Obrazy na stronie
PDF
ePub

9. Quodsi quis contra hoc nostrum decretum synodali sententia promulgatum per seditionem vel praesumptionem aut quodlibet ingenium electus aut etiam ordinatus seu intronizatus fuerit (non papa sed sathanas, non apostolicus sed apostaticus ab omnibus habeatur et teneatur et) auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, per5 petuo anathemati cum suis auctoribus, fautoribus, sequacibus a liminibus sanctae Dei ecclesiae separatus subiiciatur sicut Antichristus et invasor atque destructor totius christianitatis; nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocunque prius fuerat, sine retractatione deponatur. Cui quisquis adhaeserit vel qualemcunque tanquam pontifici reverentiam exhibuerit aut in aliquo 10 illum defendere praesumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit et Romanam ecclesiam sua praesumptione confundere et perturbare contra hoc statutum temptaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione dampnetur et cum impiis, qui non resurgent in iudicio, reputetur. Omnipotentis scilicet Dei Patris et Filii et Spiritus sancti contra se iram sentiat et sanc15 torum apostolorum Petri et Pauli, quorum praesumit confundere ecclesiam, in hac vita et in futura furorem reperiat. Fiat habitatio eius deserta, et in tabernaculis eius non sit qui inhabitet1. Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. Commotus amoveatur ipse atque filii eius et mendicent et eiciantur de habitationibus suis. Scrutetur foenerator omnem substantiam eius et diripiant alieni labores eius 2. Orbis terrarum pugnet 20 contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant.

10. Observatores autem huius nostri decreti Dei omnipotentis gratia protegat, et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omnium peccatorum vinculis absolvat.

Ego Nicolaus episcopus sanctae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae huic 25 decreto a nobis promulgato, sicut superius legitur, subscripsi. Bonifacius Dei gratia Albanensis episcopus subscripsi. Humbertus sanctae ecclesiae Silvae Candidae episcopus subscripsi. Petrus Ostiensis ecclesiae episcopus subscripsi. Et caeteri episcopi numeri LXXVI cum presbyteris et diaconibus subscripserunt.

271. 2. Nikolaus II.: Enzyklika über die Beschlüsse der Lateransynode von 1059. 30 Rundschreiben,,Vigilantia universalis“, 1059: MG LL Constitutiones I 547 f.; JR 4405. HEFELE IV 824; MEYER VKNONAU I 138.

Vigilantia universalis regiminis assiduam sollicitudinem omnibus debentes, saluti quoque vestrae providentes, quae in Romana synodo nuper celebrata, coram centum tredecim episcopis, nobis licet inmeritis presidentibus, sunt canonice constituta, vobis 35 notificare curamus, quia ad salutem vestram executores eorum vos esse optamus et apostolica auctoritate iubendo mandamus. 1. Primo namque inspectore Deo est statutum, ut electio Romani pontificis in potestate cardinalium episcoporum sit, ita ut, si quis apostolicae sedi sine premissa concordi et canonica electione eorum ac deinde sequentium ordinum religiosorum clericorum et laicorum consensu intronizatur, non 40 papa vel apostolicus sed apostaticus habeatur. 2. Ut moriente Romano pontifice vel cuiuscunque civitatis nullus presumat facultates eorum invadere, sed successoribus eorum

7. Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut qui electus est in apostolicam sedem iuxta consuetudinem inthronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctoritatem obtineat regendi sanctam Romanam ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante suam consecrationem fecisse cognoscimus.

1 Ps 68 26. 2 Ps 108 9-11.

[ocr errors]

reserventur integrae. 3. Ut nullus missam audiat presbyteri, quem scit concubinam indubitantur habere aut subintroductam mulierem. Unde etiam ipsa sancta synodus hoc capitulum sub excommunicatione statuit, dicens: Quicunque sacerdotum, diaconorum, subdiaconorum post constitutum beatae memoriae predecessoris nostri sanctissimi Leonis papae de castitate clericorum, concubinam palam duxerit vel ductam 5 non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli precipimus et omnino contradicimus, ut missam non cantet neque evangelium vel epistolam ad missam legat, neque in presbyterio ad divina officia cum iis qui praefatae constitutioni oboedientes fuerint maneat, neque partem ab ecclesia suscipiat, quosque a nobis sententia super huiusmodi Deo concedente procedat. - 4. Et precipientes statui- 10 mus, ut ii predictorum ordinum, qui eidem predecessori nostro oboedientes castitatem servaverunt, iuxta ecclesias quibus ordinati sunt, sicut oportet religiosos clericos, simul manducent et dormiant et quicquid eis ab ecclesiis venit communiter habeant. Et rogantes monemus, ut ad apostolicam, communem scilicet vitam summopere pervenire studeant. 5. Deinde ut de cima e et primiciae seu oblationes vivorum et mortuorum 15 ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis et ut in dispositione episcoporum sint. Quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione separentur. 6. Ut per laicos nullo modo quilibet clericus aut presbyter obtineat ecclesiam nec gratis nec precio. - 9. Ut per symoniacam heresim nemo ordinetur vel promoveatur ad quodlibet ecclesiasticum. 10. Ut cuiuslibet ordinis clericos laici non iudicent nec de ecclesiis eiciant. 13. Ut nullus laicus ad quemlibet gradum ecclesiasticum repente promoveatur, nisi post mutatum habitum secularem diuturna conversatione inter clericos fuerit comprobatus.

20

272. 3. Nikolaus II.: Iuramentum fidelitatis des Robert Guiscard (1059). Martinucci, Deusdedit collectio canonum, Venetiis 1869, 341; von Glanvell, Kan.sammlung d. Kard. Deusdedit, Pad 1905, I 399 f.- WATTERICH, Pont. Rom. vitae, L 1862, I 233 f.; 25 LV HEINEMANN, G. d. Normannen in Unteritalien u. Sicilien, I (bis 1085), L 1894; AWAGNER, Die unterital. Normannen in ihr. Verh. z. Dt. Kaisertum, Br 1899 (Pr.); FCHALANDON, Hist. de la domination normande en Italie et en Sicile, 2 vols, P 1907; MIRBT, Nikolaus II., RE 14, 1904, 73 f.

Ego Robertus dei gratia et S[ancti] P[etri] dux Apuliae et Calabriae et utroque sub- 30 veniente futurus Siciliae, ab hac hora et deinceps ero fidelis sanctae R[omanae] ecclesiae et apostoliciae sedi et tibi domino meo Nicolao papae. In consilio vel in facto, unde vitam aut membrum perdas vel captus sis mala captione, non ero. Consiliumque, quod mihi credideris et contradixeris, ne illud manifestem, non manifestabo ad tuum damnum me sciente. Sanctae Romanae ecclesiae ti(bique) adiutor ero ad tenendum ad acquirendum 35 regalia Sancti P[etri] eiusque possessiones pro meo posse contra omnes homines et adiuvabo te, ut secure et honorifice teneas papatum Romanum] terramque S[ancti] P[etri]. Et principatus nec invadere nec acquirere quaeram nec etiam depraedare praesumam absque tua tuorumque successorum, qui ad honorem S[ancti] P[etri] intraverint, certa licentia praeter illam, quam tu mihi concedes vel tui concessuri sunt successores. Pensio- 40 nem de terra S[ancti] P[etri], quam ego teneo aut tenebo, sicut statutum est, recta fide studebo, ut illam annualiter sancta [Romana] habeat ecclesia. Omnes quoque ecclesias, quae in ea persistunt dominatione, cum earum possessionibus dimittam in tuam potestatem; et defensor ero illarum ad fidelitatem S[anctae] R[omanae] ecclesiae et nulli iurabo fidelitatem, nisi salva fidelitate S[anctae] R[omanae] ecclesiae. Et si tu vel tui successores 45 ante me ex hac vita migraveritis, secundum quod monitus fuero a melioribus cardinalibus, clericis Romanis] et laicis, adiuvabo, ut papa eligatur et ordinetur ad honorem sancti Petri]. Haec omnia suprascripta observabo sanctae Romanae] ecclesiae et tibi

cum recta fide, et hanc fidelitatem observabo tuis successoribus ad honorem S[ancti] P[etri] ordinatis, qui mihi firmaverint investituram a te mihi concessam. Sic me deus adiuvet et haec sancta evangelia.

Der Abendmahlstreit des XI. Jahrhunderts.

5 JACOBI (HAUCK), RE 2, 1897, 607 ff.; HBÖHMER, RE 7, 1899, 233 ff.; 11, 1902, 249 ff.; LSCHWABE, Studien z. G. d. 2. Abendmahlstreits, L 1887; LooFs, GGA 88, 561 ff.; DG § 61; BRÖCKING, ZKG 13, 169; JSCHNITZER, Berengar v. Tours, M_1890; WMARTENS, Gregor VII. I, L 1894, 246 ff.; JEBERSOLT, Essai sur B. de T., Rev. de l'hist. des rel. 48, 1903; MEYER VKNONAU, JB. d. dt. Reichs unt. Heinrich IV. III, 181.

10 273.

1. Berengar von Tours: Glaubensbekenntnis auf der Synode zu Rom (1059). Lanfrank, De corpore et sanguine domini c. 2: MSL 150, 410.

Ego Berengarius cognoscens veram catholicam et apostolicam fidem anathematizo omnem haeresim, praecipue eam de qua hactenus infamatus sum, quae astruere conatur panem et vinum, quae in altari ponuntur, post consecrationem solummodo sacramentum et non verum corpus et 15 sanguinem domini nostri Iesu Christi esse, nec posse sensualiter in solo sacramento manibus sacerdotum tractari vel frangi aut fidelium dentibus atteri. Consentio autem sanctae Romanae et apostolicae sedi, et ore et corde profiteor de sacramentis dominicae mensae eam fidem tenere, quam dominus et venerabilis papa Nicolaus.. tenendam tradidit, scilicet panem et vinum, quae in altari ponuntur post consecrationem non solum sacramentum sed etiam verum corpus et sanguinem 20 domini nostri Iesu Christi esse et sensualiter, non solum in sacramento sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi et fidelium dentibus atteri.

25

274. 2. Berengar v. Tours: De sacra coena adv. Lanfrancum.
Ed. AF u. FTh Vischer, B 1834.

Verbis1 dialecticis ad manifestationem veritatis agere non erat ad dialecticam confugium confugisse, a qua ipsam Dei sapientiam et Dei virtutem video minime abhorrere, sed suos inimicos arte revincere. Maximi plane cordis est, per omnia ad dialecticam confugere, quia confugere ad eam ad rationem est confugere, quo qui non confugit, cum secundum rationem sit factus ad imaginem Dei, suum honorem reliquit nec potest renovari de die 30 in diem ad imaginem Dei... Nec 3 sequendus in eo es ulli cordato homini, ut malit auctoritatibus circa aliqua cedere, quam ratione, si optio detur, perire.

Constat, non minus tropica locutione dici:,,Panis qui ponitur in altari, post consecrationem est corpus Christi et vinum sanguis", quam dicitur:,,Christus est leo",,,Christus est agnus", ',,,Christus est summus angularis lapis". . . . Cum dicit dominus de pane illo, quem primo 35 in privilegium promovit, illud ut esset corpus ipsius: Hoc i. e. " haec res, hic panis est meum corpus. non est locutus proprie, quia nec panis ille individuus, quem in eam provexerat dignitatem, ut digne sumptus valeret ad animae salutem, susceptibilis erat praedicati individui illius corporis, quod sibi in utero virginis Dei sapientia fabricavit, et ita subiectus terminus, quod est panis, propria perpendendus est locutione, tropica praedicatus terminus, quod est in propositione: meum 40 corpus.

Per consecrationem altaris fiunt panis et vinum sacramenta religionis, non ut desinant esse, quae erant, sed ut sint, quae erant, et in aliud commutentur. 7 - Nec putet,... afferre me, non fieri panem corpus Christi de pane per consecrationem in altari. Fit plane de pane corpus Christi, sed ipse panis non secundum corruptionem subiecti; panis, 45 inquam,qui potest incipere esse, quod non erat, fit corpus Christi, sed non generatione ipsius corporis, quia corpus Christi semel ante tot tempora generatum generari ultra non poterit; fit, inquam, panis quod nunquam ante consecrationem fuerat, de pane, scilicet de eo, quod ante fuerat commune quiddam, beatificum corpus Christi, sed non ut ipse panis per corruptionem esse desinat, panis, sed non ut corpus Christi esse nunc incipiat per generationem sui, quia ante tot tempora 50 beata constans immortalitate, non potest corpus illud etiam nunc esse incipere.

9

Exigit (Christus) ut per comestionem et bibitionem corporalem, quae fit per res exteriores; per panem et vinum, commonefacias te spiritualis comestionis et bibitionis,

1 S. 100.
• S. 123.

2 S. 101. 7 S. 124.

3 S. 102. 8 S. 97.

4 S. 83. 5 S. 84.
9 S. 223.

quae fit in mente de Christi carne et sanguine, dum te reficis in interiore tuo incarnatione verbi et passione.

275. 3. Lanfrank, EB von Canterbury.

De corpore et sanguine domini: MSL 150, 430.

c. 18. Credimus terrenas substantias quae in mensa dominica per sacerdotale mini- 5 sterium divinitus sanctificantur, ineffabiliter, incomprehensibiliter, mirabiliter, operante superna potentia, converti in essentiam dominici corporis, reservatis ipsarum rerum speciebus et quibusdam aliis qualitatibus, ne percipientes cruda et cruenta horrerent, et ut credentes fidei praemia ampliora perciperent; ipso tamen dominico corpore existente in caelestibus ad dexteram patris immortali, inviolato, integro, incontaminato, illaeso: ut vere dici 10 possit, et ipsum corpus, quod de virgine sumptum est et nos sumere, et tamen non ipsum. Ipsum quidem, quantum ad essentiam veraeque naturae proprietatem atque virtutem: non ipsum autem, si spectas panis vinique speciem caeteraque superius comprehensa; hanc fidem tenuit a priscis temporibus, et nunc tenet ecclesia.

c. 20. Illis.. vera Christi caro ac sanguis existit, qui digne percipiunt, qui percipiendo delic- 15 torum indulgentiam consequuntur.. Est quidem etiam peccatoribus et indigne sumentibus vera Christi caro verusque sanguis, se d essentia, non salubri efficientia (i. e. peccatorum remissione).

276.

4. Glaubensbekenntnis des Berengar v. Tours auf der Synode zu Rom 1079. Gregorii VII. Registrum VI, 17 a ed. ECaspar 426.

20

Ego Berengarius corde credo et ore confiteor, panem et vinum, quae ponuntur in altari, per mysterium sacrae orationis et verba nostri redemptoris substantialiter converti in veram et propriam ac vivificatricem carnem et sanguinem Iesu Christi domini nostri et post consecrationem esse verum Christi corpus, quod natum est de virgine et quod pro salute mundi oblatum in cruce pependit et quod sedet ad dexteram patris 25 et verum sanguinem Christi, qui de latere eius effusus est, non tantum per signum et virtutem sacramenti, sed in proprietate naturae et veritate substantiae. Sicut in hoc brevi continetur et ego legi et vos intelligitis, sic credo, nec contra hanc fidem ulterius docebo. Sic me Deus adiuvet et haec sacra Dei evangelia.

277. Petrus Damiani 1: Staat und Kirche (zwei Schwerter).

[ocr errors]

Op. ed. CCajetanus, P 1642. FRNEUKIRCH, Leben d. P. Dam., (D) Gö 1875, 84 ff.; MIRBT, Publizistik im Zeitalter Gregors VII., 572 ff.; Dam., RE 4, 1898, 431 ff.; HVSCHUBERT, P. D. als Knpolitiker: Festgabe f. KMüller 83 ff.

30

Epist. III 6, Utraque dignitas alternae invicem utilitatis indiga, dum et sacerdotium regni tuitione protegitur et regnum sacerdotalis officii sanctitate fulcitur. Epist. 35 IV 9, Inter regnum et sacerdotium propria cuiusque distinguuntur officia, ut et rex armis utatur saeculi et sacerdos accingatur gladio spiritus, qui est verbum Dei. — Disceptatio synodalis 2. Summum sacerdotium et Romanum simul confoederetur imperium, quatinus humanum genus, quod per hos duos apices in utraque substantia regitur, nullis partibus rescindatur; sicque mundi vertices in perpetuae caritatis unionem concurrant; quatinus, 40 sicut in uno mediatore Dei et hominum haec duo, regnum scilicet et sacerdotium, divino sunt conflata mysterio, ita sublimes istae duae personae tanta sibimet invicem unanimitate iungantur, ut quodam mutuae caritatis glutino et rex in Romano pontifice et Romanus pontifex inveniatur in rege. - Sermo 69: Felix, si gladium regni cum gladio iungat sacerdotii, ut gladius sacerdotis mitiget gladium regis et gladius regis gladium acuat 45 sacerdotis. Tunc enim regnum provehitur, sacerdotium dilatatur, honoratur utrumque, cum a domino praetaxata felici confoederatione iunguntur.

1 gest. 1072. 2 MG Libelli de lite imperatorum ac pontificum I 93. Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

10

Papst Gregor VII. (1073-1085).

Das Register Gregors VII. hrsg. v. ECASPAR, I. II, B 1920. 1923; JAFFÉ, Bibliotheca rerum germanicarum II, B 1865; GMEYER VKNONAU, Jahrb. d. dt. Reichs unt. Heinrich IV. u. Heinrich V., 7 Bde., L 1890 ff.; WMARTENS, Gr. VII., 2 Bde., L 1894; CMIRBT, 5 Publizistik im Zeitalter Gr. VII.; HAUCK III 753 ff.; HEFELE V 1 ff.; MIRBT, Gr. VII., RE 7, 1899, 96 ff.; 23, 1913, 593; KHAMPE, Dt. Kaiser G2, L 1912, 39 ff.; AFLICHE, Etudes sur la polémique religieuse à l'époque de Gregoire VII, I, P 1916; WSCHNEIDER, Gr. VII. u. dt. Kgut, Greifsw 1919 (D); EWEINERT, Superbia u. humilitas i. d. Briefen, Gr VII., Greifsw 1920 (D). Ueber d. Register Gr. VII.: WMPEITZ, SJ, Das Original10 register Gregors VII. im vatik. Archiv: SB Wiener Akad., ph.-hist. Kl. 165, 1911; ECASPAR, Studien z. Reg. Gr. VII.: NA 38, 144 ff. Simonie: MIRBT, Publizistik 343 ff.; ALEinz, Simonie, Fr 1902; NAWEBER, Hist. of Simony (bis 804), Baltimore 1909. Zölibat: MIRBT, Publizistik 239 ff.; HINSCHIUS I 114 ff.; FRIEDBERG, RE 4, 1898, 204 ff. vgl. Lit.Nr. 89. Laieninvestitur: GWAITZ, VG, VII 265 ff.; VIII 433 ff.; WVGIESEBRECHT, Gesetz15 gebung d. röm. K., Münch. hist. JB. 1866; RSCHROEDER, Dt. RG 305 ff.; HAUCK III 774 ff.; HINSCHIUS II 530 ff.; MIRBT, Publizistik 463; RIETSCHEL, RE 9, 1901, 214 ff.; WERMINGHOFF 179 ff.; HIRSCH, AKR 86, 1906; SCHARNAGEL, Investitur,

St 1908.

[ocr errors]

278. 1. Gregor VII.: Die Rechte des Papstes (Dictatus papae). 20 Regisirum II 55 a: Caspar 1 201 fi. (Lit.) PEITZ 266 ff. (Lit.); LOEWENFELD, NA 16, 193 ff.; SACKUR, NA 18, 126 if..; MARTENS II 314 ff.; KULOT, Zusammenstellung päpstl. Grundsätze (Dict. papae), Gre fsw. 1907 (D); BLAUL, Stud. z. Reg. Gr. VII., Str 1911 (D).

-

[ocr errors]

solo Domino sit fundata.

-

[ocr errors]

--

1. Quod Romana ecclesia a 2. Quod solus Romanus 25 pontifex iure dicatur universalis. 3. Quod ille solus possit deponere episcopos vel reconciliare. 4. Quod legatus eius omnibus episcopis praesit in concilio, etiam inferioris gradus et adversus eos sententiam depositionis possit dare. 5. Quod absentes papa possit deponere. 6. Quod cum excommunicatis ab illo inter cetera nec in eadem domo debemus manere. 7. Quod illi soli licet pro temporis necessitate novas leges condere, 30 novas plebes congregare, de canonica abbatiam facere et e contra, divitem episcopatum dividere et inopes unire. 8. Quod solus possit uti imperialibus insigniis. - 9. Quod solius papae pedes omnes principes deosculentur. - 10. Quod illius solius nomen in ecclesiis recitetur. - 11. Quod hoc unicum est nomen in mundo. - 12. Quod illi liceat imperatores deponere. - 13. Quod illi liceat de sede ad sedem, necessitate cogente, episcopos 35 transmutare. 14. Quod de omni ecclesia quocunque voluerit clericum valeat ordinare. — 15. Quod ab illo ordinatus alii ecclesiae praeesse potest, sed non militare; et quod ab aliquo episcopo non debet superiorem gradum accipere. - 16. Quod nulla synodus absque praecepto eius debet generalis vocari. - 17. Quod nullum capitulum nullusque liber canonicus habeatur absque illius auctoritate. 18. Quod sententia illius a nullo debeat retractari, 40 et ipse omnium solus retractare possit. 19. Quod a nemine ipse iudicari debeat. — 20. Quod nullus audeat condemnare apostolicam sedem appellantem. - 21. Quod maiores causae cuiuscunque ecclesiae ad eam referri debeant. - 22. Quod Romana ecclesia numquam erravit nec in perpetuum scriptura testante errabit. - 23. Quod Romanus pontifex, si canonice fuerit ordinatus, meritis beati Petri indubitanter efficitur sanctus testante 45 sancto Ennodio 1 Papiensi episcopo ei multis sanctis patribus faventibus, sicut in decretis beati Symachi papae 2 contineatur.-24. Quod illius praecepto et licentia subiectis liceat accusare. 25. Quod absque synodali conventu possit episcopos deponere et reconciliare. - 26. Quod catholicus non habeatur, qui non concordat Romanae ecclesiae. - 27. Quod a fidelitate iniquorum subiectos potest absolvere.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »