Obrazy na stronie
PDF
ePub

ELEMENTA

IURIS NATURAE

PROLOGUS

Superiore parte, quae de Ethica agebat, actionem generatim inspeximus prout bona efficienda est, seu rationali hominis naturae conveniens. Quocirca eam respectu obiecti, quod in fine tandem cernitur, consideravimus, ac principia et causas scrutati sumus, quae ad eius moralitatem et obligationem constituendam influunt. Nunc ad eamdem magis determinate contemplandam gradum facimus,,prout naturali iustitiae materiam suppeditat, et aequalitatem cum aliis reveretur ac servat. Cum enim actione elicienda vel omittenda possit homo alicui detrahere vel quod alteri debitum est denegare; id ne fiat lege naturae vetatur. Porro humana operatio quatenus ab hac norma non recedit, quod suum est cuique tribuit et iusti notionem induit.

Hine, si ius pro iusto accipitur, recte dispesci potest in obligationem et moralem potestatem. Non minus enim ad iustitiam et aequalitatem custodiendam pertinere videtur, ut aliquid, quod alteri debetur, impleamus, quam ut aliquid, quod ab aliis debitum nobis est, exigere possimus. Eadem partitio adhiberi nequit,

si angustiore et magis vulgari significatione nomen iuris restringamus, quatenus eo utimur ad exprimendam moralem dumtaxat facultatem aliquid faciendi vel exigendi. Sic enim ab obligatione distinguitur tamquam a correlativo, quod sibi e regione respondet, nec ulla ratione tamquam genus respectu eius considerari potest. Quod observatum volumus contra Ahrens, qui etsi ius pro facultate accipiat, nihilominus in duo superiora illa membra dispescit 1.

Itaque si pressiore significatu, qui communior.est, ius sumatur, obligatio eidem opposita nomine officii designanda est. Utriusque autem origo a lege repetitur. Nam, ut alibi diximus > operatio praeter obiectum, circa quod versatur, duo etiam spectat: subiectum, a quo elicitur, et terminum cui bonum aliquod et utilitatem importat. Lex igitur, cum iussum vel permissionem fert, non modo ordini rerum obiectivo, prout a supremo omnium principe, nempe Deo, procedit, humanam voluntatem conformat et subiicit; verum etiam quoad actionem exercendam utrique illi extremo (subiecto nimirum et termino) facultatem aliquam vel tribuit, vel adimit. Sic ex. gr. cum lex actionem iubet, duo gignit: in subiecto obligationem seu moralem necessitatem, qua ad illam exerendam adstringitur; in termino autem potestatem seu ius, quo eamdem actionem exigere a subiecto potest. Itemque, si lex actionem aliquam permittit, hoc ipso eiusdem exercendae facultatem subiecto largitur; ceteris autem, qui ordinem et legem observare tenentur, obligationem imponit facultatem illam non turbandi. Cum igitur facultas haec vocetur ius, obligatio illa officium; patet profecto, iuris et officii eumdem esse fontem, atque utriusque originem nonnisi ex lege derivari.

Hinc plura corollaria consequuntur, quorum nonnulla, quae potiora sunt, attingam.

Primum est: iuris et officii maximam esse concordiam; siquidem ab eodem fonte scaturiunt, et mutua relatione subsistunt. Cum vero utrumque voluntatem ordini subiiciat; eorum observatio quo crescit, eo tranquillitas augetur inter homines et

1 Cours de droit naturel etc. I part. gen. ch. 3.

IURIS NATURAE

PROLOGUS

119

pax, quae non aliunde quam ex ordinis stabilitate et voluntatum consensu procedit. Quare, si societas, quae pacifica et ordinata non sit, societatis nomen nequaquam meretur; quisque per se facile videt societatis fundamentum nonnisi in custodia officiorum et iuris reverentia collocari.

Alterum corollarium est: principium primum et fundamentale iuris naturalis non aliud cerni, quam illud ipsum, quod generatim legis naturae principium et fundamentum esse monstravimus, nempe ordinem a Deo rebus impositum 1. Hinc enim omnia praecepta naturalia deteguntur, et quod consequens est, rationes omnes notescunt iustitiae, prout a divina sapientia et bonitate dictantur. Quare nemini mirum videri debet, si homines generatim, ductu ipso naturae, cum ius aut officium aliquod demonstrare volunt, ad ordinem scrutandum confugere soleant, atque exinde causam repetant cur hoc vel illud iure aut iniuria patretur.

Denique cum, ut alio loco dictum est 2, lex naturae Dei conceptum sibi implicet; eadem notione rationem iusti constare oportet. Proinde quo vividior et purior idea Dei mentibus humanis affulgeat ac fortius animum inflammet; eo tutior et operosior iustitiae sanctitas permanebit. Hinc optime ex religione, qua quis forte ornatur, criterium sumitur ad iudicandum qua stabilitate et amore iustitiam prosequi soleat; nec proinde potentius ac magis opportunum medium ad iustitiam inter homines fovendam praesto est, quam ut studium et amor religionis promoveatur.

His generatim de obiecto huius disciplinae praelibatis, de eius partitione, quae iam initio indicata est 3, aliquid addamus. Tripartita igitur divisione utimur, quatenus ius aut individuale, aut sociale, aut internationale seorsum triplici libro contemplamur. Ea enim, quae homo actione sua praestare tenetur aut exigere ab aliis iure potest, ex relationibus pendent, quibus instruitur. Relationes autem huiusmodi vel mere ex natura exsurgunt, vel ex facto societatis oriuntur, qua homo non

1 Ethica cap. 3, art. 4.
2 Ibidem cap. 3, art. 1.
3 Ibidem Introd. art. 4.

iam separatim inspicitur, prout ens quoddam morale et persona est dumtaxat, sed quatenus, iunctione cum aliis scopum aliquem communem praestitutum habet, ad ipsumque assequendum sociorum, collatis nisibus, praesidio utitur. Si status hic spectatur, habetur ius sociale et ius gentium, de quibus in secundo et postremo libro dicturi sumus. Sin superior tantum respectus ob oculos statuitur, emergit ius individuale, a quo tractationem hanc nostram auspicamur. Quamvis enim homo, ad rem quod pertinet, in societate sit constitutus, ad quam vi naturae propellitur: tamen multa sunt officia, quae civilem statum in suo conceptu nequaquam involvunt, mullaque etiam iura exstant quae illum non subaudiunt, sed ordinem unice dicunt ad alios homines prout nobiscum naturae tantum similitudine colligantur. Immo ne eorum quidem realis existentia requiritur; sed plane sufficit ut sint possibiles, quemadmodum inferius clariore luce patebit 1. Atque haec separata iuris indivi

1 Ad rem Rosminus: « Si deve osservare che non è già necessario, ac«< ciocchè il dritto individuale possa aver luogo, che si suppongano essersi << trovati o potersi trovare in tale stato tutti gli uomini, ma basta anzi «< che trovar vi si possa un solo. Perocchè anche i diritti d'un solo uomo << sono pur sacri, e sarebbe prezzo dell'opera lo scriversi un libro all'unico « scopo d'insegnare a quell' uno a conoscerli, e agli altri tutti a rispet<< tarli. Senonchè la necessità e l'importanza dell' individuale diritto è af« fatto estranea e indipendente da ogni realtà dello stato d'isolamento, nel « quale in esso si considerano gli uomini. Perocchè qualora anche fosse << vero che mai niuna mano di uomini naufraghi si sieno trovati insieme «< in un'isola deserta coesistenti, e pur anco dissociati, il che è troppe volte << avvenuto, qualora neppure un solo individuo dell'umana specie fosse ve<«<nuto mai a tal condizione da vedersi privo ad un tempo e di famiglia «<e di patria e di ogni altro vincolo sociale co' suoi simili; tuttavolta uguale « si rimarrebbe e la necessità e l'importanza d'una ricerca e di una chiara « esposizione dei diritti individuali. E nel vero, sebbene questi si modifi<«< chino nella società, tuttavia non vi periscono; essi rimangono anzi sem« pre il rudimento e come il corpo degli stessi diritti sociali. Laonde que<«< sti ultimi non si possono intendere, e penetrarne, per così dire, il sodo; « se quelli, che li precedono, non si espongano prima a parte, e divisi al << tutto da essi. Nel che è al tutto secondo ragione che il filosofo proceda « qui alla guisa del matematico, cioè che egli esponga innanzi d'ogni al«< tra cosa i diritti umani, astraendo dal fatto della società, non per di<< struggere questo fatto, ma per considerare prima quello che, almeno per

IURIS NATURAE

·

PROLOGUS

121

dualis vestigatio eo consultius habenda est, quod scriptores non pauci extiterunt, qui iura omnia ex statu societatis in hominem derivari opinati sunt; quod quidem a veritate alienum esse vel ex iis colligi potest, quae de primo principio legis naturalis in Ethica diximus 1. Ut igitur facto ipso eiusmodi opinio repellatur, consentaneum erit seorsum iura et officia contemplari, quae a sola hominis natura enascuntur.

<< ordine di natura e di ragione, ad esso precede, e da esso è supposto << e richiesto, come è supposta e richiesta l'ossatura del corpo rivestito e « bellamente ritondato dalle carni. >> Filosofia del Diritto, Diritto derivato. Parte I.

1 Cap. 3, art. 4.

« PoprzedniaDalej »