Theologische Quartalschrift, Tom 40

Przednia okładka
H. Laupp, 1858

Z wnętrza książki

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 201 - Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem [Cod. Claromont.: potiorem] principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos qui sunt undique fidèles, in qua semper ab his, qui sunt undique, consérvala est ea quae est ab apostolis traditio.
Strona 242 - In summa, si constat id verius quod prius, id prius quod et ab initio, id ab initio, quod ab Apostolis ; pariter utique constabit, id esse ab Apostolis traditum, quod apud Ecclesias Apostolorum fuerit sacrosanctum.
Strona 208 - Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum, eorum qui in Christum credunt, sine Charta et atramento scriptam habentes per Spiritum in cordibus suis salutem...
Strona 234 - Viderint qui Stoicum, et Platonicum, et Dialecticum Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est, post Christum Jesum, nee inquisitione, post evangelium. Cum credimus, nihil desideramus ultra credere. Hoc enim prius credimus, non esse, quod ultra credere debemus.
Strona 492 - Non enim per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus, quam per eos, per quos evangelium pervenit ad nos; quod quidem tune praeconaverunt, postea vero per Dei voluntatem in scripturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostrae futurum.
Strona 1 - ... hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu Sancto dictante quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt...
Strona 374 - Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Strona 201 - Sed quoniam valde longum est in hoc tali volumine omnium Ecclesiarum enumerare successiones maximae et antiquissimae, et omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae. eam quam habet ab apostolis traditionem et annuntiatam hominibus fidem, per successiones episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes...
Strona 372 - ... unus dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis.
Strona 200 - Traditionem itaque apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesia adest respicere omnibus qui vera velint videre, et habemus annumerare eos qui ab apostolis instituti sunt episcopi in Ecclesiis et successores eorum usque ad nos, qui nihil tale docuerunt, neque cognoverunt, quale ab his deliratur.

Informacje bibliograficzne