Obrazy na stronie
PDF
ePub

saepe post illa per improbae ambitionis audaciam gravem passa est ecclesia scissuram: nos etiam ad malum hoc evitandum de consilio fratrum nostrorum et sacri approbatione concilii aliquid decrevimus adiungendum. § 1. Statuimus igitur ut si forte inimico homine superseminante zizania inter cardinales de substituendo pontifice non potuerit concordia 5 plena esse, et duabus partibus concordantibus tertia pars noluerit concordare, aut sibi alium praesumpserit nominare, ille absque ulla exceptione ab universa ecclesia R o ma nu s pontifex habeatur, qui a duabus partibus fuerit electus et receptus. § 2. Si quis autem de tertiae partis nominatione confisus, quia de ratione esse non potest, sibi nomen episcopi usurpaverit, tam ipse quam qui eum receperint, ex10 communicationi subiaceant et totius sacri ordinis privatione mulctentur, ita ut viatici eis etiam nisi tantum in ultimis communio denegetur et nisi resipuerint, cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, accipiant portionem. § 3. Praeterea si a paucioribus aliquis quam a duabus partibus fuerit electus ad apostolatus officium, nisi maior concordia intercesserit, nullatenus assumatur et praedictae poenae subiaceat, si humiliter noluerit 15 abstinere. Ex hoc tamen nullum canonicis constitutionibus et aliis ecclesiis praeiudicium generetur, in quibus maioris et sanioris partis debet sententia praevalere, quia quod in eis dubium venerit superioris poterit iudicio diffiniri. In Romana vero ecclesia aliquid speciale constituitur, quia non potest recursus ad superiorem haberi.

317. 3. Alexander III.: Das Patronatsrecht ein ius spirituali annexum. 20,,De iure patronatus" an EB v. Canterbury, 1159–1181: Mansi XX 340, JR 13 798; c. 16 X de iure patr. 3, 38 ed. FRIEDBERG II 614. cf. c. 3. 4. 5. 10. 11. 15. 24. HINSCHIUS II 629; STUTZ, RE 15, 1904, 17.

De iure vero patronatus in praescripta capella hoc tuae discretioni mandamus, quatenus, si R. Brito illud comparavit, quum inconveniens sit et penitus inhonestum vendi ius 25 patronatus, quod est spirituali annexum, contractum illum sublato appellationis remedio irritum esse decernas, ipsumque apostolica auctoritate fretus non differas revocare.

30

318.

Stephan, B. v. Tournay († 1203): Geistliche und weltliche Lebensordnung in dem universellen Menschheitsverband.

Vorrede der Summa über das Decretum Gratiani: JFRIEDR. V. SCHULTE, G. d. Qu. u. Lit. d. can. Rechts I, St 1875, 251 ff. cf. 133; OGIERKE, Dt. Genossenschafts R III 518. In eadem civitate sub uno rege duo populi sunt, et secundum duos populos duae vitae, secundum duas vitas duo principatus, duplex iurisdictionis ordo procedit. Civitas ecclesia, civitatis rex Christus, duo populi duo in ecclesia ordines: clericorum et laicorum, duae vitae: spiritualis et carnalis, duo principatus: sacerdotium et regnum, duplex iuris35 dictio: divinum et humanum. Redde singula singulis et conveniunt universa. De iure humano varie ac diffuse in constitutionibus principum et responsis prudentum multa leguntur. De iure divino dicendum est, et quidem imprimis de origine ipsius et processu. Divini iuris originem quidem a principio mundi originem coepisse dicunt.

Papst Innocenz III. (1198-1216).

40 FRHURTER, G. Innocenz III. 3, 4 Bde, Hamb 1841-1843; FGREGOROVIUS, G. d. Stadt Rom i. MA V3, St 1878, 7 ff.; JNBRISCHAR SJ, Inn. III., Fr 1883; LANGEN IV 600-713; SCHWEMER, Inn. III. u. d. dt. Kirche, Str 1882; HAUCK IV 713 ff.; ZÖPFEL-MIRBT, RE 9, 1901, 112 f.; 23, 1913, 687; LUCHAIRE, Inn. III., Rome et l'Italie, 1904; Inn. III., La papauté et l'Empire, 1906; ACARTELLIERI, Philipp II. Aug., Kg. v. Frkrch., IV, L 1921; 45 MCCABE, Crises 171 ff. Register Inn. III.: WPEITZ, SBW 165, 1911; RVHECKEL, HJG 40, 1920.

319. 1. Innocenz III.: Ungültigkeit der einem Feinde Gottes und seiner Heiligen geleisteten Eide. Epist. I 38,,Et zizania non avellere“ v. 2.-3. März 1198: ed. Baluzius I 20; BR III 114 f.; PR 40. LANGEN IV 603.

Innocenz bestätigt den gegen Markwald verhängten Bann und fährt dann fort: 5 Nos enim praedecessorum nostrorum statuta sequentes ac attendentes, quod magis oporteat Deo servire quam hominibus, omnes qui Marcovaldo fidelitate sunt vel sacramento astricti, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus, et ne ipsi fidelitatem observent, modis omnibus prohibemus, cum fidelitatem, quam aliqui christiano principi iuraverunt, Deo eiusque sanctis adversanti et eorum 10 praecepta calcanti nulla mandentur auctoritate servare. Ideoque praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus omnes, qui ei iuramenti vel fidei tenebantur religione astricti, denuntietis et denuntiari faciatis per sedem apostolicam absolutos.

2. Das Bibellesen der Laien.

320. a) Innocenz III.: Schreiben,,Cum ex coniuncto" an alle Christen der Diözese Metz, 12. Juli 1199.

[ocr errors]

15

Epistolae II 141: Baluzius I 432 ff.; MSL 214 695; PR 780. HURTER II 245. 731, IV 42. 501; WWALTHER, Deutsche Bibelübersetzung d. MA., 3. Teil, Brsch 1892, 738; GVOIGT, Bisch. Bertram v. Metz 1180-1212, Metz 1893, 116 ff.; KROPATSCHECK, Schriftprinzip 20 d. luth. K. I 108 ff.

1

Significavit nobis venerabilis frater Metensis episcopus 1 per litteras suas quod tam in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica tracta quodammodo desiderio scripturarum, evangelia, epistolas Pauli, psalterium, moralia Iob, et plures alios 25 libros sibi fecit in Gallico sermone transferri, translationi huiusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant, et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium qui se similibus non immiscent, et a se reputant alienos qui aures et animos talibus non apponunt: quos cum aliqui parochialium sacerdotum 30 super his corripere voluissent, ipsi eis in faciem restiterunt, conantes rationes inducere de scripturis quod ab his non deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simplicitatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis, et prudentius se posse id eloqui submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas scripturas, et se- 35 cundum eas studium adhortandi reprehendendum non sit sed potius commendandum, in eo tamen apparent merito arguendi, quod tales occulta conventicula sua celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt, et eorum consortium aspernantur qui talibus non inhaerent.. Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, 40 cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu... Tanta est enim divinae scripturae profunditas, ut non solum simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit 2 scriptura: Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio. Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia quae montem tetigerit, lapidetur; 45 ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem scripturae sacrae pertingere, vel eam aliis praedicare.

[blocks in formation]

321.

b) Innocenz III.: Schreiben,,Sicut ecclesiarum", 12. Juli 1199 an Bischof und Kapitel von Metz.

[ocr errors]

Ep. 11 142: Baluzius I 434; MSL 214 698; PR 781. WALTHER, Bibelübersetzung III 739. Sicut ecclesiarum praelatis incumbit ad capiendas vulpes parvulas, quae demoliri 5 vineam domini moliuntur, prudenter et diligenter intendere, sic est eis summopere praecavendum ne ante messem zizania colligantur, ne forsan, quod absit, cum eis etiam triticum evellatur. Sane sicut non debet haeretica pravitas tolerari, sic enervari non debet religiosa simplicitas; ne vel patientia nostra haereticis audaciam subministret, vel simplices impatientia 10 multa confundat, ut nobis diruptis convertantur in arcum perversum, et in haereticos de simplicibus commutentur.. In dubiis non est de facili sententia proferenda.. Praecipimus, quatenus eos commonere diligentius studeatis, rationibus et exhortationibus innitentes, ut ab his in quibus apparent reprehensione notabiles, omnino desistant, nec officium sibi vindicent alienum. Inquiratis etiam sollicite veritatem 15 quis fuerit auctor translationis illius, quae intentio transferentis, quae fides utentium, quae causa docendi, si sedem apostolicam et catholicam ecclesiam venerentur; ut super his et aliis quae necessaria sunt ad indagandam plenius veritatem per litteras vestras sufficienter instructi, quid statui debeat melius intelligere valeamus.

20

322. c) Innocenz III.: Schreiben „Ea est in fovendis“, 9. Dezember 1199 an die Aebte von Cistercium, Morimond und de Crista.

Ep. 11 235: Baluzius I 493; MSL 124 793; PR 893. WALTHER, Bibelübersetzung III 740. Nuper.. episcopus (sc. Metensis) per suas nobis litteras intimavit quod quidam eorum, quos notabiles prioribus litteris denotarat, mandatis recusant apostolicis obedire; quibusdam eorum clanculo, quibusdam vero iam publice obediendum 25 esse dicentibus soli Deo; ab occultis etiam conventiculis non cessantes, officium praedicationis occulte, licet a nullo mittantur, prohibiti etiam, sibi non metuunt usurpare; aspernantes sibi dissimiles, et translationi eidem usque adeo insistentes, ut se nec episcopo nec metropolitano suo nec nobis ipsis asserant parituros, si eam decreverimus abolendam. Licet autem tales in eo reprehendi merito videantur quod 30 occulta conventicula celebrant, officium praedicationis usurpant, simplicitatem despiciunt sacerdotum, et eorum consortia qui dictam translationem non recipiunt aspernantur; ne quid tamen subito facere videamur, discretioni vestrae, de qua plene confidimus, per apostolici scripta mandamus atque praecipimus quatenus ad civitatem Meten. pariter accedentes, cum eodem episcopo con vocetis coram vobis 35 talia sapientes, et adhaerentes translationi praedictae, et si fieri poterit, quae in eis reprehensibilia fuerint, auctoritate freti apostolica, sublato appellationis obstaculo corrigatis.. (Andernfalls sollen sie die Angeklagten über die in ep. 142 genannten Punkte inquirieren). Ut per vos certiores effecti, prout procedendum fuerit procedamus.

40 323. 3. Innocenz III. Dekretale „Venerabilem fratrem", März 1202, Duci Zaringiae: Papst und Kaiserwahl.

45

Decretal. Gregor. IX Lib. I, tit. VI, de electione 34: Corpus i. c. ed. FRIEDBERG II 80;
MG LL IV, Constitutiones et acta imperii II 505; PR 1653.
AHAUCK, Deutschland u.
d. päpstl. Weltherrschaft, L 1910, (Pr.), 2 ff.

[ocr errors]

3. Verum nos, qui secundum apostolicae servitutis officium sumus singulis in iustitia debitores, sicut iustitiam nostram ab aliis nolumus usurpari, sic ius principum nobis.

1 cf. HL 2 15.

nolumus vendicare. Unde illis principibus ius et potestatem eligendi regem in imperatorem postmodum promovendum recognoscimus, ut debemus, ad quos de iure et antiqua consuetudine noscitur pertinere; praesertim cum ad eos ius et potestas huiusmodi ab apostolica sede pervenerit, quae Romanum imperium in persona magnifici Karoli a Graecis transtulit in Germanos. 4. Sed et principes recognoscere debent et utique recognoscunt, 5 quod ius et auctoritas examinandi personam electam in regem et promovendam ad imperium ad nos spectat, qui eam inungimus, consecramus et coronamus. Est enim regulariter et generaliter observatum, ut ad eum examinatio personae pertineat, ad quem impositio manus spectat. Numquid enim, si principes non solum in discordia, sed etiam in concordia sacrilegum quemcunque vel excommunicatum in regem tyrannum vel fatuum, haereticum 10 eligerent aut paganum, nos inungere, consecrare ac coronare hominem huiusmodi deberemus? Absit omnino!

6. Quod autem, cum in electione vota principum dividentur, post ammonitionem et exspectationem alteri partium favere possimus, maxime postquam a nobis unctio, consecratio et coronatio postulantur, sicut utraque pars a nobis multotiens postulavit, 15 ex iure patet pariter et exemplo. Numquid enim, si principes ammoniti et exspectati vel non poterint vel noluerint convenire, apostolica sedes advocato et defensore carebit eorumque culpa ipsi redundabit in penam?

324. 3. Innocenz III. Dekretale „Per venerabilem", 7. Sept.-Dez. 1202: Weltliche Iurisdiktion des Papstes.

An Wilhelm v. Montpellier, Ep. V 128: Baluzius Epist. I, 674 ff.; PR 1794; c. 13 X. Qui filii sint legitimi: FRIEDBERG II 714 ff. WMOLITOR, Decretale Per venerabilem von Inn.

20

III., Mstr 1876; KBurdach, Vom MA z. Reformation II 1 1, B 1913, 249 ff. Per venerabilem fratrem nostrum, Arelatensem archiepiscopum, ad sedem apostolicam accedentem, tua nobis nobilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis digna- 25 remur titulo decorare, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium obiectio non noceret.

Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat potestatem, ex illo videtur, quod cum, diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime genitis, non naturalibus tantum, sed adulterinis etiam dispensavit, sic ad actus spirituales ipsos legitimans, ut possent in episcopos 30 promoveri, verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad actus legitimare valeat saeculares, praesertim si praeter Romanum pontificem inter homines superiorem alium non cognoscunt, qui legitimandi habeat potestatem; quia cum maior in spiritualibus tam prudentia quam auctoritas et idoneitas requiratur, quod in maiori conceditur, licitum esse videtur etiam in minori. Per simile quoque idem videtur posse probari, cum eo ipso quod aliquis ad apicem episcopalis dignitatis extol- 35 litur, eximitur a patria potestate. Praeterea, si etiam simplex episcopus scienter servum alterius in presbyterum ordinaret, licet ordinator satisfacere domino iuxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen iugum evaderet servitutis. Videretur siquidem monstruosum, ut qui legitimus ad spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus remaneret. Unde, cum quo in spiritualibus dispensatur, consequenter intelligitur in temporalibus dispensatus. Id autem in patri- 40 monio beati Petri libere potest apostolica sedes efficere, in quo et summi pontificis auctoritatem exercet et supremi principis exsequitur potestatem.

Cum ergo videatur ex his legitimandi auctoritas non tantum in spiritualibus sed in temporalibus etiam penes Romanam ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis gratiam faceremus ob tua et progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione sedis apostolicae perstitistis humiliter 45 ex parte tua idem archiepiscopus requirebat.

Videbatur autem ex eo trahere maiorem audaciam postulandi, quod non longe petere cogebatur exemplum, sed in favorem petitionis huiusmodi, quod nos ipsos in causa simili fecisse dicebat, poterat allegare. Cum enim clarissimus in Christo filius noster Philippus, rex Francorum illustris, carissimam in Christo filiam nostram, Ingeburgem, Franeorum reginam illustrem, dimiserit et ex 50 alia postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti, sicut cum filiis regis eiusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate sedis apostolicae dispensandum; praesertim, cum maior id necessitas suaderet, et tu nobis

specialius sis subiectus. Siquidem rex Francorum ex inclitae recordationis Isabella, regina Francorum, legitimum olim suscepit haeredem, qui ei optatur et creditur in regni solio successurus. Tu vero ex legitima coniuge masculinum non habes haeredem, qui tibi et in devotione nostra et propria haereditate succedat. Insuper, cum rex ipse in spiritualibus nobis subiaceat, tu nobis et in spiri5 tualibus et temporalibus es subiectus, cum partem terrae tuae ab Ecclesia Magalonensi possideas, quam ipsa per sedem apostolicam temporaliter recognoscit. Quare Magalonensi ecclesia mediante, te nobis idem archiepiscopus asserebat temporaliter subiacere.

Verum si veritas diligenter inspicitur, res non similis sed valde dissimilis invenitur. Nam rex ipse a praedicta regina per bonae memoriae archiepiscopi Remensis, apostolicae sedis legati, 10 fuit sententiam separatus. Tu vero uxorem tuam a te, sicut dicitur, temeritate propria separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non contrahendo cum altera perveniret, aliam superduxit, ex qua prolem geminam noscitur suscepisse. Tu in contemptum ecclesiae aliam superinducere attentasti; propter quod ipsa in te gladium exercuit ecclesiasticae ultionis. Praeterea, rex ipse praedictae reginae contra matrimonium affinitatem obiecit, et coram praefato archiepi15 scopo testes induxit, cuius sententia quia cassata fuit solummodo propter iudiciarium ordinem non servatum, nos ei, post restitutionem praefatae reginae, super hoc venerabilem fratrem nostrum, Octavianum, Hostiensem episcopum et dilectum filium, Ioannem, tituli sanctae Priscae presbyterum cardinalem, cognitores duximus concedendos.

Tu vero uxori tuae nihil quod divortium induceret, sicut asseritur, obiecisti; cum, etsi fides 20 tori sit unum de tribus bonis coniugii, non tamen ipsius violatio coniugale vinculum violasset. De filiis quoque regis eiusdem, utrum legitimi an illegitimi fuerint, quamdiu pendet quaestio affinitatis obiectae, potest non immerito dubitari. Nam, si affinitas fuerit comprabata, praedictam reginam non esse regis coniugem apparebit, et per consequens alia videretur sibi legitime copulata, et filios ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitime nati, nec tu ipse proponis, nec ulla 25 praesumitur ratione. Insuper, cum rex ipse superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae subiicere potuit et subiecit, in quo forsitan videretur aliquibus, quod per se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis, potuerit dispensare. Tu autem aliis nosceris subiacere. Unde, sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestarent assensum, nobis in hoc subdere te non posses, nec eius auctoritatis existis, ut 30 dispensandi super his habeas potestatem.

[ocr errors]

Rationibus igitur his inducti, regi gratiam fecimus requisiti, causam tam ex veteri quam ex novo testamento tenentes, quod non solum in ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus gerimus potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus; non quod alieno iuri praeiudicare velimus, vel potestatem 35 nobis indebitam usurpare, cum non ignoremus Christum in evangelio respondisse1: Reddite quae sunt caesaris caesari et quae sunt Dei Deo - propter quod postulatus ut haereditatem divideret inter duos: Quis, inquit, constituit me iudicem super vos? sed quia sic in Deuteronomio continetur 3: Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, et iudicum intra portas tuas verba videris variari, surge, et a40 scende ad locum quem elegerit dominus Deus tuus; veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem; et facies, quaecunque dixerint qui praesunt loco, quem elegerit dominus, et docuerint te iuxta legem eius; sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministraverit domino Deo tuo, decreto iudicis morietur, et auferes malum 45 de Israel. Sane, cum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur in hoc, quod ibi decernitur, ut in novo testamento debeat observari. Locus enim, quem elegit dominus. apostolica sedes esse cognoscitur sic, quod eam dominus in se ipso lapide angulari fundavit. Cum enim Petrus urbem fugiens exiisset, volens eum dominus ad locum, quem elegerat, recovare, interrogatus ab eo: Domine, quo vadis? respondit: Venio Romam iterum crucifigi. Quod intelligens 50 pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reversus. Sunt autem sacerdotes Levitici generis fratres nostri, qui nobis iure Levitico in exsecutione sacerdotalis officii coadiutores existunt. Is vero super eos sacerdos sive iudex existit, cui dominus inquit in Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit solutum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis, eius vicarius, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo 55 iudex vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguunt iudicia; primum inter sanguinem et sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile; ultimum inter lepram et lepram, per quod ec1 Mt 22 21. 2 Lc 12 14, 3 Dt 17 8-12,, • Mt 16 19.

« PoprzedniaDalej »