Obrazy na stronie
PDF
ePub

passio tempori deviationis; resurrectio tempori regressionis propter lætitiam; adventus judicii tempori peregrinationis,quia hujusmodi tempus durabit usque ad extremum diem judicii. Unde Propheta : Ego miser et peregrinus,sicut omnes patres mei (Ps. xxxvIII).

Quartum denique tempus est peregrinationis, quod A propter prophetas,qui eam multis modis prædixerunt; ab ascensione Domini fait, et duraturum est usque ad finem judicii, ubi erit consummatio sæculi. Hæc eadem tempora solent aliis nominibus appellari. Tempus enim deviationis dictum est tempus culpæ et pænæ. Nam propter deviationem homo subjectus est culpæ, et propter culpam pœnæ. Tempus revocationis nuncupatum est tempus doctrinæ et prophetiæ. Et quidem doctrinæ propter Decalogum, per quem Deus humanum genus docuit, inquiens: Audi, Israel: Deus tuus, Deus unus est. Prophetiæ vero, quoniam tum hujusmodi salutare accepimus vaticinium Ecce virgo concipiet (Isa. vII). Tempus proinde reconciliationis appellatur gaudii et lætitiæ, ac denique peregrinationis, tempus luctus et pugnæ. Unde profecto necessarium est ut pugnemus ad- B tem Domini. Toto igitur tempore Adventuum usque versus carnem nostram, mundum atque aereas potestates. Maxime vero contra carnem, utpote quod multa cum nobis sit familiaritas, ae nulla sit pestis sævior quam hostem habere domesticum.

C

Præterea tempora hæc possunt considerari secundum principales partes diei, ut sunt, nox quæ ad tempus spectat deviationis, mane ad tempus revocationis, meridies ad tempus reconciliationis, vel regressionis, vesperum ad tempus peregrinationis. Atque horum quodque proprium modo perpende epitbeton, ut nox est obscura, et qui a veri Dei cultu aberrabant erant cæci. Eleganter sane quadripartita hæc temporuin divisio in homine notari potest. Ante siquidem baptismum nascitur homo et fit filius iræ; in baptismo renascitur, ac filius gratiæ; dehinc bene operatur, et justitiæ efficitur proles, cum fervore quodam charitatis Deum diligit in primis, et proximum; tandem cum Christo simul regnabit per mortem transiens ad vitam æternam, factus modo hæres æternitatis et gloria. Alque in qualibet præmissarum partium expositione possunt intelligi hiems, ver, æstas, et autumnus. Eadem quoque tempora designantur per quatuor principales Christi actiones, quæ sunt hujusmodi nativitas, passio, resurrectio, adventus ad judicium, cum omnium horum appendicibus; adeo hæc humano generi conveniunt. Christi igitur vita nostra est doctrina, Christi actio nostra est lectio; universa denique Christi conversatio nostra et instru- p) tio. Dixi autem cum suis appendicibus, quia ad nativitatem pertinent circumcisio, apparitio, baptismus, purificatio; ad passionem referuntur jejunium, tentatio; ad resurrectionem, in cœlum ascensio, et S. Spiritus missio; ad adventum tandem judicii spectant transfigurari et miraculorum operatio. Efficacior enim fuit ac plus potuit post mortem quam ante transfigurationem, quod tunc demum nobis ostendit quid simus futuri. Passio comparatur hiemi, nativitas veri, resurrectio æstati, judicium autumno quando sedebit Vetustus ille dierum tenens ventilabrum in manu sua, permundabit aream, etc. (Matth., 111.) Item rursus Christinativitas comparatur et concordat tempori revocationis,

Hæc ergo tempora magni istius anni considerans Ecclesia in servitium Dei transformavit, pro qualitate eorum et varietate singulis annis laudabili utens officiorum diversitate. Sed cum ita faciat Ecclesia, maluit incipere a tempore revocationis, quam a tempore delationis. Quare incipit: Ad te levavi animam meam (Psal. xxiv), aspiciens a longe, etc. Quandoquidem nos etiamnum quasi per speculum et cancellos aspicimus. Et durat usque ad nativita

ad Natale Domini, Ecclesia reminiscitur temporis revocationis, quæ facta est per legem et prophetas, malagma vulneri apponens. Atque ideo tunc legit Isaiam, qui cum incurabile vulnus vidisset, dixit: Omne caput languidum est, et omne cor mærens, etc.(Isa. 1.) Et rursus non est malagma apponere, etc. Malagma autem est genus emplastri, quod epithema appellatum est. Tum ergo inchoatur graduale: Ad te levavi, ac si diceret : Tempore deviationis homines levabant manus et corda ad opus manuum suarum, atque agebant lapidi et ligno; tu es Deus meus, ego vero ad te levavi animam meam, Deus meus, elc. Atque ita sane a tempore revocationis militiæ suæ auspicatur officia, non a tempore deviationis, ne videatur incipere ab errore. Bene itaque rem ipsana observat, sed ordinem non sequitur, quod frequenter etiam faciunt evangelistæ. Quare si bonam quærat valetudinem, optetque quam optime curari, omnino fuit necessarium ut a medicis inciperet. CAPUT LVI.

De cæteris temporibus.

Tempore vero Septuagesimæ, quæ est a Dominica vulgo appellata, Circumdederunt me, usque ac octavam Pascha, recolit Ecclesia tempus deviationis. Unde est quod tum legitur liber Geneseos usque ad Regum, ubi de excessu agitur primorum parentum, et multorum aliorum, qui omnes cataclismate aut diluvio sunt submersi. Breviter ergo tum temporis Ecclesia, orat, flectit genua, ac jejunat. Tempore autem paschali, quod est Pascha, vel potius ab octavis Pascha usque ad oc tavas Pentecotes, tempus gaudii meminit, et reconciliationis, quippe in quo: legatur Apocalypsis, ubi fit mentio de nova civitate Jerusalem, et epistolæ canonicæ cum Actibus apostolorum. Hinc pauca sibi Ecclesia indicit. Non jejunat, a genuflexione cessat, albis utitur vestibus, ternario numero psalmorum et lectionum contenta est, cum tribus responsoriis ac totidem versiculis. Ab octavis demum Pentecostes usque ad adventum Domini, recolit tempus peregrinationis. In hoc est nobis perpetua pugna et lucta adversus tres, ut dictum est, infestissimos hostes, mundum videlicet, caruem

B

[ocr errors]

memoratio ipso die, et suum officium reservetur in crastinum; ut de Petro et Paulo in quibusdam Ecclesiis diebus Dominicis. Nam primo quidem celebratur de Petro, quod princeps fuerit apostolorum; sequenti vero die de Paulo. Sic de quibusdam aliis in diebus Dominicis, ita ut Dominica debeat quiescere, ac postea in hebdomada peragi. Quemadmodum sane factum videmus in Testamento Veteri. Cum enim Salomon templum dedicasset duodecimo die mensi, quo occurrebat scenopegia, celebravit dedicationem templi septem diebus continuis, et post dedicationem distulit scenopegiam. Sunt propterea in supra dict's temporibus quædam principales Dominicæ, quibus cætera cedunt festa præter Pascha et Pentecosten, quæ præter resurrectionem et S. Spiritus missionem sunt aliis longe superiores. Atque earum quidem aliquæ ut sunt præstantiores et solemniores, ita in iis mutantur officia, cujusmodi sunt Dominica in principio Adventus et Septuage⚫ sima, ac illa quæ est in octava Pascha. Aliquæ vero non sunt ita præstantes, quales duæ hæ sunt, videlicet quam vulgari nomine appellamus: Lætare, Jerusalem, et Dominica in Ramis palmarum. Nam si contingat dies Annuntiationis in Ramis palmarum, aut ipso die Resurrectionis, de eo penitus tacebitur, ac die sabbato, qui præcedit Dominicam, quam in Ramis palmarum vocatam diximus, universum Annuntiationis fiet mysterium. Ipsum enim sabbatum jus suum majori facile cedit. Ad eumdera sane modum si eveniat ut ipsa Domini passione fit festum dedicationis, certe omni jure ejus mysterium celebratur in bebdomada sequenti, ut in Ascensione, si idem festum fuerit. Necesse enim est ut in aliud tempus differatur.

et diabolum. Mundus est hostis sophisticus, caro A celebretur officium, ac duntaxat de minori fiat com hostis domesticus, diabolus hostis antiquus. Nullus tamen istorum hostis est efficacior ad nocendum, quam inimicus noster familiaris, scilicet caro, quam fovemus indumentis, et reficimus alimentis, cui tanquam jumento tria debentur: cibus ne deficiat, onus ut mansuescat, virga ut non indirecte, sed directe incedat. Propter hujusmodi pugnam significandam, legit tunc Ecclesia librum Regum, in quo agitur de pugna. Et quia in pugna maxime opus est sapientia, ideo continuatur liber Salomonis. Sed quoniam cum pugna nihil tantopere habere debeamus, atque patientiam, apposite profecto Jobi liber subjungitur. Deinde porro et Tobiæ liber sequitur, propter singularem misericordiam quam in hoc certamine requirimus. Cui deinceps quoque subjungimus librum Judith, Ruth, Esther, propter fortitudinem, justitiam et temperantiam. Verum enimvero cum adhuc frequens sit lucta, necessario annectitur liber Machabæorum, in quo crebra est adversus superbiam conflictatio. Nam devictis omnibus vitiis, restat etiam vincenda superbia. Roget ergo modo aliquis, sub quo illorum temporum contineatur illud quod est à Natali usque ad Septuagesimam? Verum facile istiusmodi quæstioni occurremus. Nam et ei non ineleganter per quosdam satisfactum esse accepimus. Ejus itaque pars una continetur sub tempore regressionis, quod est tempus gaudii, ut dictum est, a Natali usque ad petavam Epiphaniæ. Unde in quibusdam Ecclesiis C albis tam diu utuntur vestimentis, sicut tempore Paschali, 'et neque tunc jejunatur, neque flectuntur genua. Pars vero altera, quæ est ab octava Epiphaniæ usque ad Septuagesimam, complectitur sub tempore peregrinationis, et leguntur duodecim epistolæ Pauli, ubi agitur de labore ejus, quem luctando ac pugnando pertulit. Nec vero quantumvis ipso die Nativitatis Domiņi Isaias legi soleat, credas diem illum pertinere ad tempus revocationis. Fit enim hoc alia consideratione, et ante evangelium in nocturnis et ante epistolam in missa, quod videlicet velut basis columnæ supponatur, ut per utrumque Testamentum nativitas Christi perhibeatur.

CAPUT LVII.

Quis ordinaverit officia ecclesiastica de quibusdam diebus.

Hæc autem ecclesiastica officia, ut dictum est, instituit B. Hieronymus rogatu Damasi papæ, et quæcunque etiam alia ex Veteri et Novo Testapiento leguntur in Ecclesia. Gregorius tamen quosdam cantus apposuit, Gelasius quosdam hymnos, et alii alia. Tempore siquidem Theodosii impera toris inordinate psallebant, qui rogavit Damasum papam, ut curaret sapienter ordinare officium ecclesiasticum. Quod diligenter ille effecit, ut supra diximus. Sunt autem in prædictis temporibus dies quidam duplices, ut pote si quando simul festa concurrant, in quibus illud observandum est quod in morali philosophia dici solet: Cede majori, et locum da melioribus. Hoc est, ut excellentius

CAPUT LVIII. Quomodo officia ecclesiastica fieri debeant, et qui sint eorum libri.

Ut igitur ab Adventu incipiamus, atque ita de ecclesiasticis officiis per totius anni circulum tractare pergamus, duo in universum nobis sunt diligenter in iis præcavenda, ne videlicet coacte fiant et indiscrete. Coacta esse non debent, juxta Prophetam qui ait: Voluntarie sacrificabo tibi, etc. (Psal. LIII.) Sic D Obal qui et Berseleel appellatus est, dicitur spontanee ædificasse templum Domino. Quanquam vero sint qui putant duos fuisse Obal et Berseleel, et utrumque spontaneum in tempore indiscrete prohibentur esse, quia immundum est pecus quod ruminat et non findit ungulam. Fissio autem ungulæ accipitur pro discretione. Qui ergo spontanea sacrificia facil et discreta, eum diligit Dominus. Hinc statutum est a sanctis majoribus quemadmodum Deo serviremus discrete. Statuerunt enim in unaquaque hora lectionem, verbi gratia, in matutinis et in missa instituerunt epistolas et evangelia, in aliis horis parvas lectiones, quæ dicuntur capitula. Sed quoniam in lectione et cantu universum fere versetur officium. ecclesiasticum, operæ pretium est scire quinque esse libros lectionum in Ecclesia, ac tres cantus, scilice

Graduarrum, Antiphonarium et Trophonarium: A
Antiphonarius a digniori nomen sumpsit, hoc est
ab ant phonis, cum in eodem libro contineantur
responsa et versus. Legitur enim in Tripartita hi-
storia Ignatium patriarcham Antiochenum audivisse
angelos cantantes antiphonas in monte, qui exinde
quasdam antiphonas in Ecclesia cantari instituit, et
psalmos juxta antiphonas tonizari. Unde etiam an-
tiphonæ sunt appellatæ, respectu psalmodiæ sicut
responsum, historiæ. Et cum antea confuse et quasi
chorea cantarentur psalmi et antiphonæ, statutum
est a majoribus, ut seorsum chorus sederet, et al-
ternatim caneret, id est ut una pars chori unum
psalmi versum caneret, atque alia alium. Incipit ergo
antiphonarius hoc modo: Aspiciens a longe. Tametsi
vero non sit Gregorianum, hoc est, a Gregorio com-
positum, sed solummodo ab alio quodam mona ho
appositum: quamobrem quidem non deberet merito
procedere ea quæ Gregorius composuit. Usu tamen
receptum est ut ab omni Ecclesia diceretur. Nec fa-
cile profecto est quæ longo usu inoleverint emen-
dare aut mutare. Cætera vero sunt S. Gregorii.
CAPUT LIX.

De reliquis libris.

Secundus liber est Graduarius, ita a gradibus appel latus, eo quod diebus festis in gradus ascendi debeat, atque isthic cantari in ambone. Dicitur autem ambonis ab ambio, ambis, eo quod locus ille ambitur gradibus, vel ab ambo, ambæ, ambo, quod nimirum duæ sint viæ isthic, hoc est in pulpito, quod situm est ante eum locum, ubi recitatur evangelium. Oportet itaque sint ibi duo paria graduum, unum a sinistris, quo fiat ascensus; alterum a dextris, quo descensus fiat, juxta illud: Per aliam viam regressi sunt in regionem suam (Matth. 11). Diebus autem profestis canitur in medio chori ante gradus altaris. Ejus libri principium est: Ad te levavi. Tertius liter dicitur Trophonarius, a Græco nomine póоS quod est conversio. Nam a fine regredimur ad principium cantus, unde et trophium zona nominatur, quod ab uno latere vertatur in aliud, circumeundo usque ad umbilicum. Est autem Trophonarius liber, in quo continentur ii cantus, qui cum introitu missæ cantari solent, et maxime quidem a monachis, cujusmodi sunt tropi, sequentie, Kyrie eleison et neumæ. Tropi dicuntur, quia prius canitur versus, ac postea eleison, et iterum versus, et eleison deinde. Hic etiam notandum, quod semel diximus neumam feminei generis absque p, accipi pro jubilo; pro Spiritu autem sancto dicitur Græce hoc pneuua, pneumatis, Hebraice Ruath, Latine spiritus. Unde quidem in prosa: Descendet in te sanctum Pneuma. Postremo Trophonarius non habet certum principium, quod ad placitum canatur. Nemo enim. tenetur potius hoc vel illud Kyrie eleison in aliquo. festo dicere, quam aliud. Contra vero Antiphonarius certum habet initium, nimirum hoc: Aspiciens a longe, quemadmodum graduarii principium est: Ad te levavi. Ab Adventu enim incipit Ecclesia.

B

CAPUT LX.

De quinque libris lectionum.

Nunc de quinque libris lectionum videamus. Et primus quidem est bibliotheca a Bichos quod liber est, el Onzn positio. In eo enim totum continetur utrumque Testamentum. Atque hinc propter excellentiam, tanquam si dignior et major esset, solus omnium librorum materiæ nomen retinuit. Firbant enim omnes libri ex biblio: unde bibliopolæ venditores librorum appellantur. Vel rectius ideo liber hic dictus est bibliotheca, quod instar cujusdam bibliothecæ multos et varios libros complectatur. Secundus vero liber est passionarius, qui tamen plures sunt. Tertius est legendarius. Quartus Eomeliarius. Quintus denique sermoiogus, sive liber sermonum. Redeamus igitur ad primum, et singulos paulo accuratius examinemus.

Bibliotheca vox est ambigua et homonyma, sive, ut nunc loquuntur, æquivoca. Uno namque nomine et locum ubi libri reponuntur, nempe armarium significat, et volumen aliquod magnum compactum ex omnibus libris Novi et Veteris Testamenti. Sunt autem viginti duo volumina Veteris Testamenti, quæ ibi continentur, et octo Novi, scilicet evangelistæ quatuor, Epistolæ Pauli, Apocalypsis, Epistolæ canonicæ, et Actus apostolorum. Volumina Veteris Testamenti sunt quinque libri Mosis, videlicet Pentateuchus, qui proprie apud Judæos dicitur Thoral, id est lex, vel libri legis, super quos jurant illi, ut nos super Evangelia tanquam sanctiora in novo Testamento. Sunt præterea qui hoc pacto enumerantur, Josue scilicet, Judicum, cujus extrema pericope pars est libri, Ruth, Samuel, Malachim, quæ duo volumina unum reputamus, videlicet Regum, quod tamen quatuor habeat partitiones vel dis tinctiones. Postea in uno volumine sequuntur alii quatuor: Isaias, Jeremias, Ezechiel et David. Sub uno volumine comprehenduntur duodecim prophetæ minores propter nimiam brevitatem. Novem quæ deinceps sequuntur reputantur hagiographa, ita 1amen ut sint authenthica, nimirum liber Psalmorum, liber Jobi, tres libri Salomonis, scilicet Parabola, sive mavis dicere Proverbia, Ecclesiastes et Cantica canticorum, liber Paralipomenon, Judith et D Esther. Quatuor tandem enumerant apocrypha, librum videlicet Tobia, Machabæorum, Philonis, cujus principium est, Diligite justitiam, el Jesu filii Sirach, qui sic incipit : Omnis sapientia a Domino, etc., appellaturque etiam Ecclesiasticus. Verum hos quatuor quidam non recipiunt, Ecclesia tamen eos approbat, quod argumentum fere habeant librorum Salomonis, etiamsi eorum auctores pro certo ac vere non sciat, Alios duos credimus Esdram composuisse, qui totam bibliothecam Veteris Testamenti restituit, cum a Babyloniis esset combusta. Nos itaque bibliothecam nostram, scilicet Vetus et Novum Testamentum diversis temporibus legimus juxta varias historias singulis mensibus, ut sic tandem cum totius apni circulo universa absolvatur. Unde equdem non ignoro, quin illud in adventu

Domini primo sit assignandum et declarandum, sed A usque ad Septembrem leguntur tres libri Salomonis facilius et dilucidius apparebit, si ab alio tempore

incipiat assignatio.

CAPUT LXI.

Quid legi debeat in Septuagesima.

In Septuagesima ergo legimus totum Pentateuchum, quoad dies isti sint, videlicet quindecim ante Pascha. Atque ita quatuor omnino cantantur historie, nimirum ex libris Geneseos, et quartus de Exodo. Primus liber Mosis est Genesis, in quo agitur de origine mundi; secundus Exodus, in quo de exitu agitur populi Israelitici ex Ægypto; tertius Leviticus; Quartus est Numeri; quintus Deuteronomius, hoc est lex altera, cujus velut quamdam tradit anacephaleosin, sive recapitulationem. Per illos autem dies quindecim usque ad Pascha legitur B Jeremias et liber Baruch notarii ejus, ut quidam testantur, sub eodem volumine. Et quidem Jeremiæ Threni, sive Lamentationes, recitantur per triduum illud ante Pascha, quod appellamus Tenebras. Dicuntur autem Ihreni, eo quod tripliciter exponantur a Paschasio, scilicet historice, allegorice et tropologice. Vel a monte Threnaro, ubi primo auditæ sunt animarum lamentationes. Vel ideo etiam Threni appellati sunt quod in iis post tertium quemque versum littera sit alphabeti. Scriptum enim est opus illud quadruplici alphabeto, hoc est in eo quater ipsum alphabetum de integro repetitur. Vel denique, quod verius esse puto, hæ lectiones propterea dictæ sunt Threni, quod lamentationes contineant. Apud Græcos namque@pvo; planctus est. Sic itaque historia, quæ quindecim illis diebus narratur, sumpta est partim ex libro Jeremiæ, partim ex passione Domini in Evangelio. Nunc transeamus ad octavam Pentecostes, ut ordinem Veteris Testamenti simili ratione persequamur.

CAPUT LXII.

Quid legi debeat ab octava Pentecostes usque ad Natale
Domini.

C

Tunc ergo usque ad Kalendas Augusti legitur Samuel, Malachim, id est Liber Regum et Paralipomenon cum historia: Deus omnium. Solet tamen in octava Pentecostes cantari et legi de Trinitate, quantumvis Alexander papa interrogatus an etiam fieri debeat, dixerit se nescire diem peculiarem de p Trinitate, nec de unitate. Sed officium ejus præcipue propter hæreticos institutum fuisse credimus. Quare hic usque ad Kalendas Augusti meminerimus, quod paulo ante cavendum esse præcepimus. Si enim festum erit die Dominica, secure mutabimus historiam. Similiter si secunda feria, si tertia, si quarta Kalendæ fuerint mensis Augusti, præcedenti Dominica historiam libere mutabimus. Si vero quinta, sexta aut septima, idem facere poterimus Dominica sequenti. Atque hanc tanquam generalem habemus regulam. Quod si denique mensis Kalendæ fuerint die profesto, illa Dominica mutabimus historiam, quæ Kalendis sit proximior, sive ea præceda', sive subsequatur. A Kalendis igitur Augusti

et duo Sapientiæ, qui sunt apocryphi, ut ita media pars Cantici canticorum reservetur usque ad Nativitatem B. Mariæ in Septembri, atque altera legatur in ejusdem Assumptione. Nam sermones qui ibi sunt, ut: Cogitis me, o Paula et Eustochium, et : Approbatæ consuetudinis est, etc., potius in triclinio, seu refectorio legi debent. Tunc cantatur historia: In principio Deus (Gen. 1), antequam terra, etc., quod ad creationem pertinet. Nam istud aliud in principio, quod est in Sexagesima spectat ad creationem. Proinde a Kalendis Septembris legitur Jobus per quindecim dies, et per quindecim alios dies Tobias, Esdras, Judith et Esther cum historia, Peto, Domine. In Octobri legitur liber Machabæorum cum historia : 0 Adonai, Domine Deus, et: Adaperiat Dominus. In Novembri Ezechiel, Daniel, duodecim prophetæ, cum historia, Vidi Dominum. Denique in Decembri Isaias lotus usque ad Natalem Domini, nisi quod transire debeat idem lector id quod ipso Natali legitur, ut Populus gentium, Consolamini, Consurge, et quod recitatur in Epiphania, ut : Surge, illuminare, Jerusalem. Hæc namque pertinent ad Christum jam natum; cætera vero quæ in Adventu leguntur, ad Christum nasciturum. Atque hinc est quod illa oporteat prætermitti usque ad Natale, quoniam tunc nova audiri debent. In jejuniis tamen Quatuor Temporum, quæ sunt in Adventu, et in vi gilia Nativitatis Domini nihil Isaiæ legitur, quoniam proprias habent lectiones, et propria officia. Unde et alia jejunia ab his tanquam magis solemnibus officia petere soleant.

Quare autem hæc habent et non illa, ratio est quod olim pontifex Romanus hisce jejuniis ordines conferre consuevit. Sed si festum Thomæ evenerit in ipsis jejuniis, dicet Ecclesia lectiones d sancto et non de jejunio. Ita enim usus inolevit. Hoc ipsum tamen Romana Ecclesia non observat, ut quæ sex recitet lectiones de jejunio, et tres ultimas de homilia Evangelii ipsius festi. In Adventu aliquando tres sunt historiæ, aliquando quatuor si ipse fuerit quatuor hebdomadarum, quod raro fit. Et tantum quidem habemus de Veteri Testamento, modo videamus de Novo. Ab octava Paschæ usque ad Pentecosten legitur Joannis Apocalypsis tribus. septimanis, et Epistolæ canonicæ duabus sequentibus usque ad Ascensionem, quæ numero sunt septem. Prima est Jacobi Alphæi, tres sequentes Joannis evangelistæ, quinta el sexta Petri principis apostolorum, septima denique Thadæi, qui et Judas appellatus est, frater Simonis. Ab Ascensione Domini usque ad Pentecosten leguntur Actus apostolorum : Primum quidem, etc. Historia est, Dignus est, Domine, ad omnia præmissa. Ab octava Epiphaniæ, usque ad Septuagesimam leguntur quatuordecim Epistolæ Pauli, tam quæ sunt missæ ad personas quatuor, quam quæ ad decem Ecclesias, ut ad Titum,¡Corinthios. De Evangeliis et Psalmis dicetur suo loco. Ad hunc ergo modum de utroque Testa

ad octavam Epiphaniæ, quos Leo papa et complures alii composuerunt. Sed idem liber legitur in Purificatione B. Mariæ Virginis, et præter festa alia, etiam ipso die Omnium Sanctorum. Proinde præcipuas homilias composuerunt Gregorius et Beda, qui tamen nullas, præterquam eas, quas ante Augustinus ediderat, composuit. Namque ille hoc unum de suo addidit, quod eas suis verbis quodammodo vestivit, usque adeo, ut cum in Augustino verba duntaxat essent disputationis, in Beda sint verba sermonis et lectionis.

CAPUT LXIII.

De libris cantuum.

mento dispositum ab Ecclesia habemus. Notandum A mologus nominatur, legi convenit ab Natali usque interim obiter hic est, quatuor modis finiri lectiones, videlicet per: Tu autem, Domine; Hæc dicit Dominus: Convertimini ad me et salvi eritis; et in Threnis Jeremiæ per Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum : atque ultimo in lectionibus mortuorum, per Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Cujus tamen rei usus in Ecclesia admodun rarus est. Sed nos dicimus non quid fiat, sed quid fieri debeat. Cæterum homiliarius, quem quartum librum esse diximus, legitur in natali et in festis eorum, qui propria habent evangelia, ut in festo B. Thomæ, in Paschate, Pentecoste cum suis feriis, ac tandem etiam recitatur diebus Dominicis. Octo vero dies Pascha computantur cum Septuagesima, quod illa septima sit septimana a Quadragesima, per quam idem designatur, quod per Septuagesimam in cujus septima decade filii Israel acceperunt redeundi licentiam, et jam quasi liberi erant, ideoque Ciebus illis cantica lætitiæ inclamantur. In sabbato autem in Albis, geminatur Alleluia, quoniam finitur Septuagesima. Quo quidem significatur absoluto præsentis hujus vitæ cursu nos duplicem accepturos stolam, cum ad nostram illam Jerosolymam pervenerimus. Vocatur autem Sabbatum istud in Albis, quod in paschali Sabbato baptizati tunc albas vestes deponebant, quas octavo die sumpserant, Proinde vero libri passionarii leguntur in ipsis diebus martyrum. Sed horum aliqui, teste Gelasio, apocryphi sunt, ut de B. Gregorio, de Quirico et Julita martyribus, ac qui omnino ejusmodi sunt, ut eos composuisse ferantur hæretici, ob quorum infamiam ab Ecclesia interdicuntur. Quod autem sint canonizati, suo loco dicetur. Nec quidem omnes homiliæ sunt approbatæ, ut quædam sunt Origenis, qui ad hæresin declinavit. Quædam tamen ejus leguntur ab Hieronymo castigatæ, sed in iis subticetur nomen auctoris propter infamiam hæresis. Quemadmodum etiam Salomonis nomen in lectionibus supprimitur ob notam idololatriæ, et Moysis propter hæsitationem, quam habuit ad Aquas Contradictionis, quia Dominum exacerbavit. Non enim dicitur. Lectio libri Genesis Mosis legislatoris, sicut dicimus: Lectio libri Apocalypsis Joannis apostoli. Nonnulli tamen hoc pacto in principio ho- D erit omnia in omnibus (1 Cor. xv), hoc est consummiliarum dicendum esse existimant Homilia Origenis ab Hieronymo castigata. Atque in sequentibus quasi hoc modo: Homilia ejusdem. Sunt autem fere hi qui Homilias posteris reliquerunt: Augustinus, Gregorius, Beda et Origenes.

Breviter ergo passiones legi debent in festis martyrum: legendæ in festis qui propria habent evangelia, ut in B. Thomæ, tres ultimæ lectiones ex homiliis sint oportet, atque aliæ ex passionibus. At vero legendarius appellatur liber, qui vitas et obitus tradit confessorum, cujusmodi sunt Hilarii, Martini et aliorum quos sacrosancta Ecclesia confirmavit, ita ut in eorum festis istiusmodi liber necessario legatur, ultimo tandem liber sermonum, qui et ser

Nunc redeamus ad libros cantuum, idque juxta B dies adventuum. Primum itaque responsum sequitur tres versus, quod si per universum annum vagemur, non amplius fieri liquido comperiemus. Fit enim illud propter tria tempora antiquorum Patrum adventum Christi exspectantium. Ac primum quidem tempus fuit ab Adamo usque ad Noe, nempe ad diluvium, secundum vero usque ad Moysen, et tertium usque ad Christum. Et quod terna fiat in eodem responso repetitio, prima videlicet ab altiori, secunda a minus remoto, et tertia rursum a minus remoto et minori, causam habet hujusmodi : Eo namque modo ostendimus Patres primi temporis remotius ab adventu Christi abfuisse, quam partes secundi vel tertii, atque iterum longius fuisse partes secundi quam tertii. Sic quoque tria sunt tempora patrum novitiorum secundum Christi adventum exspectantium. Nam horum primum fuit Ecclesiæ primitivæ de Judæis ad fidem conversis, et secundum modo præsto est, simul atque gentium sive ethnicorum facta est introductio. Sed tertium erit, cum omnis Israel salvabitur. Magis ergo remoti sunt, aut potius fuerunt primi quam ultimi, ut hee pacto ad utrumque adventum allegoria hæc accommodari possit. Gloria Patri tribus versibus tandem subjungitur, quod omne nostrum desiderium et servitium ad trinum Dominum sit referendum. Non enim isthic fit repetitio alicujus partis, sed totius responsorii, quoniam post hoc hanc præsentem vitam omnia tempora consummabuntur. Tunc Deus

c

matio omnium et sufficientia. Verum enimvero de qualitate officii videamus, deque temporis reverentia, continentia et abstinentia. Ad qualitatem pertinet quid tenendum sit vel omittendum. Et quidem quid tenendum seu observandum sit jam aliqua ex parte docuimus, addimusque sub finem Adventuum caui debere septem antiphonas secundi toni, et unamquamque juxta ordinem suo die usque ad Natale. Quæ quidem omnes vel ob id secundi toni sunt, quod geminam nobis significent dilectionem, Dei videlicet et proximi, vel etiam propter duas naturas in Christo. Sunt autem septem, propter Spiritum septiformem, quo illuminati erant ii qui Christum exspectabant. Sciendum tamen est his septem anti

« PoprzedniaDalej »