Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

ELEMENTA IURIS NATURAE

LIBER I.

IUS INDIVIDUALE

Quoniam ius pro iusto acceptum in facultatem, quae pressiore significatu ius appellatur, et obligationem, quae officium dicitur, recte dispescitur, atque eorum alterum alterius correlativum est; optime possent pro lubito alterutro nomine inscribi singula capita, quibus librum hunc comprehendimus. Utrumque enim ad eamdem cognitionem in mente gignendam pollet; cum correlativa se mutuo collustrent. Nihilominus officii nomen et conceptum praeferimus; tum quia, ut inferius dicemus, ordine naturae prius in homine pullulat officium, quam ius; tum etiam quia bonum est usu ipso vitiosae consuetudini contradicere, quo inflatis buccis iura hominis iugiter praedicantur, de officiis vero, quae illis fundamentum suppeditant, ne verbum quidem habetur. Itaque pro triplici respectu, quo individuum quodvis humanum considerari potest, diversa hominis officia sive erga Deum, sive erga seipsum, sive erga alios homines, tribus capitibus perscrutabimur. Quibus caput praemittimus, quo notionem iuris et officii, prout partes iusti constituunt, breviter illustrabimus.

CAPUT PRIMUM

DE IURE ET OFFICIO GENERATIM.

Primum de iure, deinde de officio, tum de necessitate, quae ab officio aliquando excusat, tribus separatis articulis eloquemur.

ARTICULUS PRIMUS

De notione, divisione et proprietatibus iuris.

67. Ius notio quaedam est primitiva, quae facilius mente intelligitur, quam verbis explicatur. Generatim et nullo negotio concipitur tamquam facultas libere disponendi de re aliqua. Sic qui dicit: mihi ius est meae pecuniae, meorum praediorum et similia; non aliud intelligit, nisi se posse de illis pro arbitratu disponere. Sed ut conceptus eiusmodi distinctior evadat, et quantum fieri potest scientifica definitione comprehendatur, elementa, quibus constat, et respectus, quos includit, innuamus.

Principio, nemo non videt facultatem, quae conceptu iuris continetur, a vi physica valde distingui. Etsi enim ius, ut enascatur, naturalem potentiam seu virtutem agendi subaudiat (quippe cum nequeat rationis ordo potestatem facere circa operationem ad quam subiectum ineptum natura est); id tamen conditionem exhibet, quam praeire oportet, non vero est elementum, quod ius ipsum constituit. Atque hoc vel exinde patet, quod si fortioris cuiusdam violentia potestas physica subiecti iure instructi praepediatur; non idcirco ius illud corruit nec imminuitur, sed integrum fixumque permanet ac potius vividiore luce splendescit. Tota itaque vis iuris moralis est; atque proinde a ratione procedit, quae ordinis dictamine voluntati concedit ut possit hoc vel illud efficere aut ab aliis flagitare. Praeterea, in conceptu iuris obligatio semper aliorum involvitur non impediendi eiusmodi facultatem, quam sive circa actionem sive circa rem alicui rationis ordo largitur. In hoc enim proprie iuris natura cernitur, ut sic tibi ex. gr. liceat operari aut rem

aliquam tibi adsciscere; ut ceteri te impedire ab actione illa exerenda vel re vindicanda, morali obligatione vetentur. Quare ius respectum semper sibi implicat ad existentiam aliorum saltem possibilem, quorum voluntates a lege devinciantur, eique reverentiam exhibere obligentur.

Quae cum ita sint, manifeste consequitur subiectum et terminum iuris nonnisi personam aliquam esse posse, nimirum substantiam intellectu et voluntate ornatam suique consciam. Et ad terminum quidem quod attinet, res satis per se patet. Nequit enim obligatio moralis afficere, nisi ens libertate praeditum; libertas autem intelligentiam et conscientiam profecto subaudit. Idem similiter constat de subiecto. Nam, cum ius ab ordine generetur; nequit efflorescere nisi in ente, cui conceptus ordinis affulgeat, dictetque hoc vel illud opportunum esse aut etiam necessarium fini, quem nobis natura praestituit. Id autem procul dubio intelligentiam et voluntatem et conscientiam in subiecto requirit. At vero subiectum eiusmodi, cum in se sit et ad alium non pertineat; sensu metaphysico persona vocatur. Sed etiam persona dicenda est sensu morali; siquidem ens eiusmodi, cum finis sit utilitatis, quae ex rebus a Deo conditis eruitur I, in se morali etiam consideratione subsistit; quatenus eius operationes, sub hoc respectu, non ad alium referuntur, sed in ipso operante terminantur 2. Quare in sermone morali et iuridico, quemquam ut personam spectari atque ut iuribus instructum agnosci, idem omnino putatur.

Tertio, animadvertendum est, materiam seu obiectum iuris esse posse non modo operationem ipsius subiecti, sed etiam operationem termini, et rem quamlibet quae respectu hominis rationem habeat medii consentanei ad finem illi a natura propositum. Et sane ad hominis bonum et perfectionem procurandam

1 Confer quae diximus in Cosmologia c. 3, ubi in rerum molitione finem gloriae, quae inde resultat, esse Deum; finem utilitatis esse hominem demonstravimus.

2 De industria dixi sub hoc respectu, quia, variata consideratione, ipsam utilitatem, quam homo assequitur, ad aliud referre potest; quatenus illam appetat non quia commodum operanti affert, sed quia ab ipso ordine obiectivo praescribitur, et Dei gloriam spectat. Vide quae diximus Ethicae cap. 1, art. 1, §. 8.

non modo eius operationes atque res externae, quae mundum materialem efformant, a natura diriguntur, sed etiam actiones aliorum ad id maxime conferre possunt. Ergo si forte propter relationem, qua quis cum alio devincitur, ordo iubeat ut hic actionem aliquam exerat in bonum et utilitatem illius; certe quoad eiusmodi actionem officium in uno exsurget et ius in altero. Hinc obligatio, quae iuri respondet et quae iuridica nuncupatur, in negativam partienda est et positivam. Non enim semper in hoc cernitur, quod, iure in aliquo vigente, reliqui omnes teneantur eius actioni obstaculum nullum opponere; sed saepe etiam ad rem vel actionem alteri exhibendam adstringit. An vero omnia filiorum officia, quae iuri parentum respondent, negativa tantum obligatione constabunt? Idem dic de officiis subditorum erga principem, atque exemplis aliis innumeris, quae afferri possent.

Denique, cum ius in nobis a lege gignatur; lex autem sine legislatore concipi nequeat; oppido claret, quod supra etiam innui, ius naturae sine notione divinitatis subsistere nequaquam posse. Quod observatum volumus contra eos, qui in iure naturali tractando et constabiliendo a Deo cogitationem abstrahunt.

His obiter explicatis, ius describi potest ita, ut esse dicatur moralis facultas aliquid operandi vel exigendi inviolabilis. Cuius definitionis elementa, si paululum perpendantur, omnia complecti videbuntur, quae ad iuris notionem pertinere diximus I. Nam cum dicitur moralis facultas, secernitur a vi mere physica, et respectum innuit ad personam, quae tantum eius subiectum esse potest. Cum additur operandi vel exigendi, exprimitur duplex aspectus, quem includit, ad operationem exerendam vel ad rem debitam repetendam. Denique verbum illud inviolabilis denotat reverentiam, quam exhibere tenentur alii, propter tutelam

1 Kant ius pro facultate acceptum definit potestatem eliciendi eas actiones, quarum exercitium, quamvis universale, coëxistentiam aliorum non impediat. At haec definitio rei, de qua agitur, opportuna non videtur; multae enim actiones esse possunt, quae coëxistentiam aliorum non adimunt, nec tamen idcirco ius afferunt, vel quia sint turpes, vel quia lege positiva prohibeantur. Ut omittam quod si universalitas actionis conceptum iuris ingrederetur, nullum fere esset ius; innumerae enim sunt actiones, quae si ab omnibus exercerentur, cum aliorum coëxistentia conciliari non possent.

« PoprzedniaDalej »