmaticas et decreta huiusmodi publice revocaverint, et ex archiviis, seu capitularibus locis, aut libris, in quibus annotata reperiuntur, deleri et cassari, ac nos de revocatione huiusmodi certiores fecerint, eos non comprehendere, nec eis aliter suffragari, quin etiam per huiusmodi absolution em 35 aut quoscunque alios actus contrarios, tacitos vel expressos, ac etiam per patientiam et tolerantiam nostram vel successorum nostrorum quantocunque tempore continuatam in praemissis omnibus et singulis, ac quibuscunque iuribus sedis apostolicae ac sanctae Romanae ecclesiae undecunque et quandocunque quaesitis vel quaerendis, nullatenus praeiudicari posse aut debere. § 25. Non obstantibus privilegiis, indulgentiis, indultis et literis apostolicis generalibus vel 40 specialibus.

§ 26. Ut vero praesentes nostri processus ad publicam omnium notitiam facilius deducantur, chartas seu membranas processus ipsos continentes, valvis ecclesiae S. Iohannis Lateranensis et basilicae principis apostolorum de Urbe appendi faciemus, ut ii, quos processus huiusmodi concernunt, quod ad ipsos non pervenerint, aut quod ipsos ignora- 45 verint, nullam possint excusationem praetendere, aut ignorantiam allegare, cum non sit verisimile, id remanere incognitum, quod tam patenter omnibus publicatur.

§ 27. Insuper ut processus ipsi et praesentes literae, ac omnia et singula in eis contenta, eo fiant notiora, quo in plerisque civitatibus et locis fuerint publicata, universis et singulis patriarchis, primatibus, archiepiscopis, episcopis et locorum ordinariis et praelatis ubilibet constitutis per haec 50 scripta committimus et in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo mandamus, ut per se, vel per alium seu alios praesentes literas, postquam eas receperint, seu earum habuerint notitiam, semel in anno, aut, si expedire viderint, etiam pluries in ecclesiis suis, dum in eis maior populi multitudo ad divina conv vene nerint, solemniter publicent, et ad Christi fidelium mentes 55 reducant, nuntient et declarent.

« PoprzedniaDalej »