Obrazy na stronie
PDF
ePub

ODE XXVIII.

AD LY DEN.

Festo quid potius die

Neptuni faciam? Prome reconditum, Lyde, strenua Caecubum;

Munitaeque adhibe vim sapientiae. Inclinare meridiem

Sentis; ac, veluti stet volucris dies, Parcis deripere horreo

Cessantem Bibuli consulis amphoram. Nos cantabimus invicem

Neptunum, et virides Nereidum comas: Tu curva recines lyra

Latonam, et celeris spicula Cynthiae: Summo carmine, quae Cnidon

Fulgentesque tenet Cycladas, et Paphon

Iunctis visit oloribus:

Dicetur merita Nox

quoque naenia.

AD

ODE XXIX.

MAECENATEM.

Tyrrhena regum progenies, tibi

Non ante verso lene merum cado,

Cum flore, Maecenas, rosarum, et
Pressa tuis balanus capillis

Iamdudum apud me est. Eripe te morae;
Ne semper udum Tibur, et Aesulae
Declive contempleris arvum, et

Telegoni iuga parricidae.

Fastidiosam desere copiam, et

Molem propinquam nubibus arduis :

Omitte mirari beatae

Fumum, et opes, strepitumque Romae.

Plerumque gratae divitibus vices,

Mundaeque parvo sub lare pauperum

Coenae, sine aulaeis, et ostro,

Sollicitam explicuere frontem.

Iam clarus occultum Andromedae pater
Ostendit ignem iam Procyon furit,

Et stella vesani Leonis,

Sole dies referente siccos.

Iam pastor umbras cum grege languido,
Rivumque fessus quaerit, et horridi

Dumeta Silvani; caretque

Ripa vagis taciturna ventis.

Tu, civitatem quis deceat status,
Curas; et Vrbi sollicitus times,
Quid Seres, et regnata Cyro

Bactra parent, Tanaïsque discors.

Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus;

Ridetque, si mortalis ultra

Fas trepidat. Quod adest, memento

Componere aequus: cetera fluminis
Ritu feruntur, nunc medio alveo

Cum pace delabentis Etruscum

In mare: nunc lapides adesos, Stirpesque raptas, et pecus, et domos Volventis una, non sine montium

Clamore, vicinaeque silvae,

Quum fera diluvies quietos

Irritat amnes. Ille potens sui

Laetusque deget, cui licet in diem

Dixisse; vixi: cras vel atra

Nube polum Pater occupato,

Vel sole puro: non tamen irritum,
Quodcumque retro est, efficiet; neque
Diffinget, infectumque reddet,

Quod fugiens semel hora vexit.
Fortuna saevo laeta negotio, et
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,

Nunc mihi, nunc alii benigna.

Laudo manentem: si, celeres quatit
Pennas, resigno quae dedit, et mea
Virtute me involvo, probamque

Pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
Malus procellis, ad miseras preces
Decurrere, et votis pacisci,

Ne Cypriae, Tyriaeque merces

Addant avaro divitias mari.

Tunc me, biremis praesidio scaphae,
Tutum per Aegaeos tumultus

Aura feret, geminusque Pollux.

134 Q. HOR. FLACCI CARM. LIB. III. 30.

ODE X X X.

Exegi monumentum aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius;

Quod non imber edax, non Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum.

Non omnis moriar; multaque pars mei
Vitabit Libitinam. Vsque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita virgine pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus agrestium
Regnavit populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. Sume superbiam
Quaesitam meritis, et mihi Delphica

Lauro cinge volens, Melpomene, comam.

« PoprzedniaDalej »