HORATII FLACCI E PODON LIBER. し ODE I. AD MAECENATEM. Ibis Liburnis inter alta navium, Amice, propugnacula, Subire, Maecenas, tuo. Quid nos? quibus te vita si superstite Vtrumne iussi persequemur otium An hunc laborem mente laturi, decet Feremus: et te vel per Alpium iuga, Vel Occidentis usque ad ultimum sinum, Forti sequemur pectore. Roges, tuum labore quid iuvem meo, Imbellis, ac firmus parum? Comes minore sum futurus in metu, Qui maior absentes habet: Serpentium adlapsus timet, Non ut iuvencis illigata pluribus Pecusve Calabris ante sidus fervidum Lucana mutet pascuis; Neque ut superni villa candens Tusculi Satis superque me benignitas tua Ditavit. Haud paravero, Quod aut, avarus ut Chremes, terra premam; ODE II. Beatus ille, qui procul negotiis, Vt prisca gens mortalium, Paterna rura bobus exercet suis, Solutus omni foenore: Neque excitatur classico miles truci, Forumque vitat, et superba civium Ergo aut adulta vitium propagine Aut in reducta valle mugientium Prospectat errantes greges; Inutilesque falce ramos amputans, Feliciores inserit; Aut pressa puris mella condit amphoris; Aut tondet infirmas oves; Vel, quum decorum mitibus pomis caput Autumnus agris extulit, Vt gaudet insitiva decerpens pyra, Certantem et uvam purpurae, Qua muneretur te, Priape, et te, pater Silvane tutor finium! Libet iacere modo sub antiqua ilice. Modo in tenaci gramine. |