Obrazy na stronie
PDF
ePub

et pro remedio animae meae dimitto Deo et sanctis Dei apostolis Petro et Paulo sanctaeque catholicae ecclesiae omnem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus ecclesiis, quae in regno vel imperio meo sunt, canonicam fieri electionem et liberam consecrationem.—(2) Possessiones et regalia beati Petri, quae a principio huius discordiae usque 5 ad hodiernam diem sive tempore patris mei sive etiam meo ablata sunt, quae habeo, eidem sanctae Romanae ecclesiae restituo, quae autem non habeo, ut restituantur fideliter iuvabo. (3) Possessiones etiam aliarum omnium ecclesiarum et principum et aliorum tam clericorum quam laicorum, quae in werra ista amissae sunt, consilio principum vel iustitia, quae habeo, reddam, quae non habeo, ut reddantur fideliter iuvabo. (4) Et do 10 veram pacem domino papae Calixto sanctaeque Romanae ecclesiae et omnibus, qui in parte ipsius sunt vel fuerunt. (5) Et in quibus sancta Romana ecclesia auxilium postulaverit, fideliter iuvabo et, de quibus mihi fecerit querimoniam, debitam sibi faciam iustitiam.

Haec omnia acta sunt consensu et consilio principum quorum nomina subscripta 15 sunt: Adelbertus archiepiscopus Mogontinus, F. Coloniensis archiepiscopus, H. Ratisbonensis episcopus, O. Bauenbergensis episcopus, B. Spirensis episcopus, H. Augustensis, G. Traiectensis, O. Constanciensis, E. abbas Weldensis, Heinricus dux, Fridericus dux, S. dux, Pertolfus dux, marchio Teipoldus, marchio Engelbertus, Godefridus Palatinus, Otto Palatinus comes, Beringarius comes.

20

Ego Fridericus Coloniensis archiepiscopus et archicancellarius recognovi.

b.

Privilegium pontificis.

Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei tibi dilecto filio Heinrico Dei gratia Romanorum imperatori auguste concedo, (1) electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in praesentia tua fieri, absque simonia et aliqua violentia; 25 ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et conprovincialium consilio vel iudicio, saniori parti assensum et auxilium praebeas. Electus autem regalia per sceptrum a te recipiat et quae ex his iure tibi debet faciat. — (2) Ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia per sceptrum a te recipiat et quae ex his iure tibi debet faciat; exceptis omnibus quae ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. — (3) De 30 quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praestabo. (4) Do tibi veram pacem et omnibus qui in parte

35

tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.

306. 2. Kalixt II: Concilium Lateranense generale 1123. Mart. 27: Simonie; Ordinationen; Cölibat; Kirchengut.

MG LL Sectio IV Constitutiones et acta publica imperatorum et regum 1 574 ff. GMEYER VKNONAU, JB. d. dt. Reichs unt. Heinrich IV. u. Heinrich V., Bd. VII 228 ff.; HEFELE V 378 ff.

c. 1. Sanctorum 1 patrum exempla sequentes et officii nostri debita innovantes, ordinari quemquam per pecuniam in ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate sedis apo40 stolicae modis omnibus prohibemus. Si quis vero in ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita prorsus careat dignitate. 3. Nullus in episcopum nisi canonice electus consecretur; quod si praesumptum fuerit, et consecratus et consecrator absque recuperationis spe deponatur. - 4. Nullus omnino archidiaconus aut archipresbyter sive praepositus vel decanus animarum curam vel praebendas ecclesiae sine

1 E concilii Tolosani 1119 c. 1, Mansi XXI 226 cf. HEFELE V 345. Die neunte allgemeine Synode im Lateran 1123 ist die erste im Abendland abgehaltene ökumenische Synode.

judicio vel consensu alicui tribuat, immo sicut sanctis canonibus constitutum est, animarum cura et rerum ecclesiasticarum dispensatio in episcopi iudicio et potestate permaneat. Si quis vero contra hoc facere aut potestatem, quae ad episcopum pertinet, sibi vendicare praesumpserit, ab ecclesiae liminibus arceatur. - 5. Ordinationes, quae a Burdino1 heresiarcha, postquam a Romana ecclesia est dampnatus, quaeque et a pseudo- 5 episcopis per eum postea ordinatis factae sunt, nos irritas esse iudicamus. 7. Presbyteris, diaconibus vel subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem, praeter quas synodus Nicena propter solas necessitudinum causas habitare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam vel materteram aut alias huiusmodi, de quibus nulla valeat iuste suspicio oriri. - 8. Praeterea iuxta bea- 10 tissimi Stephani sanctionem statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem. Sed secundum apostolorum canones omnem negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset. (9). Si quis ergo principum vel aliorum laicorum dispositionem seu donationem rerum sive possessionem ecclesiasticarum rerum sibi vendicaverit, ut 15 sacrilegus iudicatur. -9 (10). Coniunctiones consanguineorum fieri prohibemus, quoniam eas et divinae et saeculi prohibent leges. Leges enim divinae hoc agentes et eos qui eis prodeunt non solum eiciunt sed maledictos appellant. Leges vero saeculi infames tales vocant et ab haereditate repellunt. Nos itaque patres nostros sequentes infamia eos notamus et infames esse censemus.

Papst Innocenz II. (1130-1143).

LANGEN IV 315 ff.; JJASTROW u. GWINTER, Dt. G. i. Zeitalter d. Hohenstaufen I, St 1897; ZÖPFFEL-MIRBT, RE 9, 1901, 108 ff. (Lit.).

20

307. 1. Concilium Lateranense II, April 1139: Priesterehen, Ordinationen. Mansi XXI 526. JR I 885. WBERNHARDI, JB. d. dt. G. unter Konrad III, I, L 1883, 25 153 ff.; LANGEN IV 356 ff.; HEFELE V 438 ff.

(Priesterehe n). c. 7. Ad haec praedecessorum nostrorum Gregorii VII., Urbani et Paschalis Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, praecipimus, ut nullus missas eorum audiat quos uxores vel concubinas habere cognoverit. Ut autem lex continentiae et Deo placens munditia in ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, 30 quatenus episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici et monachi atque conversi professi, qui sanctum transgredientes propositum, uxores sibi copulare praesumserint, separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus. Qui etiam ab invicem separati pro tantis excessibus condignam poenitentiam agant.

35

(Ordinationen von Schismatikern). c. 30. Ad haec ordinationes factas a Petro Leonis et aliis schismaticis et haereticis evacuamus et irritas esse censemus. 308. 2. Peter Abälards auf der Synode zu Sens 1141 verurteilte Sätze. Mansi XXI 568 f. SMDEUTSCH, Abälards Verurteilung zu Sens 1141, B 1880; HEFELE V 476; REUTER, Aufklärung i. MA I 183 ff.; BAUMGARTNER-UEBERWEG, G. d. Philo- 40 sophie II10, 13 1915, 277 ff.; GRABMANN, G. d. scholast. Methode II 168 ff.

1. Quod Pater sit plena potentia, Filius quaedam potentia, Spiritus Sanctus nulla potentia. 2. Quod Spiritus Sanctus non sit de substantia Patris aut Filii. 3. Quod

[ocr errors]

1 Gregor VIII. (Burdinus), Gegenpapst 1118-1121 cf. Mirbt, RE 7, 1899, 115 f.

2 cf. Paschalis II. Conc. Lateranense 1110 c. 1, Constitut. imperatorum I 568. 3 cf. ibidem c. 2. • Anaklet II. (Petrus Pierleoni), Gegenpapst 1130-1138 cf.

Zöpffel-Hauck, RE 1, 1896, 486 f.

-

[ocr errors]

Spiritus Sanctus sit anima mundi. — 4. Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a iugo diaboli liberaret. - 5. Quod nec Deus et homo, neque haec persona quae Christus est, sit tertia persona in trinitate. - 6. Quod liberum arbitrium per se sufficit ad aliquod bonum. 7. Quod ea solummodo possit Deus facere vel dimittere, vel eo modo tantum, 5 vel eo tempore, quo facit et non alio. — 8. Quod Deus nec debeat nec possit mala impedire. 9. Quod non contraximus culpam ex Adam, sed poenam tantum. 10. Quod non peccaverunt, qui Christum ignorantes crucifixerunt, et quod non culpae adscribendum est, quidquid fit per ignorantiam. — 11. Quod in Christo non fuerit spiritus timoris Domini. - 12. Quod potestas ligandi atque solvendi apostolis tantum data sit, non successoribus. 10-13. Quod propter opera nec melior nec peior efficiatur homo. 14. Quod ad Patrem, qui ab animo non est, proprie vel specialiter attineat operatio, non etiam sapientia et benignitas. 15. Quod etiam castus timor excludatur a futura vita. - 16. Quod diabolus immittat suggestionem per operationem lapidum vel herbarum. - 17. Quod adventus in fine saeculi possit attribui Patri. — 18. Quod anima Christi per se non descendit ad inferos, 15 sed per potentiam tantum. — 19. Quod nec opus nec voluntas neque concupiscentia neque delectatio, cum movet eam, peccatum sit, nec debemus velle eam exstinguere.

[ocr errors]

309. Bernhard von Clairvaux: Das Ideal eines Papstes 1.

De consideratione libri V. an Papst Eugen III.3: SBERNARDI abb. Claraevallensis opera, MSL 182. EVACANDARD, Vie de St. Bernard, 2 Bde, P 1895, übers. v. MSIERP, Mz 20 1897; LANGEN IV 375 ff.; WBERNHARDI, Konrad III. (JB. d. dt. G.), 2 Bde, L 1883; DEUTSCH, B. v. Cl.: RE 2, 1897, 623 f.; CMIRBT, Eugen III.: RE 5, 1898, 582 ff.; JHREINKENS, Papst u. Ppm. n. B. v. Cl., M 1870; JKoZLOWSKI, K., St. u. KSt. n. B. v. Cl., Fr 1916 (D); ECASPAR, B. v. Cl. (Meister d. Politik), St 1923.

lib. 1 X 13. Agitentur causa e, sed sicut oportet. Nam is modus, qui frequentatur ex25 secrabilis plane, et qui, non dico ecclesiam, sed nec forum deceret. Miror namque quemadmodum religiosae aures tuae audire sustinent huiusmodi disputationes advocatorum et pugnas verborum, quae magis ad subversionem quam ad inventionem proficiunt veritatis. Ergo illas quas ad te necesse erit intrare causas (neque enim omnes necesse erit), diligenter velim, sed breviter decidere assuescas, frustratoriasque et venatorias praecidere dilationes. Causa viduae intret ad te, causa 30 pauperis, et eius qui non habet quod det. - XI 14. Si Christi discipulus es, ignescat zelus tuus, exsurget auctoritas adversus impudentiam hanc et generalem pestem. Erubescant vultum tuum istiusmodi negotiatores, si fieri potest; si non, timeant. Et tu flagellum tenes. Timeant nummularii nec fidant in nummis sed diffidant; abscondant aes suum a te, scientes effundere quam accipere paratiorem.

35

[ocr errors]

lib. 2 VI 9. Factum superiorem dissimulare nequimus; sed enim ad quid omnimodis attendendum. Non enim ad dominandum opinor. Nam et propheta, cum similiter levaretur, audivit: Ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes 3. Quid horum fastum sonat? Rusticani magis sudoris schemate quodam labor spiritualis expressus est. Et nos igitur, ut multum sentiamus de nobis, impositum senserimus ministerium, non dominium datum. 40 Non sum ego maior propheta; et si forte par potestate, sed meritorum non est comparatio. Haec loquere tibi et doce te ipsum, qui alios doces. Puta te velut unum aliquem ex prophetis. An non satis ad te? Et nimium. Sed gratia Dei es id quod es. Quid? Esto quod propheta; numquid plus quam propheta? Si sapis, eris contentus mensura, quam tibi mensus est Deus. Nam quod amplius est, a malo est. Disce exemplo prophetico praesidere non tam ad imperitandum, quam 45 ad factitandum quod tempus requirit. Disce sarculo tibi opus esse, non sceptro, ut opus facias prophetae. Et quidem ille non regnaturus ascendit, sed exstirpaturus. 10. Multo minus inveniri oportet aut deliciis resolutum, aut resupinum pompis. Nihil horum tibi tabulae testatoris assignant. Sed quid? Si illarum tenore contentus sis, curam potius haereditabis et operam

1 Luthers Brief an Leo X, 6. Sept. 1520: STBERNHARDS Buch,,sollten billig alle Päpste auswendig kennen". WA VII 10.

2 Papst Eugen III. 1145-1153.

3 Ier 1 10.

quam gloriam et divitias. Blanditur cathedra? Specula est. Inde denique superintendis, sonans tibi episcopi nomine non dominium sed officium. Quidni loceris in eminenti, unde prospectes omnia, qui speculator super omnia constitueris? Enimvero prospectus iste procinctum parit, non otium. Quomodo libet gloriari, ubi otiari non licet? Nec locus est otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium ecclesiarum. Nam quid tibi aliud dimisit sanctus apostolus? Quod habeo, inquit 5 hoc tibi do. Quid illud? Unum scio: non est aurum neque argentum, cum ipse dicat: argentum et aurum non est mihi 1. Si habere contingat, utere non pro libitu, sed pro tempore. Si eris utens illis quasi non utens. Ipsa quidem, quod ad animi bonum spectat, nec bona sunt nec mala; usus tamen horum bonus, abusio mala, sollicitudo peior, quaestus turpior. Esto, ut alia quacunque ratione haec tibi vindices, sed non apostolico iure. Nec enim tibi ille dare, quod non 10 habuit, potuit. Quod habuit, hoc dedit, sollicitudinem, ut dixi, super ecclesias. Numquid dominationem? Audi ipsum. Non dominantes, ait, in clero, sed forma facti gregis 2. Et ne dictum sola humilitate putes, non etiam veritate, vox domini est in evangelio: reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur; et infert: vos autem non sic 3. Planum est: apostolis interdicitur dominatus. 11. I ergo tu, et tibi usurpare aude aut 15 dominans apostolatum, aut apostolicus dominatum. Plane ab alterutro prohiberis. Si utrumque similiter habere voles, perdes utrumque. Alioquin non te exceptum illorum numero putes, de quibus queritur Deus sic: Ipsi regnaverunt, et non ex me etc. Iam si regnare sine Deo iuvat, habes gloriam sed non apud Deum. — lib. 2 VII 15. Noveris te, ut inter angustias, quae non desunt, fruaris conscientiae bono; 20 magis autem ut scias quid desit tibi. Nam cui non desit? Omnia illi desunt, qui nihil sibi deesse putat. Quid, si summus pontifex sis? Numquid quia summus pontifex, ideo summus? Infimum noris esse, si summum putas. Quis summus? Cui addi non possit. Graviter erras, si te illum existimes. Absit. Non tu de illis es, qui dignitates virtutes putant. Tibi ante experta virtus, quam dignitas fuit. Augustis relinquito illam sententiam aliisque, qui divinis coli honoribus non 25 timuerunt, verbi gratia: Nabuchodonosor, Alexandro, Antiocho, Herodi. Tu vero considera non consummatione summum te dici, sed comparatione. Nec me putes comparationem dicere meritorum, sed ministeriorum. Sic te existimet homo, ut ministrum Christi et (quod absque praeiudicio sanctitatis cuiuspiam dixerim) summum plane inter ministros. Alias niti te ad summam velim, non putare summum, aut velle putari antequam sis. Nam quomodo proficis, si iam sufficis tibi? 30 Non sit proinde tibi aut pigrum vestigare quid desit aut fateri quod desit verecundum.

lib. 2 VIII 15. Quis es? Sacerdos magnus, summus pontifex. Tu princeps episcoporum, tu haeres apostolorum, tu primatu Abel, gubernatu Noe, patriarchatu Abraham, ordine Melchisedech, dignitate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Petrus, unctione Christus. Tu es, cui claves traditae, cui oves creditae sunt. Sunt quidem et alii caeli iani- 35 tores, et gregum pastores, sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae ceteris nomen haereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi universi crediti, uni unus. Nec modo ovium, sed et pastorum tu unus omnium pastor. 16. Ergo, iuxta canones tuos alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus, tua extenditur et in ipsos, qui potestatem super alios acceperunt. Nonne, si causa exstiterit, tu episcopo caelum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere, etiam et tradere satanae potes?

Es enim, ut dixi, adhunc quod

40

lib. 2 IX 17 En quis es? Sed noli oblivisci etiam quid! eras, et non minus hoc es, quam quod factus es post, forte et magis. Denique illud natus es, mutuatus hoc, non in hoc mutatus. Non reiectum illud, sed istud adiectum . . Dixi supra consi- 45 deranti quid sis, naturam occurrere, qua es homo, nam homo natus es. Porro percunctanti quis, personae respondebitur nomen, quod es episcopus; quod quidem factus, non natus es. Quid tibi horum videtur ad purum esse tui, et ad te principalius pertinere? quod factus, an quod natus? Nonne quod natus? Hoc ergo consulo consideres maxime, quod maxime es, hominem videlicet; quod et natus es. 18. Nec modo quid natus, sed et qualis natus, oportet attendas . . . 50 Dele fucum fugacis honoris huius, et male coloratae nitorem gloriae, ut nude nudum consideres, quia nudus egressus es de utero matris tuae. Numquid infulatus? Numquid micans gemmis aut floridus sericis, aut coronatus pennis, aut suffarcinatus metallis? Si cuncta haec, veluti nubes quasdam matutinas, velociter transeuntes et cito pertransituras, dissipes et exsuffles a facie considerationis tuae, occurret tibi homo nudus et pauper et miser et miserabilis, homo dolens quod 55 homo sit, erubescens quod nudus sit, plorans quod natus sit, murmurans quod sit.. Salubris 1 AG 36. 2 I Pt 5 3. 3 Lc 22 25. 4 Ho 84. 5 Hi 1 21.

copula, ut cogitans te summum pontificem, attendas pariter vilissimum cinerem non fuisse sed esse.

XIV 23. De avaritia non est quod tuum fatigem intuitum, cum pecuniam tamquam paleam dicaris habere. Sed est quod non minus saepe, nec noxie minus insidiari iudicantibus solet, 5 de quo maxime, quid in tua lateat conscientia, latere te nolim. Quid illud sit, quaeris? Acceptio personarum. Non parvi te reum peccati existimes, si facies peccatorum sumis, et non potius causas iudicas meritorum. Est item vitium, cuius si te immunem sentis, inter omnes quos novi ex his, qui cathedras ascenderunt, sedebis me iudice solitarius.

10

lib. 3 II 6. Appellatur de toto mundo ad te. Id quidem in testimonium singularis primatus tui. At tu, si sapis, non primatu gaudebis, sed fructu. - 9. Tu si amas iustitiam, appellationes non affectas, sed sustines. III 13. Nempe quod tibi scribitur, soli prodesse non decet? Hic locus avaritiam carpit, a quo vitio immunis satis tua opinio est; an et opus, tu videris. Vidimus tamen (ut oblata a pauperibus taceam, quae tangere non acquiescis) Germanicos detu15 muisse saccos, sed pretio non massa. Argentum reputatum est fenum; summarii non levatis sarcinis, onusti nihilominus repatriant vel inviti. Nova res. Quando hactenus aurum Roma refudit? Et nunc Romanorum consilio id usurpatum non credimus.

lib. 4 III 6. Pastorem te populo huic certe aut nega aut exhibe. Non negabis, ne cuius sedem tenes, te neget haeredem. Petrus hic est, qui nescitur processisse ali20 quando vel gemmis ornatus vel sericis, non tectus auro, non vectus equo albo, nec stipatus milite nec circumstrepentibus saeptus ministris. Absque his tamen credidit satis posse impleri salutare mandatum: Si amas me, pasce oves meas1. In his successisti non Petro, sed Constantino. Consulo toleranda pro tempore, non affectanda pro debito. Ad ea te potius incito, quorum te scio debitorem. 25 Etsi purpuratus, etsi deauratus incedens, non est tamen quod horreas operam curamve pastoralem, pastoris haeres: non est quod erubescas evangelium. Quamquam si volens evangelizes, inter apostolos quidem etiam gloria est tibi. Evangelizare pascere est. Fac opus evangelistae, et pastoris opus implesti.

7. Dracones, inquis, me mones pascere et scorpiones, non oves. Propter hoc, inquam, magis 30 aggredere eos, sed verbo non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel iussus es reponere in vaginam? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam (Io 18 11). Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus apostolis: Ecce gladii duo hic, non respondisset dominus: Satis est (Lc 22 38), sed: nimis est. U ter35 que ergo ecclesiae et spiritualis scilicet gladius et materialis; sed is quidem pro ecclesia, ille vero et ab ecclesia exserendus; ille sacerdotis, is militis manu sed sane ad nutum sacerdotis et iussum imperatoris.

lib. 4 VII 23. Consideres ante omnia sanctam Romanam ecclesiam, cui Deo auctore praees, ecclesiarum matrem esse, non dominam; te vero 40 non dominum episcoporum sed unum ex ipsis; porro fratrem diligentium Deum et participem timentium eum.

45

310. Decretum Gratiani (Mitte des XII. Jahrh.): Verurteilung eines Papstes.

Pars I dist. 40 c. 6: Corpus iuris canonici, ed. Friedberg I 146. LUTHER, An d. Christl. Adel deutscher Nation, 1520: WA 6, 410.

Si papa suae et fraternae salutis neglegens reprehenditur inutilis et remissus in operibus suis, et insuper a bono taciturnus, quod magis officit sibi et omnibus, nihilominus innumerabiles populos catervatim secum ducit, primo mancipio gehennae cum ipso plagis multis in aeternum vapulaturus. Huius culpas istic redarguere praesumit mortalium nullus, 50 quia cunctos ipse iudicaturus a nemine est iudicandus, nisi deprehendatur a fide devius; pro cuius perpetuo statu universitas fidelium tanto instantius orat, quanto suam salutem post Deum ex illius incolumitate animadvertunt propensius pendere.

1 Io 21 15.

« PoprzedniaDalej »