Aut ab avaritia, aut misera ambitione laborat. Hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum: Hunc capit argenti splendor, stupet Albius aere: Hic mutat merces surgente a sole, ad eum quo Vespertina tepet regio: quin per mala praeceps Fertur, uti pulvis collectus turbine; ne quid Summa deperdat metuens, aut ampliet ut rem. Omnes hi metuunt versus, odere poetas. Foenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum Excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico: Et quodcumque semel chartis illeverit, omnes Gestiet a furno redeuntes scire, lacuque, Et pueros, et anus. Agedum, pauca accipe contra. Primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis, Excerpam numero. Neque enim concludere versum Dixeris esse satis: neque, si quis scribat, uti nos, Sermoni propiora, putes hunc esse poetam. Ingenium cui sit, cui mens divinior, atque os Magna sonaturum, des nominis huius honorem. Idcirco quidam, comoedia, necne poema Esset, quaesivere: quod acer spiritus, ac vis Nec verbis, nec rebus inest; nisi quod pede certo Differt sermoni sermo merus. At pater ardens Saevit, quod meretrice nepos insanus amica Filius, uxorem grandi cum dote recuset; Ebrius et (magnum quod dedecus) ambulet ante Noctem cum facibus. Nunquid Pomponius istis Audiret leviora, pater si viveret? Ergo
Non satis est puris versum perscribere verbis; Quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem, Quo personatus pacto pater. His, ego quae nunc, Olim quae scripsit Lucilius, eripias si
Tempora certa, modosque, et quod prius ordine verbumest, Posterius facias, praeponens ultima primis; Non, ut si solvas: Postquam discordia tetra,, Belli ferratos postes, portasque refregit,,: Invenias etiam disiecti membra poetae. Hactenus haec: alias, iustum sit, necne, poema; Nunc illud tantum quaeram: meritone tibi sit Suspectum genus hoc scribendi. Sulcius acer Ambulat, et Caprius, rauci male, cumque libellis: Magnus uterque timor latronibus: at bene si quis, Et puris vivat manibus, contemnat utrumque. Vt sis tu similis Caeli, Birrîque latronum, Non ego sim Capri, neque Sulcî: cur metuas me? Nulla taberna meos habeat, neque pila libellos, Queis manus insudet vulgi, Hermogenisque Tigelli. Nec recito cuiquam, nisi amicis, idque coactus; Non ubivis, coramve quibuslibet. In medio qui Scripta foro recitent, sunt multi; quique lavantes: Suave locus voci resonat conclusus. Inanes Hoc iuvat, haud illud quaerentes, num sine sensu, Tempore num faciant alieno. Laedere gaudes, Inquis, et hoc studio pravus facis. Vnde petitum Hoc in me iacis? est auctor quis denique eorum Vixi cum quibus? Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit, alio culpante; solutos Qui captat risus hominum, famamque dicacis; Fingere qui non visa potest, commissa tacere Qui nequit; hic niger est; hunc tu, Romane, caveto. Saepe tribus lectis videas coenare quaterno ; E quibus unus amet quavis aspergere cunctos, Praetereum, qui praebet aquam: post, hunc quoque potus, Condita quum verax aperit praecordia Liber. Hic tibi comis, et urbanus, liberque videtur Infesto nigris: ego, si risi, quod ineptus Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum, Lividus, et mordax videor tibi. Mentio si qua De Capitolini furtis iniecta Petillî
Te coram fuerit; defendas, ut tuus est mos: Me Capitolinus convictore usus, amicoque A puero est, caussaque mea permulta rogatus Fecit; et incolumis laetor quod vivit in Vrbe: Sed tamen admiror, quo pacto iudicium illud Fugerit. Hic nigrae succus loliginis, haec est Aerugo mera: quod vitium procul afore chartis, Atque animo prius, ut si quid promittere de me Possum aliud, vere promitto. Liberius si Dixero quid, si forte iocosius; hoc mihi iuris Cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me, Vt fugerem, exemplis vitiorum quaeque notando. Quum me hortaretur, parce, frugaliter, atque Viverem uti contentus eo, quod mî ipse parasset : Nonne vides, Albi ut male vivat filius? utque
Barrus inops? magnum documentum, ne patriam rem Perdere quis velit. A turpi meretricis amore Quum deterreret; Sectani dissimilis sis.
Ne sequerer moechas, concessa quum venere uti Possem; deprensi non bella est fama Trebonî, Aiebat: sapiens, vitatu, quodque petitu Sit melius, caussas reddet tibi: mî satis est, si Traditum ab antiquis morem servare, tuamque, Dum custodis eges, vitam, famamque tueri Incolumem possum: simul ac duraverit aetas Membra, animumque tuum, nabis sine cortice. Sic me Formabat puerum dictis: et sive iubebat, Vt facerem quid; habes auctorem, quo facias hoc; Vnum ex iudicibus selectis obiiciebat:
Sive vetabat; an hoc inhonestum, et inutile factu, Necne sit, addubites, flagret rumore malo quum Hic, atque ille? Avidos vicinum funus ut aegros Exanimat, mortisque metu sibi parcere cogit; Sic teneros animos aliena opprobria saepe Absterrent vitiis. Ex hoc ego sanus ab illis, Perniciem quaecumque ferunt; mediocribus, et quis Ignoscas, vitiis teneor; fortassis et isthinc Largiter abstulerit longa aetas, liber amicus, Consilium proprium: neque enim, quum lectulus, aut me Porticus excepit, desum mihi. Rectius hoc est: Hoc faciens, vivam melius: sic dulcis amicis Occurram: hoc quidam non belle; nunquid ego illi Imprudens olim faciam simile? Haec ego mecum
Compressis agito labris; ubi quid datur otî, Illudo chartis. Hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum; cui si concedere nolis, Multa poetarum veniet manus, auxilio quae Sit mihi; (nam multo plures sumus) ac veluti te Iudaei, cogemus in hanc concedere turbam.
« PoprzedniaDalej » |