Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

› remissionem peccatorum1. » Et rursus eisdem : « Vos, inquit, qui aliquando eratis longe, facti estis juxta, in sanguine Christi. » Et iterum : « Inimicitias in carne sua, › Legem præceptorum decretis evacuans3. » Et in omni autem epistola manifeste testificatur Apostolus, quoniam per carnem Domini nostri et sanguinem ejus nos salvati sumus.

Si igitur caro et sanguis sunt quæ faciunt nobis vitam, non proprie de carne dictum est et sanguine, non posse ea possidere regnum Dei; sed de prædictis carnalibus actibus, qui ad peccatum transvertentes hominem, privant eum vita. Et propter hoc in epistola quæ est ad Romanos ait: «Non ergo regnet peccatum in corpore mortali › vestro ad obediendum ei : neque exhibeatis membra ves» tra arma injustitiæ peccato: sed exhibete vosmetipsos » Deo, velut a mortuis viventes, et membra vestra arma » justitiæ Deo *. » Quibus igitur membris serviebamus peccato, et fructificabamus morti, iisdem ipsis membris servire nos vult justitiæ, ut fructificemus vitæ. Memor igitur, dilectissime, quoniam carne Domini nostri redemptus es, et sanguine ejus redhibitus, « et tenens caput, ex quo universum corpus Ecclesiæ compaginatum augescit, » hoc est, carnalem adventum Filii Dei, et Deum confitens, et hominem ejus firmiter excipiens, utens etiam his ostensionibus quæ sunt ex Scripturis, facile evertis, quemadmodum demonstravimus, omnes eas quæ postea afficta sunt, hæreticorum sententias.

11° Ex oraculis Prophetarum' :

Quoniam autem is qui ab initio condidit hominem, post resolutionem ejus in terram promisit ei secundam ge

1 Ephes. 1, 7.- 2 lbid. 13. 3 Ibid. 14, 15.

Ibid. 21, 22, et vii, 5, 6.

[ocr errors]

- 6 Coloss. 11, 19.

.4 Rom. vi, 12, 13.

-

7

Cap. xv, n. 1, p. 311.

[ocr errors]

nerationem, Esaias quidem sic ait : « Resurgent mortui, et surgent qui in monumentis, et lætabuntur qui sunt in » terra. Ros enim qui a te est, sanitas est eis'. » Et iterum : Ego vos advocabo, et in Hierusalem advocabimini, et vi>> debitis, et gratulabitur cor vestrum, et ossa vestra quasi » herba orientur, et cognoscetur manus Domini his qui co>> lunt eum2. » Et Ezechiel autem sic : « Et facta est super >> me manus Domini, et eduxit me in spiritu Dominus, et posuit me in medio campi, et hic erat plenus ossibus, et >> circumduxit me super ea in circuitum in gyro, et ecce »> multa super faciem campi arida valde. Et dixit ad me : » Fili hominis, si vivunt ossa hæc ? Et dixi: Domine, tu scis, qui fecisti hæc. Et dixit ad me: Prophetare super ossa » hæc, et dices eis: Ossa arida, audite sermonem Domini. >> Hæc dicit Dominus ossibus his : Ecce, ego superduco su» per vos spiritum vitæ, et dabo super vos nervos, et reduco » super vos carnem, et extendam super vos cutem, et dabo spiritum meum in vos, et vivetis, et cognoscetis quia ego » sum Dominus. Et prophetavi, sicut præcepit mihi Domi» nus. Et factum est cum prophetarem, et ecce terræ mo»tus, et adducebantur ossa unumquodque ad compaginem » suam : et vidi, et ecce super ea nervi et carnes nasceban>> tur, et ascendebant super ca cutes desuper, et spiritus non » erat in eis. Et dixit ad me : Ad spiritum propheta, fili ho» minis, et dic spiritui : Hæc dicit Dominus: A quatuor spi» ritibus veni, et insuffla in mortuos istos, et vivant. Et prophetavi, quemadmodum præcepit mihi Dominus, et » intravit in eos spiritus, et vixerunt, et steterunt supra pedes suos collectio multa valde3. » Et rursus ipse ait : Hæc dicit Dominus: Ecce, ego aperiam monumenta ves»tra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos > in terram Israel: et cognoscetis quia ego sum Dominus, 2 Ibid. LXVI, 13, 14.3 Ezech xxxvi, 1 et seqq.

[ocr errors]

D

[ocr errors]

Isa. XXVI, 19.

[merged small][ocr errors]

› cum aperiam ego sepulcra vestra, ut reducam de sepul> cris populum meum; et dabo spiritum meum in vos, et › vivetis, et ponam vos in terram vestram, et cognoscelis quia ego Dominus. Locutus sum, et faciam, dicit Domi> nus1. » Demiurgo itaque et hic vivificante corpora nostra mortua, quemadmodum videre adest, et resurrectionem eis repromittente, et de sepulcris et monumentis suscitationem et incorruptelam donante: « Secundum enim lignum vitæ, ait, dies ipsorum erunt; » hic solus Deus ostenditur qui hæc facit, et ipse bonus Pater, benigne vitam donans his qui ex se non habeant vitam.

12° Ex cæci nati curatione':

Et propter hoc manifestissime Dominus ostendit se, et Patrem quidem suis discipulis; ne scilicet quærerent alterum Deum, præter eum qui plasmaverit hominem, et afflatum vitæ donaverit ei; neque in tantam insaniam procederent, uti super Demiurgum alterum affingerent Patrem. Et ideo reliquos quidem omnes, quibuscumque propter transgressionem eorum eveniebant languores, curabat sermone; quibus et dicebat : « Ecce sanus factus es, jam noli › peccare, ne quid tibi deterius fiat; » manifestans quoniam propter inobedientiæ peccatum subsecuti sunt languores hominibus. Ei autem qui cæcus fuerat a nativitate, jam non per sermonem, sed per operationem præstitit visum; non vane, neque prout evenit hoc faciens, sed ut ostenderet manum Dei, eam quæ ab initio plasmavit hominem. Et propterea interrogantibus eum discipulis, qua ex causa cæcus natus esset, utrumne sua, an parentum culpa? ait : « Nec hic peccavit, neque parentes ejus, sed 1 Ezech. xxxvii, 12 et seqq. 2 Isa. LXV, 22.

Cap. xv, n. 2, 3, 4. p. 311 et seq.

• Joan. v, 14.

» ut manifestentur opera Dei in ipso1. » Opera autem Dei plasmatio est hominis. Hanc enim per operationem fecit, quemadmodum Scriptura ait : « Et sumpsit Dominus limum › de terra, et plasmavit hominem2. » Quapropter et Dominus expuit in terram, et fecit lutum, et superlinivit illud oculis; ostendens antiquam plasmationem quemadmodum facta est, et manum Dei manifestans his qui intelligere possint, per quam e limo plasmatus est homo. Quod enim in ventre plasmare prætermisit artifex Verbum, hoc in manifesto adimplevit ; uti manifestarentur opera Dei in ipso, nec jam alteram requireremus manum per quam plasmatus est homo, neque alterum Patrem : scientes quoniam quæ plasmavit nos initio, et plasmat in ventre manus Dei, hæc in novissimis temporibus perditos exquisivit nos, suam lucrifaciens et super humeros assumens ovem perditam, et cum gratulatione in cohortem restituens vitæ.

Quoniam autem in ventre plasmat nos Verbum Dei, ait Jeremiæ : « Priusquam plasmarem te in utero, novi te, » et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophe· » tam in gentibus posui te'. » Sed et Paulus similiter ait : << Quando autem complacuit ei qui me segregavit ex utero > matris meæ, uti evangelizarem eum in gentibus. » Cum ergo in ventre a Verbo plasmemur, idipsum Verbum ei qui a nativitate cæcus fuerat, formavit visionem; eum qui in abscondito plasmator noster est, in manifesto ostendens, quoniam ipsum Verbum manifestum hominibus factum fue- · rat: et antiquam plasmationem Adæ disserens, et quomodo factus est, et per quam plasmatus est manum, ex parte totum ostendens. Qui enim visionem formavit Dominus, hic est qui universum hominem formavit, voluntati Patris deserviens. Et quoniam in illa plasmatione quæ secundum Adam fuit, in transgressione factus homo indigebat lavacro 2 Gen. 11, 7. — 3 Jerem. 1, 5. Galat. 1, 15, 16.

1 Joan. IX,

3.

regenerationis, postquam linivit lutum super oculos ejus, dixit ei : « Vade in Siloam, et lavare1; » simul et plasmationem, et eam quæ est per lavacrum regenerationem restituens ei. Et propter hoc lotus venit videns, ut et suum cognosceret plasmatorem, et disceret homo eum qui donavit

ei vitam.

Excidunt itaque et hi qui a Valentino sunt, dicentes non ex hac terra plasmatum esse hominem, sed a fluida materia et effusa. Ex qua enim terra Dominus ei formavit oculos, ex hac manifestum est quoniam et ab initio plasmatus est homo. Non enim consequens erat, aliunde quidem oculos, aliunde autem reliquum corpus plasmatum esse: quemadmodum nec consequens est, alterum quidem corpus, alterum vero plasmasse oculos. Sed idem ipse qui ab initio plasmavit Adam, cum quo et loquebatur Pater : Faciamus hominem secundum imaginem et similitudi> nem nostram2; in novissimis temporibus semetipsum manifestans hominibus, ei qui ab Adam cæcus erat formavit visionem. Et propter hoc Scriptura, significans quod futurum erat, ait, abscondito Adam propter inobedientiam, Dominum venisse vespere ad eum, et evocasse eum, et dixisse ei : « Ubi es? » Hoc est, quoniam in novissimis temporibus idipsum venit Verbum Dei advocare hominem, recommemorans eum opera sua, in quibus degens absconditus fuerat Domino. Quemadmodum enim tunc ad Adam vespere locutus est exquirens illum Deus; sic in novissimis temporibus per eamdem vocem visitavit exquirens genus ejus.

"

1 Joan. IX, 7.

2 Genes. 1, 26.

3 Genes. 11, 9.

« PoprzedniaDalej »