Obrazy na stronie
PDF
ePub

> enim, inquit, ex parte cognoscimus, et ex parte prophe» tamus: tunc autem facie ad faciem '. » Hoc est quod et a Petro dictum est : « Quem cum non videritis, diligitis; in › quem nunc quoque non videntes creditis, credentes au> tem exultabitis gaudio inenarrabili 2. ». Facies enim nostra videbit faciem Dei vivi, et gaudebit gaudio inenarrabili; videlicet cum suum videat gaudium.

7° Ex vanitate objectorum' :

Hoc autem est quod et in aliis ab Apostolo dicitur : • Quoniam caro et sanguis regnum Dei hæreditare non » possunt *. » Id est quod ab omnibus hæreticis profertur in amentiam suam, ex quo et nos retardare, et ostendere conantur, non salvari plasmationem Dei : non conspicientes quia sunt tria ex quibus, quemadmodum ostendimus, perfectus homo constat, carne, anima, et Spiritu et altero quidem salvante et figurante, qui est Spiritus; altero quod unitur et formatur, quod est caro : id vero quod inter hæc est duo, quod est anima: quæ aliquando quidem subsequens Spiritum, elevatur ab eo; aliquando autem consentiens carni, decidit in terrenas concupiscentias. Quotquot ergo id quod salvat et format, et unitatem non habent, hi consequenter erunt et vocabuntur caro et sanguis; quippe qui non habent Spiritum Dei in se. Propter hoc autem et mortui tales dicti sunt a Domino : « Sinite enim, inquit, mor» tuos sepelire mortuos suos ; » quoniam non habent Spiritum qui vivificet hominem.

5

Quotquot autem timent Deum, et credunt in adventum Filii ejus, et per fidem constituunt in cordibus suis Spiritum Dei, hi tales juste homines dicentur, et mundi, et

[blocks in formation]

spirituales, et viventes Deo : quia habent Spiritum Patris, qui emundat hominem, et sublevat in vitam Dei. Sicut enim caro infirma, sic spiritus promptus1 a Domino testimonium accepit. Hic est potens perficere quæcumque in promptu habet. Si igitur hoc quod est promptum Spiritus admisceat aliquis velut stimulum infirmitati carnis; necesse est omnimodo, ut id quod est forte superet infirmum, ita ut absorbeatur infirmitas carnis a fortitudine Spiritus; et esse eum qui sit talis, non jam carnalem, sed spiritualem, propter Spiritus communionem. Sic igitur martyres testantur, et contemnunt mortem, non secundum infirmitatem carnis, sed secundum quod promptus est Spiritus. Infirmitas enim carnis absorpta, potentem ostendit Spiritum; Spiritus autem rursus absorbens infirmitatem, hæreditate possidet carnem in se : et ex utrisque factus est vivens homo; vivens quidem propter participationem Spiritus, homo autem propter substantiam carnis.

Igitur caro sine Spiritu Dei mortua est; non habens vitam, regnum Dei possidere non potest: sanguis irrationalis, velut aqua effusa in terram. Et propter hoc ait: Qualis terrenus, tales terreni 2. Ubi autem Spiritus Patris, ibi homo vivens, sanguis rationalis ad ultionem a Deo custoditus, caro a Spiritu possessa, oblita quidem sui, qualitatem autem Spiritus assumens, conformis facta Verbo Dei. Et propterea ait : « Sicut portavimus imaginem ejus » qui de terra est, portemus et imaginem ejus qui de cœlo » est3. » Quid est ergo terrenum? Plasma. Quid autem cœleste? Spiritus. Sicut igitur, ait, sine Spiritu cœlesti conversati sumus aliquando in vetustate carnis, non obedientes Deo sic nunc accipientes Spiritum, in novitate vitæ ambulemus, obedientes Deo. Quoniam igitur sine Spiritu Dei salvari non possumus, adhortatur Apostolus nos, per fi4 Matth. xxvi, 41. — 2 1 Cor. xv, 48. — 2 Ibid. 49.

dem et castam conversationem conservare Spiritum Dei, ut non sine participatione sancti Spiritus facti amittamus regnum cœlorum et clamavit, non posse carnem solam et sanguinem regnum Dei possidere.

Si enim oportet verum dicere, non possidet, sed possidetur caro; sicut et Dominus ait : « Beati mites, quoniam › ipsi hæreditate possidebunt terram1; » quasi hæreditate possideatur terra in Regno, unde et substantia carnis nostræ est et ideo mundum templum esse vult, ut delectetur Spiritus Dei in eo, quemadmodum sponsus ad sponsam. Sicut igitur sponsa assumere sponsum non potest, assumi autem a sponso potest, cum venerit et acceperit eam sponsus sic et caro hæc secundum seipsam, id est, sola, regnum Dei hæreditate possidere non potest; hæreditate autem possideri in Regno a Spiritu potest. Hæreditate enim possidet, qui vivit, ea quæ sunt mortui : et aliud quidem est hæreditate possidere, aliud autem hæreditate possideri. Ille enim dominatur, et præest, et disponit ea quæ hæreditate possidet, quemadmodum ipse velit : illa vero subjecta sunt, et obediunt, et dominantur ab eo, et sub dominio sunt ejus qui possidet. Quid igitur est quod vivit? scilicet Spiritus Dei. Quæ sunt autem quæ sunt mortui? scilicet membra hominis, quæ et corrumpuntur in terra. Hæc autem possidentur a Spiritu, translata in regnum cœlorum. Propter hoc autem et Christus mortuus est, uti testamentum Evangelii apertum, et universo mundo lectum, primum quidem liberos faceret servos suos; post deinde hæredes eos constitueret eorum quæ essent ejus, hæreditate possidente Spiritu, quemadmodum demonstravimus. Hæreditate enim possidet ille qui vivit, hæreditate autem acquiritur caro. Ut non amittentes eum qui nos possidet Spiritum, amittamus vitam, adhortans nos Apostolus ad Spiritus communicatio

1 Matth. v, 5.

nem, secundum rationem quæ prædicta sunt dixit : « Quo»> niam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. » Velut si dicat: Nolite errare; quoniam nisi Verbum Dei inhabitaverit, et Spiritus Patris fuerit in vobis, vane autem, et prout evenit, conversati fueritis, quasi hoc tantum, caro et sanguis existentes, regnum Dei possidere non poteritis.

8° Ex Christi miraculis':

Fabricator enim universorum Dei Verbum, qui et ah initio plasmavit hominem, a malitia inveniens labefactatuni suum plasma omni modo curavit : hoc quidem et secundum unumquodque membrum, sicut et in suo plasmate est; hoc autem et in semel totum sanum et integrum redintegravit hominem, perfectum eum sibi præparans ad resurrectionem. Et quam enim causam habebat carnis membra curare et restituere in pristinum characterem, si non habebant salvari quæ ab illo curata fuerant? Si enim temporalis erat ab eo utilitas, nihil grande præstitit his qui ab eo curati sunt. Aut quomodo dicunt non esse capacem carnem vitæ, quæ est ab eo, quæ percepit curationem ab co? Vita enim per curationem, incorruptela autem per vitam efficitur. Qui igitur curationem confert, hic et vitam: et qui vitam, hic et incorruptela circumdat plasma suum.

2

Dicant enim nobis hi qui contraria dicunt, id est, qui contradicunt suæ saluti: summi sacerdotis mortua filia', et viduæ filius qui circa portam mortuus efferebatur, et Lazarus qui in monumento quartam habebat diem, in quibus resurrexerint corporibus ? In iisdem ipsis scilicet, in quibus et mortui fuerant. Si enim non in iisdem ipsis, videlicet nec ¡idem ipsi qui mortui erant resurrexerunt. Sed enim « ap

[blocks in formation]

prehendit (ait) Dominus manum mortui, et dixit ei: Ju> venis, tibi dico, surge: et sedit mortuus; et jussit ei dari › manducare, et dedit eum matri suæ1. » Et Lazarum « vocavit voce magna, dicens: Lazare, veni foras: et exivit » (inquit) mortuus, colligatus pedes et manus institis 2. » Hoc symbolum ejus hominis qui illigatus fuerat in peccatis. Et propter hoc ait Dominus: « Solvite illum, et dimittite abire. » Sicut igitur qui curati sunt, in his quæ ante passa fuerant membra curati sunt; et mortui in iisdem surrexerunt corporibus, membris et corporibus ipsorum percipientibus curationem, et eam vitam quæ dabatur a Domino, per temporalia præformante æterna, et ostendente quoniam ipse est qui et curationem plasmati suo et vitam præstare potest, uti ejus de resurrectione quoque credatur sermo sic et in fine in novissima tuba3 clamante Domino, resurrecturi sunt mortui, quemadmodum ipse ait : Veniet hora, in qua omnes mortui, qui in monumentis > sunt, audient vocem Filii hominis: et exient qui bona fe> cerunt, in resurrectionem vitæ ; et qui mala operati sunt, › in resurrectionem judicii'. »

[blocks in formation]

Vani igitur et vere infelices, qui sic manifesta et clara nolunt conspicere, sed fugiunt lumen veritatis, secundum tragicum OEdipodem semetipsos excæcantes. Et quemadmodum in palæstra insueti concertantes aliis, unam quamlibet partem corporis totis complectentes manibus, per illad quod detinent, cadent, et cadentes putant se vincere, eo quod contentiose teneant illud quod primum apprehenderunt membrum, super hoc autem quod ceciderunt, et de2 Joan. x1, 45, 44.

1 Marc. v, 41, 43, et Luc. vi, 14, 15. 11, 52. Joan. v, 28,

29.

Cap. xi, n. 2, 3, 4, 5. p. 308 et seq.

3 1 Cor.

« PoprzedniaDalej »