Obrazy na stronie
PDF
ePub

est, cui valor quidam determinatus tribuitur respectu rerum omnium commercio subiectarum. Quae proinde evasit communis ceterarum mercium mensura, atque ad earum pretium repraesentandum et quo lubeat transferendum inservit. Haec pecunia_ est; quae idcirco continet pretium rerum eminens et definiri posset: merx ad ceterarum valorem designandum et transvehendum destinata. Porro, ut patet, pro munere hoc exercendo opus omnino non erat ut metallum aliquod deligeretur; nihilominus apud cultas gentes id invaluit, utpote quod per se pretiosum sit, satis dividuum, corruptioni minus obnoxium, facile ad asportandum, et capax recipiendi retinendique notam aliquam, qua ad vitandas fraudes obsignetur.

118. Declarata natura pecuniae, facile patet quid eius usum constituat. Usus enim rei cuiuslibet tunc habetur, cum illam adhibemus pro utilitate aliqua exinde decerpenda. At id respectu pecuniae tum intercedit, cum actu eam expendimus ad rem aliam nobis comparandam; seu cum valores, quos repraesentat, reapse transvehit de manu in manum; hoc enim dumtaxat commodum includit quatenus pecunia est. At vero pecunia cum expenditur, amittitur fitque alterius. Ergo pecunia, prout talis est, earum rerum numero continetur quae, dum adhibentur, absumuntur, atque ideo usum cum dominio confundunt. Eius enim respectu facultas utendi a facultate destruendi vel alienandi non distinguitur. Efficitur hinc ut pecunia dari mutua alteri nequeat pro integra utilitate capienda, quin continuo eiusdem dominium a mutuante in mutuatarium transferatur.

His praeiactis, ad quaestionem resolvendam veniamus. Dico itaque usuram per se iure naturae esse illicitam, propterea quod contractus aequalitatem non servat. Nam mutuum, ex quo illa repetitur, ad contractus bilaterales pertinet; quorum aequitas in hoc cernitur, quod utraque pars ad tantundem praestandum adstringatur. Ergo ut iustitia mutuo constet, quantam alter pecuniam dat mutuam, tantam alter restituere tenetur; quidquid adiungitur, detrimentum per se est partium aequalitati repugnans. Sed detrimentum hoc revera adiungitur, cum apponitur usura. Usura igitur iustitiae adversatur. Nec ad vim huius illationis vitandam obiicere potes valorem usus, qui in commodanda pe

.

⚫ cunia alteri conceditur; siquidem, ut dictum est, usus eius a dominio et proprietate non differt.

119. Inquies, rem non sic metaphysice esse considerandam, sed moraliter, prout communi existimationi subest; communi autem existimatione separari posse valorem constantem pecuniae a valore usus, quoties spectatur ut instrumentum quo commercium exercetur; atque ideo lucrum aliquod iure exinde decerpi, sicut iure decerpitur lucrum ex instrumentis quibuslibet commodandis.

Repono, fieri quidem id posse, servato tamen dominio pecuniae pro mutuante; sicut dominium instrumentorum, quorum usum quis alteri locat, apud ipsum locantem remanet; cui proinde pereunt, si forte pereant. Id vero si fiat, contractus mutui in contractum societatis migrabit; in quo alter pecuniam, alter operam confert; lucrum autem inter utrumque dividitur. At in mutuo proprie dicto dominium pecuniae reapse in mutuatarium transfertur; quod quidem clarissime elucet ex eo, quod si quavis ratione pecunia illa pereat, mutuatario perit. Quare distinctio subtilis adversarii locum hic nullum habet.

Urgebis, in mutuo pecuniam praesentem cum pecunia deinceps ex promissione reddenda commutari; hinc vero enasci honestatem usurae. Nam pluris est pecunia effectiva et praesens, quam pecunia pròmissa et futura.

Verum ne id quidem adversario suffragatur. Nam si quando pecunia promissa minoris aestimatur, quam pecunia praesens; id intervenit non ratione ipsius pecuniae, sed ratione adiunctorum quae forte circumstant. Nam si is, qui pecuniam dat mutuam, eam commercio subtrahit, profecto illam supplere nequit pecunia promissa; ac proinde damnum aliquod revera subit. Itemque si mutuatarius suspectae fidei est, pecunia actualis tanto praestabit promissae, quanto res certa rem dubiam antecellit. Cum alterutrum contingit, tunc profecto licebit aliquid pacisci supra sortem, seu ultra pecuniam, quae mutua datur. Sed tunc non de usura contrahitur, sed de periculo aut damno quod alterutra pars subit, quod certe pretio aestimabile censetur. At vero, his remotis circumstantiis, pecunia promissa ab homine, qui datae fidei deesse nequit, tanti valet quanti pecunia quae otiose scriniis asservatur. Idque adeo verum est, ut saepe pecuniam apud

J

alios deponere soleamus, accepta syngrapha, quae aliud profecto non est nisi pecunia promissa; atque hoc dum facimus, nemo credit se minus accipere quam deposuit.

Denique si quis obiiciat pecuniam censeri fructiferam, ac proinde pluris aestimandam esse quam sit valor actualis, quem praesefert; respondebis eam esse fructiferam non per se, sed ob industriam possidentis. Quare si ad hanc industriam ordinem nullum ante exhibebat, eo quod commercio destinata non erat; non alium valorem praeter obsignatum offert. Quod si deinceps mutuatario lucrum importat, iniustum est ut pars eius mutuanti cedat; tum quia res domino utilis esse debet (per mutuum autem proprietas pecuniae, ut dixi, in mutuatarium transfertur), tum etiam quia ex huius industria lucrum enascitur; iniustum autem est alterius industriae sibi fructum usurpare.

120. Verum, ut haec vera sint, tamen potest societas, ad commercium promovendum, sancire ut qui pecuniam mutuam accipit, aliquid danti retribuat, quod lucrum legale dici potest. Nam in praesenti commercii amplitudine et vastitate mutuatio pecuniae non modo utilissima, verum etiam omnino necessaria evasit. At valde difficulter invenirentur qui eam mutuam darent, si nulla utilitate allicerentur; ex quo commercia et rerum permutationes magnum detrimentum caperent. Societas igitur, ut bono communi prospiciat, sicut vectigalia, tributa et alia onera pro publica utilitate imponere individuis potest; ita etiam ius habet praescribendi ut qui mutuae pecuniae beneficio frui avet, determinatum lucrum mutuanti rependat. Tunc illud accipere licebit a mutuatario; siquidem non accipitur ut usura, sed ut praemium a lege cautum. Vide hac de re Taparellium, apud quem hanc materiam diligentissime pertractatam invenies '.

1 Saggio teoretico di diritto naturale ecc. Diss. IV, c. IV, art. 4.

1

LIBER II.

IUS SOCIALE

INTRODUCTIO

Ex angusto individuorum circulo, ad amplum societatis ambitum gradiamur. Hic longe magnificentior atque nobilior ad contemplandum conspectus obiicitur. In primis enim hoc loco non modo nova iura et officia propter novas relationes, quas homo suscipit, manifestantur; sed illa etiam, quae ex eius natura immediate dimanant, vastiore theatro se in scenam producunt, et diversam vim exerunt, propter novas modificationes quibus in alio hoc statu afficiuntur. Deinde altior iurium humanorum cognitio exhibetur. Nam quid intelligens hominis natura ferat plene cumulateque perspici minime potest; nisi ea non iam prout in singulis individuis separatim inest, sed prout in eorumdem collectione se explicat, consideretur. In hoc enim dumtaxat rationalis naturae vis, pulchritudo, perfectio, tota quanta est, relucet et cernitur; quae nonnisi admodum definita ac magis minusve arctis limitibus circumscripta in quovis seorsum apparet individuo. Quod si ita non esset, incassum et sine scopo humana natura in tanta individuorum et generationum multitudine se

« PoprzedniaDalej »