tate, nec non condicti1.. non commodis privatis intendant, sed.. utilitatem publicam libere prosequantur. . id acturi tantummodo, ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecessaria totius mundi provisio, idoneo celeriter eidem ecclesiae sponso dato. (Es folgen Strafbestimmungen und § 5 die Anordnung von Gebeten um eine rasche, einmütige und heilsame Wahl). 368. 5 Martin von Troppau († 1278): Papst und Kardinäle. Martini Oppaviensis Chronicon pontificum et imperatorum, Vorrede: MG SS XXII 407. WWATTENBACH, Deutschlands G.quellen i. MA. II, B 1894, 467 ff.; KWENCK, HZ 124, 1921, 460; JSCHNACK, Richard v. Cluny, B 1921, 5. 141 f. 158. Postquam dixit Petrus apostolus: Domine, ecce duo gladii hic Christus respondit: 10 Satis est 2. Hec sunt duo luminaria magna, que posuit Deus in firmamento celi, id est in universali ecclesia, que sunt pontificalis auctoritas et imperialis potestas. Inter que luminaria, sicut luminare maius est sol et luminare minus luna, sic spiritualis potestas est maior et imperialis minor. Propter hoc ego de utraque dignitate scribere volens, primo ago de pontificali, tamquam de luminari maiori quod preest diebus, id est spiritualibus, in prima 15 pagina; post de imperiali tamquam de minori quod preest noctibus, id est temporalibus, in sequenti pagina. Et quia primo summo pontifici, id est Christo, in triumphanti ecclesia tres ierarchie angelorum obsequuntur, et ad exemplar illius in militanti ecclesia circa vicarios ipsius tria genera cardinalium obsequentium ipsis sunt instituta. De ipsis, 20 quod sunt et qui sunt et ad quid sunt, in principio breviter est premittendum. Numerus ergo ipsorum primordiales est 51. Qui in tria genera distinguuntur, quia quidam ipsorum sunt domno pape assidentes ut episcopi, quidam assistentes ut presbiteri, quidam insistentes ut diaconi. Episcopi enim in sollemnitatibus sunt domni pape assessores, unde ipsi soli inter alios cardinales cathedris utuntur. Presbite- 25, rorum vero cardinalium quilibet suam septimanam servans, in missis et horis assistit domno pape. Diaconi vero cardinales insistunt ministeriis. Ipsi enim papam induunt eundemque sustentantes deducunt et ei circa altare deserviunt. Sunt autem episcopi 7 secundum primitivam institucionem. - Presbiteri cardinales sunt 28 numero. Diaconi vero cardinales, ad ministerium domni pape deputati, sunt 16. 30 Papst Bonifatius VIII. (1294-1303). WDRUMANN, G. Bonifatius VIII., Kgsb 1852; ZÖPFFEL-HAUCK, RE 3, 1897, 291 ff.; THOESTREICH, Cath. Encyclopaedia II 670; RHOLTZMANN, W. v. Nogaret, 1898; HFINKE, Aus d. Tagen B. VIII., Mstr 1902; RSCHOLZ, Publizistik z. Zt. Philipps d. Sch. u. B. VIII., St 1903; Beurteilg. B. VIII., HVschr. 9, 1906; EHMEYER, Sts.- u. Völker R-Ideen v. Peter 35 Dubois, Mbg 1908 (D); EZECK, Publizist P. Dubois, 1911; FXSEPPELT, Stud. z. Pontifikat Coelestins V., B 1911; RDAVIDSOHN, G. v. Florenz III, B 1912; FXSEPPELT, Monumenta Coelestiniana, Pad 1921; ABAUMHAUER, Phil. d. Sch. u. Bon. VIII. i. ihrer Stellg. z. franz. K., Fr 1920 (D); KSOMMER, D. Anklage d. Idolatrie gegen Bon. VIII., Fr 1920 (D); Les régistres de Boniface VIII, Fasc. 13, P 1922. Zu dem Ausspruch Bon. VIII.: 40 .,Romanus Pontifex iura omnia scrinio pectoris sui censetur habere" (C. Licet 1 de constit. in VI, FRIEDBERGII 936) vgl. GILLMANN, AKR 92. Bd., 1912, 1 ff. 1 conditi; conducti. 2 Lc 22 38. 369. 1. Bonifatius VIII. Bulle „Clericis laicos❝1. 25. Febr. 1296: Laien und Klerus; Besteuerung des Klerus. (Simon Vigor), Hist. du differend d'entre le pape Boniface VIII. et Philippes le Bel Roy de France (hrsg. v. Pierre Du Puy), P 1655, Actes et preuves 14 f. Baronius-Raynaldus, Annales ecclesiastici 5 ad a. 1296, No. 23; c. 3 VI de immunitate 3, 23: FRIEDBERG II 1062 f. - HEFELE VI 289 ff. Clericis laicos infestos oppido tradit antiquitas, quod et praesentium experimenta temporum manifeste declarant, dum suis finibus non contenti nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant, nec prudenter attendunt, quam sit eis in clericos ecclesiasticasve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum praelatis, ecclesiis, ecclesia10 sticisque personis regularibus et saecularibus imponunt onera gravia, ipsosque talliant, et eis collectas imponunt, ab ipsis suorum proventuum vel bonorum dimidiam, decimam, seu vicesimam, vel quamvis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent, eosque moliuntur multifarie subiicere servituti, suaeque submittere ditioni, et, (quod dolenter referimus) nonnulli ecclesiarum praelati ecclesiasticaeque personae, trepidantes ubi 15 trepidandum non est, transitoriam pacem quaerentes, plus timentes maiestatem temporalem offendere quam aeternam, talium abusibus non tam temerarie quam improvide acquiescunt, sedis apostolicae auctoritate seu licentia non obtenta. § 1. Nos igitur talibus iniquis actibus obviare volentes, de fratrum nostrorum consilio apostolica auctoritate statuimus, quod quicunque praelati ecclesiasticaeque personae, religiosae vel sae20 culares quorumcunque ordinum, conditionis seu status, collectas vel tallias, decimam, vicesimam seu centesimam suorum et ecclesiarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint, vel se soluturos consenserint, aut quamvis aliam quantitatem, portionem aut quotam ipsorum proventuum vel bonorum aestimationis vel valoris ipsorum, sub adiutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni 25 nomine, seu quovis alio titulo, modo vel quaesito colore absque auctoritate sedis eiusdem, nec non imperatores, reges seu principes, duces, comites vel barones, potestates, capitanei, vel officiales vel rectores, quocunque nomine censeantur, civitatum, castrorum seu quorumcunque locorum, constitutorum ubilibet, et quivis alii cuiuscunque praeeminentiae, conditionis et status, qui talia imposuerint, 30 exegerint vel receperint, aut apud aedes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arrestaverint, saisiverint seu occupare praesumpserint, vel arrestari, saisiri aut occupari mandaverint, aut occupata, saisita seu arrestata receperint, nec non omnes, qui scienter dederint in praedictis auxilium, consilium vel favorem publice vel occulte, eo ipso sententiam excommunicationis incur35 rant. Universitates quoque, quae in his culpabiles fuerint, ecclesiastico supponimus interdicto, praelatis et personis ecclesiasticis supra dictis in virtute obedientiae, et sub depositionis poena districte mandantes, ut talibus absque expressa licentia dictae sedis nullatenus acquiescant, quodque praetextu cuiuscunque obligationis, promissionis et confessionis, factarum hactenus vel faciendarum in antea, priusquam huiusmodi constitutio, 40 prohibitio seu praeceptum ad notitiam ipsorum pervenerint, nihil solvant, nec supra dicti saeculares quoquo modo recipiant. Et si solverint, vel praedicti receperint, excommunicationis sententiam incidant ipso facto. A supra dictis autem excommunicationum et interdicti sententiis nullus absolvi valeat, praeterquam in mortis articulo, absque sedis apostolicae auctoritate et licentia speciali, quum nostrae intentionis exsistat, tam horren45 dum saecularium potestatum abusum nullatenus sub dissimulatione transire. § 2. Non obstantibus quibuscunque privilegiis, sub quibuscunque tenoribus, formis seu modis aut 1 Widerruf d. Konstitution,,Clericis laicos" durch Clemens V: (Vigor) Histoire 287. verborum conceptione, concessis imperatoribus, regibus et aliis supra dictis, quae contra praemissa in nullo volumus alicui vel aliquibus suffragari. 370. 2. Bonifatius VIII. Bulle „Antiquorum habet fida" v. 23. Febr. 1300: Iubiläumsjahr und Iubiläumsablaß. BR IV 156 f.; PR 24917. THBRIEGER, Wesen d. Ablasses a. Ausgange d. MA, (Pr.) 5 L 1897, 31; DÖLLINGER-REUSCH, Selbstbiographie d. Kard. Bellarmin, Bonn 1877, 128 ff.; FRBERINGER-ASTEINEN, Die Ablässe 15 I, Pad 1921, 549; ADE WAAL, Das hl. Jahr in Rom2, Mstr 1900; FXKRAUS, Das anno santo: Beil. z. Allg. Zeitung 1900, Nr. 26 ff.; KOLDE, RE 9, 1901, 545 ff.; NPAULUS, G. d. Ablasses II, Pad 1923, 101 ff. Antiquorum habet fide relatio, quod accedentibus ad honorabilem basilicam principis 10 apostolorum de Urbe concessae sunt magnae remissiones et indulgentiae peccatorum. § 1. Nos igitur, qui iuxta officii nostri debitum salutem appetimus et procuramus libentius singulorum, huiusmodi remissiones et indulgentias, omnes et singulas ratas et gratas habentes, ipsas auctoritate apostolica confirmamus et approbamus, et etiam innovamus et praesentis scripti patrocinio communimus. § 2. Ut autem beatissimi Petrus et 15 Paulus apostoli eo amplius honorentur, quo eorum basilicae de Urbe devotius fuerint a fidelibus frequentatae, et fideles ipsi spiritualium largitione munerum ex huiusmodi frequentatione magis senserint se refertos, nos de omnipotentis Dei misericordia et eorundem apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, de fratrum nostrorum consilio et apostolicae plenitudine potestatis omnibus in praesenti anno millesimo trecentesimo a 20 festo nativitatis domini nostri Iesu Christi praeterito proxime inchoato, et in quolibet anno centesimo secuturo, ad basilica s ipsas accedentibus reverenter, vere poenitentibus et confessis, vel qui vere poenitebunt et confitebuntur, in huiusmodi praesenti et quolibet centesimo secuturo annis, non solum plenam et largiorem, imo plenissimam omnium suorum concedemus et conce- 25 dimus veniam peccatorum. § 3. Statuentes, ut qui voluerint huiusmodi indulgentia a nobis concessae fieri participes, si fuerint Romani, ad minus triginta diebus seu <continuis seu> interpolatis et saltem semel in die; si vero peregrini fuerint aut forenses, simili modo diebus quindecim ad basilicas easdem accedant. Unusquisque tamen plus merebitur, et indulgentiam efficacius consequetur, qui basilicas ipsas amplius et devotius 30 frequentabit. 371. 3. Bonifatius VIII. Bulle,,Apostolica sedes", v. 13. Mai 1300: Das deutsche Kaisertum eine Schöpfung des Papstes. JEKopp, G'n v. d. Wiederherstllg. u. d. Verfalle d. hl. röm. Reiches VI. (G. d. eidgenöss. Bünde III 1) K. Adolf u. s. Zeit, B 1862, 313 ff.; PR 24953; JFICKER, Forschungen z. 35 Reichs- u. RG Italiens IV, Innsbr 1874, 508; EFRIEDBERG, ZKR 8, Tü 1869, 73. Apostolica sedes divinitus constituta super reges et regna, ut evellat et dissipet, aedificet et plantet dominicae domus dominium et omnis possessionis eius obtinens principatum, cui omnis anima quasi sublimiori praeminentiae debet esse subiecta, per quem principes imperant et potentes decernunt iustitiam ac reges regnant et legum conditores 40 iusta decernunt quamque gloriosissimi apostoli Petrus et Paulus pariter Christo domino consecrarunt, eamque omnibus urbibus et universo mundo sua praesentia atque venerando triumpho praetulerunt, Romanum imperium in persona magnifici Caroli transtulit in Germanos, iusque eligendi Romanorum regem, in imperatorem postmodum promovendum, certis principibus ecclesiasticis et saecularibus sedes ipsa concessit, et quicquid honoris, 45 praeminentiae dignitatis et status imperium seu regnum Romanorum habet, ab ipsius sedis gratia, benignitate et concessione manavit, a qua Romanorum imperatores qui fuerunt pro tempore, receperunt gladii potestatem ad laudem bonorum, vindictam vero Mirbt, Quellen. 4. Auflage. 14 5 malefactorum; et ad hoc dicta translatio maxime facta fuit, ut Romanorum imperatores et reges, qui forent pro tempore, saepedictae sedi se redderent strenuos advocatos et praecipuos defensores. 372. 4. Bonifatius VIII. Bulle ,,Unam sanctam", 18. Nov. 1302: Die päpstliche Weltmonarchie. Baronius-Raynaldus, Annales ecclesiastici ad a. 1302, Nr. 13, XIV, Köln 1692, 564 f.; Extravag. comm. lib. I tit. 8 de maior. et obed. c. I, Friedberg 11 1245 f.; PR 25 189. Inhaltsangabe d. Registrators d. röm. Kanzlei a. d. Exemplar i. d. Regestum B. VIII.: Declaratio quod subesse romano pontifici est omni humanae creaturae de necessitate salutis, in: Speci10 mina palaeographica regestorum Rom. pontificum ab Innocentio III. ad Urbanum V., Rom 1888, Tab. 46, vgl. HDENIFLE S. 44; AKR 65 200; DRUMANN, Bon. VIII., II, 57 f.; JHERGENRÖTHER, Kath. K. u. chr. St., Fr 1872, 300 ff.; HERGENRÖTHER, KG II 325 (Q. d. U. s.); WMARTENS, Bzhgn zw. St. u. K., St 1877, 30 ff.; Vaticanum u. B. VIII., M 1888; VERING, § 30 IV; WJoos, Bulle U. s., Schaffh 1896; FREHRMANN, Bulle U. s., Wü 1896; 15 JBERCHTOLD, Bulle U. s., M 1888; HEFELE VI 346 ff.; SCHEEBEN, Kath. 1888, 449 ff. 561 ff.; SCHOLZ, Publizistik 124 ff.;FINKE 146 ff.; BERNHEIM, MAliche Zeitanschauungen 227 ff.; FUNK I 483 ff. Unam sanctam ecclesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, 20 extra quam nec salus est nec remissio peccatorum, sponso in canticis proclamante 1: Una est columba mea, perfecta mea. Una est matri suae, electa genetrici suae, quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius caput Christus Christi vero Deus. In qua unus Dominus, una fides, unum baptisma 2. Una nempe fuit diluvii tempore arca Noë, unam ecclesiam praefigurans, quae in uno cubito consummata unum, 25 Noë videlicet, gubernatorem habuit et rectorem, extra quam omnia subsistentia super terram legimus fuisse deleta. Hanc autem veneramur et unicam, dicente Domino in propheta 3: Erue a framea Deus, animam meam et de manu canis unicam meam. Pro anima enim, id est pro se ipso, capite simul oravit et corpore, quod corpus unicam scilicet ecclesiam nominavit, propter sponsi, fidei, sacramentorum et caritatis ecclesiae unitatem. 30 Haec est tunica illa Domini inconsutilis, quae scissa non fuit, sed sorte provenit. Igitur ecclesiae unius et unicae unum corpus, unum caput, non duo capita, quasi monstrum, Christus scilicet et Christi vicarius Petrus, Petrique successor, dicente Domino ipsi Petro: Pasce oves meas 5. Meas, inquit, et generaliter, non singulariter has vel illas; per quod commisisse sibi intelligitur universas. Sive 35 ergo Graeci sive alii se dicant Petro eiusque successoribus non esse commissos: fateantur necesse se de ovibus Christi non esse, dicente Domino in Ioanne 6: Unum ovile et unicum esse pastorem. In hac eiusque potestate duos esse gladios, spiritualem videlicet et temporalem, evangelicis dictis instruimur. Nam dicentibus apostolis7: Ecce gladii 40 duo hic, in ecclesia scilicet, cum apostoli loquerentur, non respondit Dominus, nimis, esse, sed satis. Certe qui in potestate Petri temporalem gladium esse negat, male verbum attendit Domini proferentis 8: Converte gladium tuum in vaginam. Uterque ergo est in potestate ecclesiae, spiritualis scilicet gladius et materialis. Sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia exercendus. Ille sacerdotis, is manu regum et 45 militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis. Oportet autem gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subiici potestati. Nam cum dicat apostolus 9: Non est potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinata sunt, non autem ordinata 4 cf. Io 19 23. 5 Io 21 17. 6 Io 10 16. 9 Rö 13 1. 1 68. 2 Eph 45. 3 cf Ps 21 21. 8 Mt 26 52. essent, nisi gladius esset sub gladio, et tamquam inferior reduceretur per alium in suprema. Nam secundum B. Dionysium lex divinitatis est infima per media in suprema reduci. Non ergo secundum ordinem universi omnia aeque ac immediate, sed infima per media et inferiora per superiora ad ordinem reducuntur. Spiritualem autem et dignitate et nobilitate terrenam quamlibet praecellere potestatem, oportet 5 tanto clarius nos fateri, quanto spirituali temporalia antecellunt. Quod etiam ex decimarum datione, et benedictione, et sanctificatione, ex ipsius potestatis acceptione, ex ipsarum rerum gubernatione claris oculis intuemur. Nam, veritate testante, spiritualis potestas terrenam potestatem instituere habet, et iudicare, si bona non fuerit. Sic de ecclesia et ecclesiastica potestate verificatur vaticinium Ieremiae prophetae 1: Ecce constitui 10 te hodie super gentes et regna et cetera quae sequuntur. Ergo si deviat terrena potestas, iudicabitur a potestate spirituali; sed si deviat spiritualis minor, a sua superiori; si vero suprema, a solo Deo, non ab homine poterit iudicari; testante apostolo 2: Spiritualis homo iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur. Est autem haec auctoritas, etsi data sit homini, et exerceatur per hominem, non humana, 15 sed potius divina, ore divino Petro data, sibique suisque successoribus in ipso quem confessus fuit petra, firmata, dicente Domino ipsi Petro 3: Quodcunque ligaveris etc. Quicunque igitur huic potestati a Deo sic ordinatae resistit, Dei ordinationi resistit, nisi duo, sicut Manichaeus, fingat esse principia, quod falsum et haereticum iudicamus, quia testante Moyse, non in principiis, sed in principio coelum Deus creavit et terram. Porro s u b- 20 esse Romano pontifici omni humanae creaturae declaramus, dicimus, diffinimus et pronunciamus 5, omnino esse de necessitate salutis. Dat. Laterani Pont. nostri do VIII (1302). 373. Arnald von Villanova (1300): Der Papst Christus auf Erden. De tempore adventus Christi: HFinke, Aus den Tagen Bonifatius VIII., Mstr. 1902, Quellen 25 Nr. 21, CLVII. Datierung: I. Teil 1297, II. Teil 1300, ebend. CXIX; Persönlichkeit des A. v. V., ebend. 191 ff.; KBURDACH, Vom MA z. Reformation II 11, B 1913, 210 f., KWENCK, HZ 94, 1905, 52 f.; SCHOLZ, Publizistik 280. Quis enim fidelium ignorat, cum Caldei et barbari non ignorent, Romanum pontificem esse Christum in terris, non solum particularis presidentie titulo vel 30 figura, set insuper universali auctoritate plenarie potestatis, cum ipse solus inter pontifices datus sit in lucem gentium et in fedus populi, ut salus existat cunctis usque in fines terre. Quomodo igitur sine maxima ruina catholicorum poterunt illius auctoritatem contempnere, qui ad custodiam vinee domini sunt electi? Numquid ex hoc argui poterit, quod persecutio Antichristi iam nimis accelerat, cum ipse sit specialiter totum iniquitatis 35 sue cuneum armaturus adversus apostolicam sedem, tamquam adversus sedem principalem et propriam Ihesu Christi, et adversus pontificem summum tamquam Deum deorum in ecclesia militanti sit locuturus magnifica: Nonne tales contemtores apostolice sedis ad litteram precursores sunt Antichristi? 374. Papst Klemens V. (1305-1314). 1. Klemens V. Bulle,,Meruit", v. 1. Febr. 1306: Außerkraftsetzung der Bulle ,,Unam sanctam" für Frankreich. (Vigor) Hist. du differend 288. c 2 Extr. commun. V. de privilegiis: Friedberg, II 300. BERCHTOLD, Bulle U. s. 96 ff. Meruit carissimi filii nostri Philippi regis Francorum illustris sincerae affectionis ad nos et ecclesiam romanam integritas, et progenitorum suorum praeclara merita meruerunt, 1 Ier 1 10. 2 I Ko 2 15. 3 Mt 16 19. 4 Gen 1 1. 5 I Pt 2 13. 40 45 |