Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT I.

DE VERITATE SACRAMENTI CONFIRMATIONIS

5. Quamvis veteres haeretici aut neglexerint hujus sacramenti susceptionem, ut de novatianis refert Theodoretus (1), aut ipsum superstitiosis ritibus temeraverint, ut de valentinianis conqueritur Irenaeus (2), nunquam tamen ejus veritatem inficiati sunt. Protestantes propterea omnium primi, cohaerenter ad suum systema de justificatione, cum sacramentis reliquis, praeter baptisma et eucharistiam, Confirmationem etiam rejecerunt (3). Lutherus inter ceremonias ecclesiasticas Confirmationem recenset (4); caeteri autem haeretici ab eo prognati ulterius progressi sunt, dum spiritu vere satanico conviciis ac blasphemiis, quas vel referre taedet, in hoc sacra

(1) Haeret. fabul. lib. III, cap.5, qui sic de novatianis scribit: Tois ὑπὸ σφῶν βαπτιζομένοις τὸ πανάγιον οὐ προσφέρουσι χρίσμα. διὰ τοῦτο, καὶ τοὺς ἐκ τῆσδε τῆς αἱρέσεως τῷ σώματι τῆς ἐκκλησίας συναπτομένους χρίειν οἱ πανεύφημοι πατέρες προσέTakav. Id est: «Iis, quos baptizant, sanctissimum Chrisma non praebent. Quapropter eos, qui ex hac haeresi corpori ecclesiae conjunguntur laudatissimi Patres inungi praeceperunt. Qui quidem mos ut observat eruditus Valesius, in adnotationibus in cap. 43, lib. vi, Hist. eccles. Euseb, manavit ex eo, quod ipsorum auctor Novatianus baptismum sine chrismatione accepisset.

[ocr errors]

,

(2) Cont. Haeres. lib. 1, cap. 21, n. 3, edit. Mass, de quo loco inferius erit sermo.

(3) Bellarm. lib, De Confirm, cap. I, n. 4, inter eos, qui rejecerunt sacramentum Confirmationis, numerat waldenses et wicleffitas. Porro Bossuetus, Histoire des Variat. liv.

XI, ostendit, illos haereticos agnovisse septem sacramenta, ideoque et Confirmationem.

[ocr errors]

(4) Lib. De capt. Babyl. cap. De Confirm. Attamen idem Lutherus alias veritatem hujus sacramenti confessus est. Cfr. Catechismus christianus doctoris Martini Lutheri ex suis operibus simul collectus per Ludovicum Ussleber, 1744, denuo recusus in op. doctoris Christophori Besold, Motiva sui reditus ad Rom. cath. eccles. elaborata translata et edita P. W. K. Augustae Vindel. 1828, Appendix secunda. Cfr. p. 320. Cum Besold vellet hoc opus typis edere Francofurti, a tolerantibus protestantibus haec ei fuit denegata facultas; hinc Augustam venit, ibique illud vulgavit. Lipsienses et Wittembergenses in conventu Lipsiensi, anno 1548, septem pariter admiserunt sacramenta, et nominarunt Confirmationem. Cf. Bellar. loc. cit. n. 1.

mentum sunt debacchati (1). Inter eos tamen, qui hujus sacramenti veritatem impugnarunt, eminent Joan. Dallaeus (2) et Samuel Basnagius (3). Nunc vero postquam deferbuerunt contentiones istae, non pauci ex recentioribus protestantibus ad saniora consilia devenisse visi sunt (4).

PROPOSITIO

Confirmatio baptizatorum non est otiosa ceremonia, sed verum et proprium sacramentum

6. Est de fide haec propositio ut patet ex primo canone Tridentino paulo ante recitato. Adstruitur autem ejus veritas ex Scripturis sensu traditionali expositis, nec non ex perpetua et constanti totius ecclesiae praxi.

7. Ad Scripturas quidem quod spectat, pervulgata sunt, quae Act. VIII. 14. seqq. leguntur: Cum audissent Apostoli, qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem ; qui, cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. Atque ibid. XIX. 5: His auditis baptizati sunt (Ephesii) in nomine Domini Jesu; et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos. In quibus duo

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

bus testimoniis habetur, quidquid ad sacramenti rationem praerequiritur: signum nempe sensibile per manuum impositionem et orationem designatum, institutio Christi, quae ex ipso apostolorum facto protinus deducitur (1); collatio demum gratiae per Spiritum Sanctum , quem conferebant, indicata.

8. Sensus porro traditionalis horum textuum ex patribus eruitur. Etenim s. Irenaeus, Cont. haeres. lib. IV, scribit: Quibuscumque enim imponebant Apostoli manus accipiebant Spiritum Sanctum, qui est esca vitae (2), ideoque gratia sanctificans. Sic etiam Tertullianus, lib. De Baptismo: Dehinc (post baptismum) manus imponitur, per benedictionem advocans et invitans Spiritum Sanctum (3). Theophilus Antiochenus Justino coaevus idem manifeste indicat, scribens Ad Autolicum, lib. I: Nos ideo Christiani vocamur, quod Dei oleo ungamur (4).

9. Et hi quidem ad II. seculum pertinent. Ex tertio vero in promptu sunt s. Cyprianus et Firmilianus. Cyprianus enim, Epist. LXXII, contendit adversus Stephanum, satis non esse haereticis ad ecclesiae sinum redeuntibus manus imponere, sed prorsus rebaptizandos eos esse, quia tunc demum, inquit, plene sanctificari et esse Filii Dei possunt, si utroque sacramento nascantur (5). Et Epist. LXXIII, disserens de tinctis a Philippo in Samaria: Quod deerat, inquit, id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis habita, et manu imposita, invocaretur et infunderetur super eos Spiritus Sanctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut, qui in ecclesia baptizantur, praepositis ec

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

clesiae offeruntur, et per nostram orationem et manus impositionem Spiritum Sanctum consequantur, et signaculo dominico consummentur (1). Eadem habet Firmilianus, ejusdemque meminit manus impositionis, quae apud Asianos obtinebat, et quae apud Afros post baptisma ad conferendum Spiritum S. adhibebatur (2). His ex eodem seculo duo adjici debent, scilicet anony mus auctor libri De Rebaptismate, synchronus b. Cypriano et s. Cornelius Papa. Prior inter cetera scribit: Per manus impositionem episcopi datur unicuique credenti Spiritus S., sicut Apostoli circa Samaritanos post Philippi baptisma, manus eis imponendo, fece runt, et hac ratione Spiritum Sanctum in eos contu lerunt (3). Alter, in Epist. ad Fabium, haec de Novatiano habet: Neque ab episcopo consignatus est. Hoc autem signaculo minime percepto, quo tandem modo Spiritum Sanctum potuit accipere (4)? Huc pariter refertur quod praescriptum episcopo est in Constitutionibus apostolicis, ut postea baptizatos ungat chrismate (5).

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Ad quam epigraphen Mabillonius tria notat: 1. D. MA. SACRUM pertinere ad prima illa tempora, quibus cruda adhuc quorumdam in cordibus christiana religio aliquid de paganici ritus superstitione retine bat. 2. Illud XL. positum esse ad designandum tumulum. 3. Quod vero ad SPIRITA SANCTA etc. attinet: Hic, inquit, manifestus est de confirmatione locus quae antiquitus junctim cum baptismo dabatur. Observat praeterea Mazzochius, in Spicilegio Biblico, tom. 1, Neap.1762, pag. 17, not. (5), hujus Leopardi parentes, cui titulum posuerunt, Judacos Syrosve natione fuisse, eoque factum, ut, quem ceteri christiani Spiritum Sanctum, ipsi ( utpote latini sermonis pene rudes) SPIRITAM SANCTAM appellaverint, co nimirum

10. Ex IV. denique et V. seculo, concilium Illiberitanum, can. XXXVIII, jubet, catechumenum baptizatum in periculo mortis, si supervixerit, ad episcopum perduci, ut per manus impositionem perfici possit (1), sacramento scilicet Confirmation is. Innocentius I, Epist. ad Decentium, docet, a solo e piscopo hoc sacramentum debere administrari (2). De eodem sacramento agit s. Hieronymus, Dial. adv. Lucifer. (3); s. Joan. Chrysostomus, Hom. XVIII in Acta apost. (4); s. Augustinus passim, praesertim De Trin. lib. XV. ubi ait: Quem morem (Apostolorum imponendi manus et orandi, ut veniat Spiritus S. sicut in Samaritas) in suis praeposilis etiam nunc servat ecclesia (5). Sed praecipue eminet s. Cyrillus Hierosolym. qui totam catechesim insumit, agens de confirmatione (6), adeo ut Kemnitius vocaverit hoc sacramentum chrisma Cyrillianum (7). Et haec quidem speciminis causa attulisse aut indicasse satis sit ex innumeris prope testimoniis , quae afferri possent, quaeque expendit Nat. Alexander (8).

II. Quod demum ad perpetuam et constantem totius ecclesiae praxim spectat, praeter documenta huc usque adducta ex conciliis, pontificibus et patribus, eam evincunt omnia ritualia et euchologia ecclesiae occidentalis et orientalis, in quibus ratio traditur conferendi hoc sacramentum, ac ritus describuntur, qui in utraque ecclesia semper in usu fuerunt. Ea autem ingenti numero pro

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »