Obrazy na stronie
PDF
ePub

LECTIO VIII.

CERTE iniquórum ómnium caput diabolus est : et hujus cápitis membra sunt omnes iníqui. An non diáboli membrum fuit Pilátus? an non diaboli membra Judæi persequentes, et mílites crucifigentes Christum fuérunt? Quid ergo mirum, si se ab illo permísit in montem duci, qui se pértulit étiam à membris illíus crucifigi? Non est ergo indignum Redemptóri nostro quòd tentári vóluit, qui vénerat occídi. Justum quippe erat, ut sic tentatiónes nostras suis tentatiónibus vínceret, sicut mortem nostram vénerat suà morte superáre.

R. Erat Jesus in deserto quadraginta diébus et quadraginta noctibus, et tentabátur à sátana, eratque cum béstiis; * Et nihil manducávit Jesus in diébus illis. V. Fuit Móyses in monte quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comédit, et aquam non bibit; Et nihil. Marc. 1. Luc. 4. Exod. 34.

*

LECTIO IX.

SED Sciendum nobis est quia tribus modis tentátio ágitur, suggestióne, delectatióne et consensu. Et nos cùm tentámur, plerumque in delectatiónem, aut étiam in consensum lábimur; quia de carnis peccáto propagáti, in

nobis ipsis étiam gérimus unde certamina tolerémus.

Deus verò, qui in útero Vírginis incarnátus in mundum sine peccáto vénerat, nihil contradictiónis in semetipso tolerábat. Tentári ergo per suggestiónem pótuit; sed ejus mentem peccáti delectátio non momordit. Atque ídeò omnis diabólica illa tentátio foris, non intùs fuit.

B. Débuit Jesus per ómnia frátribus similári, * Ut miséricors fieret, et fidélis Póntifex; in eo enim in quo est ipse tentátus, potens est et eis qui tentantur auxiliári. V. Perfectio tua et doctrína tua sancto tuo, Dómine, quem probasti in tentatióne,

Ut. Glória. Repet. R. usque ad . Hebr. 2. Deut. 33. [Non dicitur Te Deum in Dominicis et Feriis Quadragesima.]

. Sacerd. Susceptor meus es tu, et refúgium meum: R. Deus meus, sperábo in eum. Ps. 90.

AD LAUDES.

Ant. 1. a. Fili, accédens ad servitútem Dei, sta in justítia et timóre, et præpara ánimam tuam ad tentatiónem. Eccli. 2.

Anl. 2. D. Nemo, cùm tentátur, dicat quóniam à Deo tentátur: Deus enim intentátor malórum est; ipse autem néminem tentat. Jac. 1.

Ant. 3. a. Unusquisque tentátur, à concupiscéntia

sua abstractus et illectus. Jac. I.

Ant. 4. E. Mortificáte concupiscéntiam malam, expoliantes vos véterem hóminem cum áctibus suis, et induentes novum. Coloss. 3.

Ant. 5. a. Fidélis Deus est, qui non patiétur vos tentári supra id quod potestis; sed fáciet étiam cum tentatióne proventum. 1. Cor. 10.

Capitulum. (Jac. 4.) DEUS superbis resistit, humílibus autem dat grátiam. Súbditi ergo estóte Deo: resístite autem diábolo, et fúgiet à vobis.

Hymnus, Solemne, 145. . Cùm mihi molesti essent, induébar cilício: B. Humiliábam in jejunio ánimam meam. Ps. 34.

Ad Benedictus, Ant. 3. a. Cùm jejunasset Jesus quadraginta diébus et quadraginta noctibus, pósteà esúriit. Matth. 4.

COLLECTA. Orémus.

DEUS, qui Ecclésiam tuam ánnuâ Quadragesimáli observatióne puríficas: præsta famíliæ tuæ, ut quod à te obtinére abstinendo nítitur, hoc bonis opéribus exequátur; Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium

tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte, etc.

AD PRIMAM.

tátor dixit ei: Si Fílius Dei es, dic ut lápides isti panes fiant. Matth. 4.

*

In B. br. . Qui venisti peccatóres salvos fácere. 1. Tim. 1.

AD TERTIAM.

Ant. 5. a. Respondit Jesus Scriptum est, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei. Matth. 4.

Capitulum. (Deut. 8.) DOMINUS Deus tuus afflixit te penúrià et dedit tibi cibum manna, quod ignorábas tu, et patres tui; ut osténderet tibi quòd non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egréditur de ore Dei.

B. br. Quàm dúlcia fáucibus meis Elóquia tua, Dómine! Quàm. . Super mel *ori meo, *Elóquia. Glória. Quàm. Ps. 118.

. Judícia Dómini desiderabília super aurum, B. Et dulcióra super mel et favum. Ps. 18.

AD SEXTAM.

Ant. 1. a. Rursum scriptum est: Non tentábis Dóminum Deum tuum. Matth. 4.

Capitulum. (Sap. 1.) SENTITE de Dómino in bonitáte, et in simplicitáte cordis quærite illum; quóniam invenitur ab his qui

Ant. 4. E. Accédens ten non tentant illum : apparet

FOROJ. VERNA.

15

[blocks in formation]

tátor, dixit ei: Si Filius Dei

Ant. 5. a. Respondit Jesus Scriptum est, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei. Matth. 4.

Ant. 1. a. Rursum scriptum est: non tentábis Dóminum Deum tuum. Matth. 4.

Ant.6.F. Dóminum Deum tuum adorábis, et illi soli sérvies. Matth. 4.

Capitulum. (Hebr. 4.) NoN habémus Pontificem qui non possit cómpati infirmitatibus nostris; tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. Adeámus ergo cum fidú

cia ad thronum grátiæ, ut

misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno.

Hymnus, Audi, benigne, ut suprà, 147.

V. Impulsus eversus sum ut cáderem ; R. Et Dóminus suscépit me. Ps. 117.

Ad Magníficat, Ant. 1. f. Consummátà omni tentatióne, diábolus recessit ab illo usque ad tempus; et ecce Angeliaccessérunt, et ministrábant ei. Luc. 4. Matth. 4. Oratio, ut sup. ad Laudes. COMPLETORIUM, ut suprà,

137.

FERIA SECUNDA.

LECTIO 1.

Incipit liber Exodi.

(Cap. 1.)

es, dic ut lapides isti panes Hæc sunt nómina filiórum

fiant Matth. 4.

İsrael qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob. Singuli cum dómibus suis introiérunt: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabúlon, et Bénjamin; Dan, et Néphtali, Gad, et Aser. Erant igitur omnes ánimæ eórum qui egressi sunt de fémore Jacob, septuaginta: Joseph autem in Ægypto erat. Quo mórtuo, et universis frátribus ejus, omnique cognatióne illà, fílii Israel crevérunt, et quasi germinantes multiplicáti sunt; ac roboráti nimis, implevérunt terram. Surrexit intéreà rex novus super Ægyptum, qui ignorábat Joseph; et ait ad pópulum suum: Ecce pópulus filiórum Israel multus, et fortior nobis est. Veníte, sapienter opprimá mus eum, ne fortè multiplicétur; et si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatisque nobis ègrediatur de terra. B. Projícite, 144.

LECTIO II.

(Cap. 1 et 2.) PRÆCEPITergo Phárao omni pópulo suo, dicens: Quidquid masculíni sexûs natum fúerit, in flumen projícite : quidquid feminíni, váte. Egressus est post hæc vir de domo Levi; et accépit uxórem stirpis suæ concépit, et péperit filium; et videns eum elegantem,

reser

quæ

Cùmque jam celáre non posset, sumpsit fiscellam scírpeam, et linívit eam bitú→ mine ac pice: posuitque intùs infantulum, et exposuit eum in carecto ripæ flúminis, stante procul soróre ejus, et considerante eventum rei. Ecce autem descendébat fília Pharaónis, ut lavarétur in flumine, et puellæ ejus gradiebantur per crepídinem álvei. Quæ cùm vidisset fiscellam in papyrióne, misit unam è famulábus suis; et allátam apériens, cernensque in ea párvulum vagientem, miserta ejus, ait: De infántibus Hebræórum est hic. Cui soror púeri: Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebræam, quæ nutrire possit infántulum? Respondit : Vade. Perrexit puella, et vocávit matrem suam. Ad quam locúta fília Pharaónis: Accipe, ait, púerum istum, et nutri mihi; ego dabo tibi mercédem tuam. Suscépit múlier, et nutrivit púerum; adultumque trádidit filiæ Pharaónis. Quem illa adoptávit in locum fílii, vocavitque nomen ejus Móyses, dicens: Quia de aqua tuli eum.

B. Quasi columbæ, 144.

[blocks in formation]

abscondit tribus mensibus. In illo témpore; Dixit Je

sus discípulis suis : Cùm vénerit Fílius hóminis in majestáte sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedébit super sedem majestátis suæ; et congregabuntur ante eum omnes gentes. Et réliqua.

Homília sancti Augustíni Epíscopi.

(Lib. de fide et oper. C. 15.) Si, mandátis non servátís, ad vitam veníri potest per solam fidem, quæ sine opéribus mórtua est; illud quómodò verum erit, quod eis quos ad sinistram positúrus est, dicet: Ite in ignem æternum, qui parátus est diábolo et ángelis ejus? quos non increpat, quia in eum non credidérunt, sed quia bona ópera non fecérunt. Nam profectò ne sibi quisquam de fide, quæ sine opéribus mórtua est, vitam promittat æternam; proptereà omnes gentes segregatúrum se

dixit, quæ permista eisdem páscuis utebantur, ut appáreat eos illi dictúros : Dómine, quando te vidimus illa et illa patientem, et non ministrávimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operári non curaverant, tanquam deipsa fide mórtua ad vitam pervenirétur æternam. Neque illud dici hic póterit ignem æternum dictum, non ipsam pœnam æternam; cùm et hoc prævidens Dóminus senténtiam

suam ita conclúscrit, dicens: Sic ibunt illi in combustiónem æternam, justi

autem in vitam æternam. Erit ergo æterna combustio, sicut ignis; et cos in illam itúros Véritas dixit, quorum non fidem, sed bona ópera defuisse declaravit.

1. Congregabuntur ante Fílium hóminis omnes gentes; et separábit eos, sicut pastor ségregat oves ab hædis: * Et Státuet oves à dextris suis, hædos autem à sinistris. . Omnis misericórdia fáciet locum unicuíque secundùm méritum óperum suórum: Et státuet. Glória. +Státuet. Matth.25. Eccli. 16.

*

Ad Benedictus, Ant. 8. G. Dicet rex his qui à dextris ejus erunt: Veníte, benedicti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum à constitutióne mundi. Matth. 25.

COLLECTA. Orémus.

NOSTRA tibi, Dómine, quæ

sumus, sint accepta jejúnia, quæ nos expiando grátiâ tuâ dignos efficiant, et ad regna perdúcant æterna; Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat.

Ad Magníficat, Ant. 7. c. Dicet rex his qui à sinistris erunt: Discédite à me, maledicti, in ignem æternum. Et ibunt hi in supplícium æternum; justi autem in vitam æternam. Matth. 25.

« PoprzedniaDalej »