Obrazy na stronie
PDF
ePub

administratione sermonis positi sumus), et omni modo elaborantibus, secundum nostram virtutem, plurima tibi quidem in subsidium præstare adversum contradictiones hæreticorum, errantes autem retrahere, et convertere ad Ecclesiam Dei; neophytorum quoque sensum confirmare, ut stabilem custodiant fidem quam bene custoditam ab Ecclesia acceperunt, ut nullo modo transvertantur ab his qui male docere eos et abducere a veritate conantur. Oportebit et te, et omnes lecturos hanc scripturam, impensius legere ea quæ a nobis prædicta sunt, ut et argumenta ipsa scias adversus quæ contradictiones facimus. Sic enim et legitime eis contradices, et de præparato accipies adversus eos contradictiones, illorum quidem sententias per cælestem fidem, velut stercora, abjiciens; solum autem verum et firmum magistrum sequens, Verbum Dei, Jesum Christum Dominum nostrum : qui propter immensam suam dilectionem factus est quod sumus nos, uti nos perficeret esse quod est ipse.

In hoc autem libro duo perficere nititur: 1° quidem futuram corporum resurrectionem firmis argumentis comprobare; 2° plurimas quasi per appendicem contra hæreticos enodare quæstiones.

ARTICULUS I.

DE VERITATE RESURRECTIONIS FUTURE.

Hanc plurimis asserit argumentis, nempe : 1o Ex mysterio incarnationis simul et redemptionis 1.

Non enim aliter nos discere poteramus quæ sunt Dei, nisi magister noster, Verbum existens, homo factus fuisset. Neque enim alius poterat enarrare nobis quæ sunt Patris, 1 Cap. 1, p. 292 et seq.

[ocr errors]

nisi proprium ipsius Verbum. « Quis enim alius cognovit » sensum Domini? aut quis alius ejus consiliarius factus » est1?» Neque rursus nos aliter discere poteramus, nisi magistrum nostrum videntes, et per auditum nostrum vocem ejus percipientes: uti imitatores quidem operum, factores autem sermonum ejus facti, communionem habeamus cum ipso; a perfecto, et eo qui est ante omnem conditionem, augmentum accipientes. Qui nunc nuper facti sumus, a solo optimo et bono, et ab eo qui habet donationem incorruptibilitatis, in eam quæ est ad eum similitudinem facti, prædestinati quidem ut essemus, qui nondum eramus, secundum præscientiam Patris, facti autem initium facturæ, accepimus in præcognitis temporibus secundum ministrationem Verbi, qui est perfectus in omnibus : quoniam Verbum potens, et homo verus, sanguine' suo rationabiliter redimens nos, redemptionem semetipsum dedit pro his qui in captivitatem ducti sunt. Et quoniam injuste dominabatur nobis apostasia, et cum natura essemus Dei omnipotentis, alienavit nos contra naturam, suos proprios faciens discipulos; potens in omnibus Dei Verbum, et non deficiens in sua justitia, juste etiam adversus ipsam conversus est apostasiam, ea quæ sunt sua redimens ab ea : non cum vi, quemadmodum illa initio dominabatur nostri, ea quæ non erant sua insatiabiliter rapiens; sed secundum suadelam, quemadmodum decebat Deum suadentem, et non vim inferentem, accipere quæ vellet : ut neque quod est justum confringeretur, neque antiqua plasmatio Dei deperiret. Suo igitur sanguine redimente nos Domino, et dante animam suam pro nostra anima, et carnem suam pro nostris carnibus, et effundente Spiritum Patris in adunitionem et communionem Dei et hominis, ad homines quidem deponente Deum per Spiritum, ad Deum autem rursus imponente ho

4 Rom. 11, 34.

minem per suam incarnationem, et firme et vere in adventu suo donante nobis incorruptelam, per communionem quæ est ad eum; perierunt omnes hæreticorum doctrinæ.

Vani enim sunt qui putative dicunt eum apparuisse. Non enim putative hæc, sed in substantia veritatis fiebant. Si autem, cum homo non esset, apparebat homo; neque quod erat vere perseveravit, Spiritus Dei, quoniam invisibilis est Spiritus: neque veritas quædam erat in co; non enim illud erat quod videbatur. Prædiximus autem, quoniam Abraham et reliqui Prophetæ prophetice videbant eum; id quod futurum erat, per visionem prophetantes. Si igitur et nunc talis apparuit, non existens quod videbatur, quædam prophetica visio facta est hominibus, et oportet alium expectare adventum ejus, in quo talis erit qualis nunc visus est prophetice. Ostendimus autem, quoniam idem est, putative dicere eum visum, et nihil ex Maria accepisse. Neque enim esset vere sanguinem et carnem habens, per quam nos redemit, nisi antiquam plasmationem Adæ in semetipsum recapitulasset. Vani igitur qui a Valentino sunt, hoc dogmatizantes uti excludant salutem carnis, et reprobent plasmationem Dei.

Vani autem et Ebionæi, unitionem Dei et hominis per fidem non recipientes in suam animam, sed in veteri generationis perseverantes fermento; neque intelligere volentes, quoniam Spiritus sanctus advenit in Mariam, et virtus Altissimi obumbravit eam : quapropter et quod generatum est sanctum est, et filius Altissimi Dei Patris omnium, qui operatus est incarnationem ejus, et novam ostendit nerationem; uti quemadmodum per priorem generationem mortem hæreditavimus, sic per generationem hanc hæreditaremus vitam. Reprobant itaque hi commixtionem vini cœlestis, et solam aquam sæcularem volunt esse, non recipientes Deum ad commixtionem suam; perseverantes autem

ge

in eo qui victus est, Adam, et projectus est de paradiso : non contemplantes, quoniam quemadmodum ab initio plasmationis nostræ in Adam ea quæ fuit a Deo aspiratio vitæ, unita plasmati, animavit hominem, et animal rationale ostendit; sic in fine Verbum Patris, et Spiritus Dei, adunitus antiquæ substantiæ plasmationis Adæ, viventem et perfectum effecit hominem, capientem perfectum Patrem: ut quemadmodum in animali omnes mortui sumus, sic in spirituali omnes vivificemur. Non enim effugit aliquando Adam manus Dei, ad quas Pater loquens, dicit : « Faciamus homi> nem ad imaginem et similitudinem nostram'. » Et propter hoc in fine non ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex placito Patris manus ejus vivum perfecerunt hominem, uti fiat Adam secundum imaginem et similitudinem Dei.

2

Vani autem et qui in aliena dicunt Deum venisse, velut aliena concupiscentem, uti eum hominem qui ab altero factus esset, exhiberet ei Deo qui neque fecisset, neque condidisset, sed et qui desolatus esset ab initio a propria hominum fabricatione. Non ergo justus adventus ejus, qui secundum eos venit in aliena; neque vere redemit nos sanguine suo, si non vere homo factus est, restaurans suo plasmati quod dictum est in principio, factum esse hominem secundum imaginem et similitudinem Dei, non aliena in dolo diripiens, sed sua propria juste et benigne assumens: quantum attinet quidem ad apostasiam, juste suo sanguine redimens nos ab ea; quantum autem ad nos, qui redempti sumus, benigne. Nihil enim illi ante dedimus, neque desiderat aliquid a nobis, quasi indigens: nos autem indigemus ejus quæ est ad eum communionis : et propterea benigne effudit semetipsum, ut nos colligeret in sinum Patris.

[blocks in formation]

2° Ex sacrosancta Eucharistia ' :

Vani autem omnimodo, qui universam dispositionem Dei contemnunt, et carnis salutem negant, et regenerationem ejus spernunt, dicentes non eam capacem esse incorruptibilitatis. Si autem non salvetur hæc, videlicet nec Dominus sanguine suo redemit nos; neque calix Eucharistiæ communicatio sanguinis ejus est, neque panis quem frangimus communicatio corporis ejus est. Sanguis enim non est nisi a venis et carnibus, et a reliqua quæ est secundum hominem substantia, qua vere factum est Verbum Dei. Sanguine suo redemit nos, quemadmodum et Apostolus ejus ait : « In quo habemus redemptionem, per sanguinem ejus, remissionem peccatorum2. » Et quoniam membra ejus sumus, et per creaturam nutrimur; creaturam autem ipse nobis præstat, solem suum oriri faciens, et pluens, quemadmodum vult; eum calicem, qui est a creatura, suum sanguinem qui effusus est, ex quo auget nostrum sanguinem; et eum panem, qui est a creatura, suum corpus confirmavit, ex quo nostra auget corpora.

[ocr errors]

Quando ergo et mixtus calix, et factus panis percipit Verbum Dei, et fit Eucharistia sanguinis et corporis Christi, ex quibus augetur et consistit carnis nostræ substantia; quomodo carnem negant capacem esse donationis Dei, quæ est vita æterna, quæ sanguine et corpore Christi nutritur, et membrum ejus est? Quemadmodum et beatus Apostolus ait in ea quæ est ad Ephesios epistola : « Quo> niam membra sumus corporis ejus, de carne ejus, et de » ossibus ejus3» non de spirituali aliquo et invisibili homine dicens hæc ( Spiritus enim neque ossa neque car»> nes habet »); sed de ea dispositione quæ est secundum

4

1 Cap. 1, n. 2, p. 295 et seqq.

2 Coloss. 1, 14. Ephes. v, 3o.

4 Luc. XXIV, 39.

« PoprzedniaDalej »