Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hac igitur respectuum varietate considerata, et operationis humanae generali investigatione praemissa, particularis eius disquisitio in tres partes dispesci potest. Una erit quae de officiis et iuribus hominis individui eloquatur; quae proinde ius individuale nominabitur. Altera iura scrutabitur et officia hominis societatem civilem efformantis, huius societatis relationes internas contemplando; atque ideo ius sociale non immerito dicetur 1. Tertia considerabit iura et officia, quae inter gentem unam et alteram intercedunt, spectatis non internis sed externis tantum societatum civilium relationibus; ac proinde ius internationale vel etiam gentium appellabitur.

Atque hic abs re non erit partitionem reprehendere, quam Heinecius in titulo sui operis exhibet, illud inscribens de iure naturae et gentium, quasi unum non ut pars in altero contineretur, sed ambo tamquam duae diversae species mutuo differrent. Quod non est ita; quandoquidem ius naturae est veluti genus, quod, tamquam speciem, ius gentium sub se complectitur. Quid enim aliud in fure gentium, quatenus ad philosophiam pertinet, continetur, nisi praeceptiones illae a natura proficiscentes, quae ad gentes seu nationes inter se rite ordinandas rationis luce clarescunt? Hoc autem nihil fert aliud, nisi ius naturae non privato homini aut interno ordini civitatis, sed populis externe dirigendis applicatum. Quare ius gentium non tamquam pars iuri naturae opposita, sed tamquam eiusdem species proponendum est.

1 Solet a nonnullis ius sociale ius etiam publicum appellari. Sed ego ab hac voce abstineo, propterea quod nomine iuris publici intelligi debet ipsum ius sociale conditionibus mutabilibus societatis et evolutioni civili populorum applicatum. Quare non solis principiis naturae nititur, ut ius sociale de quo agimus, sed factis etiam mutabilibus ex praesenti cultura nationum desumptis; elemento nimirum philosophico historicum adiungit, non ut praesidium internoscendi verum aliquod quod deinde ratione demonstret, sed ut principium ex quo suas practicas deducat illationes.

Sic etiam ius politicum ab ea parte iuris socialis, quae civilem potestatem respicit, distinguendum est. Illa enim summum imperium eiusque functiones per se et remota experientia considerat, ius autem politicum proprie acceptum supremam potestatem atque eius exercitium contemplatur in facto ipso et iuxta populorum exigentiam. Nihilominus eius principia, ut etiam iuris publici, quoad elementum philosophicum quod continet, a iure sociali naturali exhibentur.

DE ACTIONE HUMANA GENERATIM, PROUT MORALIS EST.

Ut dilucide et ordinate de actu humano ac rectitudine eidem impartienda disseramus, finis in primis scrutandus est, quem ille respicit, et a quo tamquam ab exteriore causa perfectionem mutuatur. Deinde ab externo hoc operationis principio ad principia subiectiva et interna contemplanda gradientes, examinare debemus facultates, quae actus morales hominis eliciunt vel comitantur. His diligenter enucleatis, exquirenda erit norma, quam ad actiones has dirigendas beneficus naturae Auctor nobis elargitus est, et principium unde earum obligatio proficiscitur. Tribus igitur capitibus librum hunc, quem Ethicam inscribimus, complectemur, quorum primum de fine operationis humanae, alterum de facultatibus quibus in illum homo fertur, tertium de regula et principio obligationis actionum humanarum disceptabit.

CAPUT PRIMUM

DE FINE OPERATIONIS HUMANAE.

Tria hic triplici articulo vestigabimus: primum, unde homo ad operandum moveatur; deinde, quodnam obiectum, finem ultimum, seu supremum hominis bonum, constituat; tertio, quid humanis operationibus proxime quaerendum in hac vita propositum sit.

ARTICULUS PRIMUS.

Unde homo ad operandum moveatur.

1. Hominem ad operandum impelli ut bonum assequatur malumque declinet, cuique propria convincit experientia. Quare factum quoddam est per se notum, quod demonstratione revera non eget. Nihilominus quia demonstratio, cum huiusmodi etiam veritatibus propria luce patentibus adhibetur, hoc habet emolumenti, ut eas collustret rationemque afferat cur sint potius quam non sint; rem de qua agimus ratiocinatione aliqua confirmemus.

Age itaque duo considerari hic possunt: subiectum, unde operatio emergit; Deus qui vim illi ad operandum indidit. Utraque autem consideratio propositam veritatem confirmat. Et sane ad subiectum quod attinet, ipsum exinde ad operandum cietur quod perfectione aliqua caret sibi consentanea, ex cuius absentia sollicitatur et extra aequilibrium naturae ponitur. Illam igitur dum operando assequi nititur, in bonum nititur. Ut enim ex metaphysica constat, quidquid naturae congruit aut etiam quidquid perfectio est aut perfectionem conservat vel amplificat, bonum nominatur. Nec fingi potest subiectum operans per se in malum propendere; siquidem propensio naturalis, cum ex ipso pullulet, eidem conformis esse debet; nequit autem conformitatem hanc retinere, nisi quatenus in id feratur quod subiecto ratione aliqua assimiletur, ac proinde eius respectu bonitatem includat.

Sin autem spectetur Deus, qui vim subiecto ad operandum elargitur; profecto naturae Auctor sapientissimus et beneficus nonnisi ad id quod perficiat aut cum congruenti perfectione nectatur, propensionem indere posse dicendus est. Praesertim id apparet, si cogitetur totius naturae motum a Deo sic intendi et gubernari, ut circulus quidam perficiatur quo res omnes ab ipso conditae in supremum principium, unde ortum habuerunt, eo modo, quo possint, regrediantur. Id autem necessario fert ut res omnes propriis operationibus per se in id inclinentur, quod vel bonitas divina sit vel divinae bonitatis participatio.

Propensione vero in bonum semel in subiecto aliquo constituta, continuo fuga mali eidem innascitur; siquidem id, quod movetur, nequit ad alterutrum e duobus oppositis terminis accedere, quin simul recedat ab alio. Nemo autem ignorat bono malum adversari eiusque privatione constitui.

2. Haec, quae dixi, non modo hominem, sed res mundanas omnes in bonum aliquod operatione sua niti generatim ostendunt. Verum in modo, quo id praestant, maximum intercedit discrimen, pro diversitate naturae, qua singula in suo genere donantur. Entia enim cognitione prorsus destituta impulsu tantum mechanico feruntur, in determinata natura et nisu virium, quibus instructa sunt, residente; et extrinsecus tantum ad earum exercitium determinantur. Vires enim, quibus operantur, caecae sunt et fatales, nec ullo modo ex se sed unice ex Conditoris impulsu et voluntate cientur. Bruta vero animantia, utpote quae sentiendi facultate ornatur, vi cuius peculiaria facta ad ordinem corporeum pertinentia distinguunt ac de eorum monentur existentia; inclinatione vitali, quae ex obiecti externi sensione excitatur, moventur; licet instinctu quodam determinato et necessario, propterea quod intelligentia orbantur.

At homo, praeter sensum, rationis est particeps, per quam veritates etiam universales et necessarias attingit, rerumque relationes, progressus, causas et consequentia cernit, tum praesens cum transacto comparat ac praesenti adnectit futurum, totiusque vitae suae cursum agnoscit. Quare quid sibi conveniat aut discrepet facile iudicat, in obiectumque non caeco impetu propellitur, sed motu voluntatis deliberatae. Hinc ortum est effatum illud: bruta duci in finem, hominem contra in finem se ducere. Obiectum enim, in quod tendit operatio, finis nominatur; propterea quod eius veluti terminum constituit. At a brutis, quae relationem internoscere nequeunt, obiectum, in quod tendunt, non ut terminus operationis cogitatur, sed sensibili tantum perceptione apprehenditur; qua stante apprehensione, appetitio in obiectum fertur non quia conveniens esse iudicatur, sed quia naturae cogit inclinatio. Convenientiam autem eiusmodi, quam bruta ignorant, naturae artifex novit, qui sic illis conformavit instinctum, ut ad eiusmodi determinatum obiectum in

citarentur. Homo contra qui rerum respectus et proportiones attingit, obiectum, prout finis est suarum operationum, perspicere valet, seque ad illud appetendum flectere.

3. Verum homo non simplex quaedam natura est, sed duplici coalescit parte, corpore nimirum animoque. Ex quo fit ut eius respectu duplicis ordinis exstent bona, huic duplici substantiae accommodata; et, quod consequens est, duplici etiam appetitu ornetur, sensili scilicet ac rationali; quorum altero ad bona corporea, altero ad rationalia inclinetur. Id eius natura fert. At cum haec bona inter se saepe repugnent, eorumque unum alterum demat; contra homo ab opifice sapientissimo procedat, qui nequit non velle ordinem in rebus a se conditis; bona eiusmodi atque ad eadem appetitus ita inter se ordinari debuerunt, ut corporea cessura essent rationalibus, atque appetitio sensilis a rationali dirigenda foret; nec quod inferius est dominium haberet, aut superioris boni dispendio deterius appeteretur. Atque id ex eo etiam apparet, quod pars ad regendam aliam destinata talis sit oportet, ut relationem et ordinem conspicere possit. Quod sensibus, qui ideis universalibus destituuntur, certe non competit, sed rationis dumtaxat est proprium. Cum igitur animus corpori praestet et rationalis appetitus in homine praecipuus sit, eique subiaceant sensiles; id simpliciter respectu hominis bonum erit, quod rationali appetitioni respondet. Quae autem respondent sensibus, si rationi non reluctentur nec bonum adimant illi debitum sed potius ipsi deserviant, bona habebuntur; sin aliter, etsi respectu corporis sensilisque inclinationis bona diei possint; tamen respectu hominis, prout is ordinata quaedam natura est, mala erunt. Ac si homo bonitaté illa sensibus accommodata sic trahi se sinat, ut inde detrimentum in rationem proveniat, malum appetet; licet non sub ratione mali, sed sub boni specie delitescens.

4. Constat igitur hominem in bonum ferri; tum etiam patet quodnam hominis sit bonum; nempe bonum rationis, cui sensile, ut appetatur, nunquam reluctari sed potius servire debet. In bonis autem tria considerari possunt: utilitas, honestas, voluptas. Utilitas est aptitudo quam bonum aliquod habet respectu adeptionis alterius boni, ad quod consequendum ceu medium

« PoprzedniaDalej »