Obrazy na stronie
PDF
ePub

horarum preces, vesperæ, completoria, ac nonnullæ A Hic enim ordo aptus et conveniens est, ne a luce

missæ et matutina. Sunt autem, quædam specialia, quæ pro varietate temporum et solemnitatum distan tia variantur. Pro varietate temporum, quoniam alia paschali tempore celebrantur, alia in Qua. dragesima, alia in æstate, alia denique in Adventu; pro diastemate seu distantia solemnitatum cum aliter fiat in hac solemnitate, aliter in alia. Nam in ipso Paschate tres tantum lectiones recitantur, in Natali vero novem.

CAPUT XIX.

De officio generali.

B

C

:

ad tenebras veniamus, sed potius a tenebris prodeamus ad lucem. Sciendum igitur est olim tempore primitive Ecclesiæ usu receptum fuisse ut nocte ter surgeretur ad divinum officium celebrandum primo circa primum somnum habita ratione ejus temporis, quo vulgus se quieti dare consuevit; secundo circiter mediam noctem; tertio paulo ante diem, hoc nimirum ordine, ut cum nocturni finiti essent, et lectiones cum suis responsoriis perlectæ, priusquam lucesceret aurora apparente, cum pulsu campanarum decantarent Te Deum laudamus, et sic deinceps laudes matutinas. Ad primam nocturnam surgebant tantum ministri Ecclesiæ, qui cum tempestivius ivissent cubitum, jam dormierant. Sed quoniam frequenter hoc nocturnæ vocabulo utimur, non incommode fecerimus, si quid per illud significetur exposuerimus. Accipitur ergo nocturna nocturnæ pro hora, et nocturna nocturnorum pro ipsis officiis. Vel nocturna noeturnæ psalmi appellantur, qui Dominicis diebus dicuntur, antequam recitantur lectiones. Similiter etiam ¡.li, qui diebus profestis dicuntur, ut in secunda feria: Dominus illuminatio (Psal. xxvi), atque ita de reliquis. Nocturnæ nocturnarum, dicuntur tempora quibus psalmi cantantur. Nocturni nocturnorum, vocantur novem psalmi, et novem lectiones cum suis responsis.

Nunc igitur pergamus. In solemnitatibus ad secundam nocturnam pariter surgebant ministri et conjugati, tam viri quam mulieres. Ad tertiam tandem nocturnam communiter surgebant omnes. Şed postea charitate erga Deum algescente, cum fervor ille cultus divini in hominibus tepesceret, ita ut jam pigriores essent, quam ut statis illis horis ad officium nocturnum surgerent tam ministri Ecclesia quam cæteri, consultum est, ut media

De generali officio primo dicendum est, idque hoc ordine, ut primo quid canendum et psallendum sit videamus; deinde a quo fuerit institutum officium ecclesiasticum; tertio ad quid conducat, quamobrem et quando sit ordinatum; quarto deLique a quo fuerit canonizatum et confirmatum. Et in primis quidem dicimus generaliter nihil esse cantandum aut psallendum, aut etiam legendum quod a summo pontifice non fuerit approbatum. In primitiva Ecclesia diversi diversa cantabant, quisque pro suo libitu, ita tamen si illud quod canebant ad divinam laudem pertineret. Pleraque tamen officia observabant quæ ab initio erant constituta, vel a Christo, ut Oratio Dominica, vel ab apostolis, ut Symbolum. Postea Ecclesia velut seissa est per varias hæreses et schismata. Quod quidem cum vidisset Theodosius imperator, qui suo tempore omnes hæreses exstirpavit, negotium dedit Damaso pontifici, ut aliquem sapientem et Catholicum ad se accerseret, qui ecclesiasticum officium ordinaret. Præcepit igitur Damasus Hieronymo, viro trium linguarum peritissimo, ut qui ad eam rem tum erat idoneus, ut quædam officia, ecetesia stica in certum ordinem Ledigeret Hathiabat autem tum temporis Hieronymus Beethlemie cum: Paula et Eustochio atque aliis virginibus religiosis, post-saltem nocte omnes surgerent, juxta illud Prophetæ eaquam jam antea Roma sub septent apostolicis viris habitaverat. Qrdinavit ergo hic quantum ad psalmos attinet, qui quibus diebus canerentur. Sed et evangelia et epistolas atque alia officia in ordinem quemdam redegit, ut quid quoque die cantandum esset, semel constaret. Nam omnes fere cantus composuit, iis exceptis quos alii Ecclesiæ do- D Quapropter iterum aliter statutum fuit, ut vel temctores postea adjecerunt. Hieronymus itaque cum opus istiusmodi absolvisset, misit Romam, ubi a Damaso papa fuit approbatum, et in communi concilio canonizatum. Postremo papa Damasus eam dedit operi auctoritatem, ut postea semper in omnibus Ecclesiis observaretur, quemadmodum in eo erat ordinatum. Quare ostensum modo est a quo officia ecclesiastica fuerint instituta, qua de causa, quando, in quem finem et quis ea canonizaverit.

CAPUT XX.

De ipso officio.

His ita consideratis operæ pretium est ut ipsum officium persequamur, ordientes ab officio noctis.

[ocr errors]

Media nocte surgebam, etc. (Psal. cxx11), atque ita tum continuo integrum noctis officium absolverent. Quod quidem etiam nunc plerique religiosorum conventus (observant. Verum et hæc institutio brevi abiit in desuetudinem, cum jam conviviis et luxui magis vacabant, quam Dei servitio.

pore nocturna ultimæ universi circa diei crepusculum surgerent. Nunc autem co divini cultus ratio demersa est, ut citius surgant pueri quam ministri Ecclesiæ, et prius cantent passeres quam sacerdotes. Adeo amor ille Dei in hominibus penitus refrixit. In memoriam et recordationem primæ illius tam laudabilis consuetudinis, etiamnum ecclesia æstivali tempore nocturnum officium celebrat, tempore nimirum primæ nocturnæ, quod nos vigilias vocamus, tametsi vero aliquando tempestivius. Fit autem illud duplici nomine, vel ad veterum commendationem, vel ad nostram ipsius exhortationem, ut videlicet sciamus quam illi essent sobrii in officiis nocturnis tempore hiemali, quos

cum ter quaque nocte surgerent, brevitas noctis A omnes peperit hæreses; tertia, tempus pacis, quanæstivalis, haudquaquam tardabat. Quotus autem quisque nostrum est, qui jam sole radiante ad illud officium alacriter surgere queat? Usque adeo hic sponsi videmur Penelopes, nati in medios dormire dies. Sed quid dico de officio nocturno? Quot sunt numero, qui diurnum recte curent officium? Certe, si quod res est, loqui liceat, admodum pauci. Verum ne quis dubitet quibus festis vetus illa observetur consuetudo, sciendum est in tribus illis vigiliis, scilicet Joannis Baptistæ, Petri et Pauli, et Assumptionis B. Mariæ. Quoniam hæ sunt præcipuæ solemnitates, quas in æstate habemus. CAPUT XXI.

Cur er nocle surgebant.

B

do omnis est hæresis penitus exstincta. His distinctionibus ita semel connumeratis, inveniemus novem fuisse temporum diversitates, quas non obscure in numero psalmorum quos in officio nocturno cantamus, invenimus. Diebus enim festis usurpamus novem psalmos, novem lectiones, novem responsiones, cum novem versibus. In unoquoque nocturno tres sunt psalmi, tres lectiones, tres responsiones, tres versus. Interim tamen sciendum est novenarium psalmorum, novenarium lectionum, novenarium responsorum, cum totidem versibus, pro uno eodemque accipi, quantum ad mundi figuram attinet. In his temporum diversitatibus, quas modo enumeravimus, optime vigilarunt sancti Patres, bonis operibus sedulo incumbentes. Quod quidem nos, ut eorum meritis quadam ratione similes efficiamur, in officio nocturno sub novenario numero psalmorum, lectionum, etc., in laudem bei exprimimus, excitando nos mutuo ab insidiis diaboli. Atque ideo sane in tribus nocturnis novem dicimus psalmos et lectiones cum cæteris, ut Trinitati in primis placeamus ac novem ordinibus angelorum queamus associari. Nec vero ab re est quod hæc nocte potissimum facimus, cum præsens hæc nostra civitas, Ecclesia nimirum, velut umbra quædam sit cœlestis istius Ecclesiæ ad quam divina gratia perveniemus. Celebratur autem officium hoc trium nocturnorum diebus maxime Dominicis, in solemnitatibus Trinitatis et in festis sanctorum; ideo quoniam certo credimus illos Dominicæ resurrectionis, quam dies Dominica significat, gaudia jam eos esse consecutos. Simili ratione in eorum festis novem psalmos cum totidem lectionibus ac responsoriis proferimus, quo eos novem ordinibus angelorum associatos esse ostendamus. In noctibus vero istorum dierum qui solemnes non sunt, psalmi duodecim, quos vulgus dietam vocat, cum sex antiphonis canuntur, ac tres lectiones totidemque responsiones recitantur ea ratione, quod horæ duodecim diei ascribantur et totidem nocti. Quo quidem fit, ut pro unaquaque noclis hora psalmum Deo offeramus, quo a nocte erroris et a mentis nostræ cæcitate, ad quam nos per peccatum primi parentis detrusit diabolus, per innuD meram Dei misericordiam liberemur. Sex antiphonæ designant sex opera misericordiæ, quæ si recte observaverimus, ab hujus noctis tenebris ad verani lucem, id est Christum, haud dubie perveniemus. Ob id autem hic duos psalmos conjungimus, ut per eos ostendantur laudes et opera nostra sine charitate nihil valere, quæ consistit in dilectione Dei et proximi, inter quos nullum est medium. Verum duos psalmos ita connexos propterea una absolvimus Gloria, quia laudes nostræ tunc sunt Deo acceptæ, quando in charitate persistimus. Tres postremo lectiones tres connotant ætates, videlicet pueritiam, juventutem et senectutem. In his enim, ne a diabolo seducamur, optime vigilando Dominum laudare

Causa vero el ratio quare ter nocte surgerent hujusmodi afferri potest, quod quadam similitudine majores nostri ad hoc moti fuerint. Quemadmodum enim ii, quorum civitas ab hostibus obsessa est, facile ab incursione interdiu, cum communes vires conferunt sese defendere possunt, et non vero noctu, ob id noctem ternis dividere solent excubiis, ut in prima quiete vigilent omnes, quod illud tempus sit periculosissimum, ac paulo post tantum ii circa muros permanent, quorum primo sic vigilare usque ad canticinium; deinde vero ut illi surgant, quorum est secundo loco excubias agere, et pernoctare ad galli cantum usque; atque ita demum et tertii vigiles surgant, donec jam dies sit. Sic sancti Patres similem excubandi vicissim consuetudinem sumpse- C runt ad tutandam sacrosanctam Ecclesiam, quæ una est omnium fidelium civitas, quam diabolus impugnat quotidie, quamque ut semel subvertat conatur modis omnibus, idque præcipue noctibus, quando nobis maxime insidiatur. Nox enim peccatis turpibus apta est, furtis, adulteriis, et compluribus aliis, cum homines sperant fore clam, et minus habent pudoris. Hinc est: Qui male agit, odit lucem (Joan. 11). Nam sicut aperta est lux, ita nihil opertum relinquit; sed contra, nex ut est obscura, fic erubescere nescit. Quare profecto nocte accuratius excubare debemus contra inimici latentis insidias, ne iis ad turpia impellamur.

CAPUT XXII.

De repræsentatione trium temporum. Illud quoque notandum est quod in his trium nocturnarum officiis, tria tempora repræsentamus, tempus scilicet ante legem, tempus sub lege, et tempus gratiæ, quorum quodlibet tribus variatur distinctionibus. Temporis ante legem prima fuit distinctio ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad Mosen. Tempus vero sub lege has habuit distinctiones a Mose usque ad Davidem, a David usque ad transmigrationem Babylonis, a transmigratione usque ad Christum. Denique prima distinctio temporis gratiæ, fuit tempus apostolicæ et evangelica prædicationis; sccunda, tempus impugnationis, quod

tenemur.

CAPUT XXHI.
De ordinatione S. Benedicti.

Beatus Benedictus multo aliter noctis officium instituit, non quod a superiori Ecclesiæ institutione dissentiat, sed ob aliam causam, quemadmodum statim dicemus. Nec sane in quoquam ei est contradictum, sed quidquid fecisset, fuit approbatum et corroboratum a B. Gregorio. Cum enim hic vir sanctissimus, et qui Spiritu sancto illuminatus esset vere habebatur, creditum fuit quod alio pacto officium non instituisset, nisi idem a Spiritu sanclo accepisset. Beatus itaque Benedictus ad perfectioris vitæ culmen aspirans, sex psalmos in nocturno primo cantari, et quatuor lectiones cum quatuor responsoriis instituit, totidemque in secundo, ut per hoc nobis duplicem vitam, contemplativam et activam aperte innueret. Nam senarius numerus psalmorum vitam nobis indicat activam, in qua sane conveniens est sex opera misericordiæ exercere, si ad perfectionem vitæ contemplativæ feliciter pervenire velimus, quæ itidem ut per quatuor evangelistas, ita hic per quatuor exprimitur lectiones. In tertio porro nocturno tria cantica in laude Trinitatis cantari instituit, a qua nobis omnem vite perfectionem dari certe credimus et speramus. Finiuntur autem illa cantica per Alleluia, quod est cœlestis lætitiæ canticum, ut per hoc evidenter notetur Trinitatem dignam esse cœlesti laude, nec ad eam plene perfecteque laudandam satis sufficere laudem humanam. Quæ vero quatuor sequuntur evangelicæ lectiones, significant laudatores Dei debere per doctrinam quatuor Evangeliorum, quatuor insigniri virtutibus, adeo ut hinc per quatuor responsiones designetur laudantium alacritas. Sed ne, dum hoc agunt, totum illud bonum sibi ascribant, verum ut potius laudi divinæ omne attribuant, et se servos Dei in omnibus esse agnoscant, commode subjungitur Te Deum laudamus. Postea legitur evangelium, quod denarium connotat, id est vitam æternam, quæ videlicet laudantibus digne reddetur. Per hymnum qui sequitur, nimirum, Te decet laus, etc.. gaudium, quod post laborem in denarii remunerationem Eabebunt sancti, denotatur. Sed quoniam officium monachorum nihil ad nos pertinere videtur, tantum de eo hactenus dixisse sufficiat, et nostrum propositum persequamur.

CAPUT XXIV.

De pulsu campanarum et matutini temporis initio. · Cum Ecclesiæ ministri ad nocturnum officium surgunt, quemadmodum in castris vigiles sese tubis excitant, ita hi primo pulsant campanas, in signum fidelibus ut pernoctent, et sese adversus insidiantem diabolum muniant, ac suum Creatorem laudibus extollant, per quem a peccatorum tenebris et ab iniquitate dæmonum se fore liberandos certissime sperant. Quemadinodum vero pulsandum sit in magnis solemnitatibus, diebus Dominicis, festis minoribus, et aliis diebus privatis, opportunius dicc tur alias. Dum igitur pulsantur campanæ, ecclesia

A aperta est, quam simul atque ministri Ecclesiæ ingressi sunt, debent se ante omnia ad sanctorum altaria conferre, ibique pressa voce prostrati eos implorare, quatenus et se et suum gregem eorum auxiliis bene vigilando a principe tenebrarum valeant custodire et perpetuo in divinis laudibus perseverare. Sed quoniam campanarum mentionem fecimus, facile illud nobis concedetur, si quod mysterium hic lateat, detracto velut cortice aperiamus. Campana enim significat concionatores, qui perinde nos ad divinas orationes adhortantur. Lignum verò quod ultra campanæ caput protenditur, crucem declarat Domini, et cavilla (sic enim ferrum illud pensile vocant, quod Græci rectius póñadov nominant, cujus pulsu campana sonum reddit) mentem concionatoris. Nam ut campana pulsari non potest nisi mediante cavilla, ita quoque inutilis ille est concionator, qui mente non sit præditus. Cæterum chorda quæ campanæ appenditur, sacram exprimit Scripturam, quia sicut chorda ex tribus potissimum conficitur funiculis, sic triplex omnino esse dicitur Scriptura, nempe historica, allegorica atque ethica. Quod autem campana elevetur ac deprimatur indicio nobis est sacram Scripturam loqui aliquando alte et aliquando submisse. Jam ergo redeamus, unde diverti cœpimus.

B

[ocr errors]

D

Pulsatis campanis, bebdomadarius (ita eum appellamus cujus est tota hebdomada in choro administrare officium) alta voce incipit: Domine, labia mea aperies (Psal. L), id est aperi, ut sit enallage temporis. Domine, inquam, aperi, et os meum axnuntiabit laudem tuam (Ibid.) At non et antea apertum os habuit, cum orabat? Habuit quidem, sed is est loquendi modus; non enim dicitur apertum os habuisse, quandiu submissa voce orabat, sed tunc aperuisse, quando illius vox aperte incœpit audiri. Vel necdum os aperierat ad laudandum Dominum, licet aperuisset ad orandum. Vel etiam tangit religionem sacerdotum primitivæ Ecclesiæ, qui cum irent cubitum signaculo crucis se muniebant vocein comprimentes ad tempus usque matutinum, et tunc demum vocibus in laudem Dei prorumpebant. Sed quia hoc habet homo a Deo, quod ipsum laudet, ideo ab ipso petit, ut sibi os aperiatur, inquiens: Domine, labia mea aperies. Verumenimvero cum diabolus semper odio habeat laudem Dei, et hominem, tunc acerrime impugnet, quando se Dominum laudare promittit, ne laudator Dei a diabolo superetur, cui haud facile est resistere, divinum implorat auxilium, cum ait: Deus, in adjutorium meum intende (Psal. LXIX). Unde profecto etiam nunc moris est, ut tunc crucis fiat signaculum. Tum divino fretus auxilio, quod semper præsto adest cum illud invocabimus, feliciter auspicatur promissam laudem non solum Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto, sed toti Trinitati, cum inquit: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Inchoata ad eum modum Dei laude, cantor, qui est quasi præco Ecclesiæ, vel ejus vicarius, alios adhuc ante altare suis orationibus insi

stentes ad laudandum Dominum hortatur, cum ait: A debeant utrumque genu flectere, sed duntaxat alte

Venite, exsultemus Domino, etc., (Psal. xcıv). In quo psalmo etiam quædam causæ, quamobrem Domino exsultandum sit, continentur.

CAPUT XXV.

De hymno et de iis quæ ad tertiam usque nocturnam fiunt.

Finita exhortatione, quæ ob id appellatur invitatorium, quod cæteros ad laudem Dei invitet, sequitur ipsa laus, videlicet hymnus, qui ideo stando canitur, ut in erectione corporum ostendamus quam in laudando Dominum corda sursum erigere debeamus.

rum, nempe sinistrum, per quam partem significatur corporalis servitus, quæ tantum debetur hominibus, et non spiritualis. Nec est acclinandum principi sæculari recta facie, sed ab aure sinistra capite flexo. Finita igitur lectione adjungit lector: Tu autem, Domine, non domne, ut qui perfectum alloquitur dominum, et omnino talem qui perfecto et pleno vocabulo dignus est. Nec illud sane ad lectionem pertinet, aut præmissæ lectioni continuatur, sed lector absoluta lectione dirigens sermonem ad Dominum et sese excusans inquit : Tu, Domine, miserere nostri. Quorum verborum sententia hæc est: Domine, forsitan ego peccavi in legendo modulate pronuntians humanæ laudis cupiditate, et fortassis B etiam peccaverunt auditores, quod variis cogitationibus fuerint intenti et lectioni debitum non tribuerint auditum, sed, o tu Domine, miserere nostri. Quod autem a cunctis generaliter respondetur: Deo gratias, pertinet ad lectionem, et vox est Ecclesiæ gratias Deo persolventis. Ac si dicerent: Deus pavit nos verbis salutis, quæ sunt animæ cibus, de quo beneficio vicissim nos Deo agimus gratias. CAPUT XXVI.

C

Quia nisi mens linguæ consonet, certum est vo-cem, quantumvis clamosam, Deo non placere. Antiphona, quæ sequitur, quæque suaviter modulando canitur, mentis devotionem, quam in laudando Dominum habemus, designat. Verum ideo illa primo incipitur, et finito psalmo, qui ei modeste accinitur, 4ota cantatur, quia tunc recte laudem nostram modulamur, si ex bona mentis devotione incœpta, simili devotione absolvatur. Antiphonæ autem sunt quasi quædam cantilenæ ad aninorum recreationem divinis laudibus insertæ. Versiculus, qui postea candatur, significat quod tunc ab officio psalmorum nos ad officium lectionum vertimus. A pueris hic canitur, ut tum demum intelligamus nostrum Deo placere servitium, si cum innocentia hoc agamus. Postea dicitur Dominica Oratio, quæ inter alias orationes habetur maxima auctoritatis privilegio. Atque hæc ideo dicitur, ut per eam tentationes diaboli reprimantur. Cum enim diabolus sentit nos velle legere lectiones, in quibus sanctorum victoriæ ab iis contra ipsum obtentæ recitantur, vel quæ ad morum instructionem et virtutum informationem maxime leguntur, tunc acrius impugnat nos. Quare ne ab ipsius impugnatione devincamur, orationi magis quam voci incumbimus. Ultima autem pars orationis aperta voce recitatur, scilicet: Et ne nos inducas in tentationem, ut pateat ad quid illa dicatur oratio, ne videlicet qui lecturus est, id elationis gloria faciat, atque ita per diabolum seducatur et auditorum mentes lectionis intellectu ac profectu per ipsius phantasticas tentationes defraudentur. Tunc itaque lector ad librum accedit, ac, priusquam D legere incipiat, benedictionem tanquam legendi licentiam petit a sacerdote, inquiens: Jube, domue, benedicere. Per quod innuitur neminem debere in ecclesia legere, nisi petita venia, ut jussus sit, vel ad hoc ante concessus. Sed animadvertendum est, eum, qui lecturus est, hic domne dicere, non Domine, quoniam ad hominem loquitur, qui ut est semiplenus et imperfectus respectu nostri Domini, ita syncopato utitur vocabulo. In fine vero lectionis plene inquit Domine, hoc modo: Tu autem, Domine. Quod præter cæteros maxime observant monachi, cum dicunt domnus abbas, non dominus abbas. Hinc etiam est, quod famuli dominis suis inservientes, si quando illis pocula porrigunt, non

[ocr errors]

De tertia nocturna.

In tertia nocturna similiter recitantur lectiones, sed de homilia Evangelii. Quare autem hoc fiat, hæc est ratio: quod tertia nocturna declaret tempus gratiæ, ut prædictum est superius, quo tractabantur evangelica. Notandum interim hic est fuisse quoddam tempus, quo veritas Trinitatis ab hæreticis maxime impugnaretur; sed tantem hæresi confutata atque ejecta, ac populo ad veritatis cognitionem reducto, ordinaverunt S. Patres ut nona lectio de Trinitate legeretur cum suo responsorio. Quod quidem aliquandiu fuit observatum, sed postea tamen neglectum. Cum enim Ecclesiæ lectionem de Trinitate legere non fuerat necesse, universis jam Christianis sane credentibus, eam legere omisit, sed ejus responsorium retinuit. Inde est, quod in æstate Dominicis diebus novum semper responsorium de Trinitate cantamus. Quanquam tunc proprie responsorium non dicitur, quod præmissæ lectioni non respondeat. Nam responsoria lectionibus, quibus subjunguntur, semper debent respondere, ita ut inde sic sint nominata. Quemadmodum et versus appellantur, quasi iis finitis vertuntur responsoria, id est revertantur et iterum cantentur, vel saltem eorum particula aliqua. Atque ita solvitur quæstio illa musicæ quæ fit de versibus secundi toni, qui terminantur in c, cum secundus tonus semper in d, finiatur. Dicimus enim quod istic non est finis, sed in repetitione responsorii. Potest tamen dici quod commune appelletur responsorium, non quod præmissa respondeat lectioni, sed illi, quæ de Trinitate legi solebat. Absolutis nocturnis, ecclesiæ lumina accenduntur, et pulsantur campanæ, atque alta voce canitur Te Deum laudamus. Quo quidem significatur lætitia et gaudium ejus mulieris, quæ

incensa lucerna, drachmam quam perdiderat, inve- A num igitur est mane, cum eo tempore nobis lun.en nit. Quod aut istius cantici finis, videlicet, Per singulos dies, el alii versus qui sequuntur, paulo altius canantur, designat vicinarum congratulationem, qua mulieri ob repertam drachmam congratulabantur. Nam et compulsatio earumdem repræsentat convocationem.

CAPUT XXVII. De officio diurno.

Post noctis officium, agendum est de diurno, quod in septem partitur distinctiones, videlicet in laudes matutinas, horam primam, tertiam, sexlam, nonam, vesperas, et completorium. Missa etenim ad officium tertiæ vel nonæ spectat. Nam his duabus horis missa regulariter celebratur. Quod autem diei officium septem horis distinctum agimus, a Propheta habemus, qui ait: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. cxxin). Sed cur, quæso, septies? Quia cum nocturnum officium misericordiæ tempus exprimat, quo genus humanum a diabolo obsessum misere servabatur, optime sequitur, ut diei officium tempus designet nostræ redemptionis, aut nostræ liberationis factæ per Christum solem justitiæ, qui claritate suæ divinitatis tenebras nostras illuminavit, atque ex diaboli servitute nos extraxit, ita ut inde septies quoque die laudes Deo cantemus, quoniam nos tantum boni munere septiformis gratiæ sancti Spiritus accepimus. Quandoquidem vero à tenebris peccatorum per viam pœnitentiæ ad vitæ libertatem pervenitur, hinc natum est ut diebus profestis seu feriis ad laudes matutinas caneretur psalmus ille pœnitentialis, nimirum, Miserere mei, Deus (Psal. 1). Diebus autem festis, excepto Quadragesimæ tempore: Dominus regnavit, decorem (Psal, xc11).De quo ut de psalmis aliis, dicetur postea.

CAPUT XXVIII.

› Cur septies in die laudemus Dominum. Est et alia ratio quamobrem septies in die laudemus Dominum, quod quilibet dies uniuscujusque repræsentet ætatem. Non quod eam omnis homo habeat, sed quam haberet, nisi peccaret. Hæc autem septem habet varietates, infantis, pueri, adolescentis, juvenis, viri, senis et decrepiti. Per matutinas laudes repræsentatur infantia, per primam pueritia, per tertiam adolescentia, per sextam juventus, per nonam ætas virilis, per vesperas senectus, per completorium ætas decrepita ac finis humanæ vitæ. In his profecto omnibus ætatibus Creatorem laudare tenemur. Quod autem infantiæ nostræ tempore Dominum laudare possimus, evidens nobis facit argumentum B. Nicolaus, qui quarta et sexta feria matris ubera virtute abstinentiæ non sugebat. De aliis ætatibus satis est manifestum. Sunt item quamplu rimæ rationes, quare istarum horarum temporibus Dominum præcipue laudamus. Rubescente diei aurora cantamus laudes matutinas, quæ matutinæ nuncupantur, a mane quod bonum est, si lumen est bonum, atque nihil esse melius luce videtur: bo

redditur. Appellantur vero laudes, quod officium laudem potissimum sonet divinam, quam ei damus, quoniam a tenebris erroris nos ad lucem veritatis reduxit. Hoc igitur tempore laudes Deo canimus, quia ejusmodi hora mundum creavit, et angelos, qui statim atque conditi sunt, suavi cantu ac modulamine Creatori suo laudes jubilarunt. Eodem quoque tempore populum Israeliticum per mare Rubrum transduxit incolumem ac Ægyptios submersit. Rursus eadem hac hora Christus victor a morte surrexit. CAPUT XXIX.

De aliis sex horis.

Sequitur de aliis sex horis, sub quibus item sex alia comprehenduntur. Dici itaque duodecim horæ B attribuuntur, et totidem nocti. Sub prima hora duas complectimur, ipsam videlicet primam et secundam; sub tertia tres, ipsam tertiam, et quartam et quintam; sub sexta itidem tres, ipsam sextam, septimam et octavam; sub nona duas, ipsam nonam et decimam; vesperæ repræsentant undecimam; completorium duodecimam. At roget aliquis cur potius hisce diei horis diurnum celebretur officium, scilicet prima quam secunda, tertia quam quarta vel quinta, sexta quam septima aut octava, nona quam decima. Quoniam istæ horæ quibusdam insigniuntur privilegiis. Prima enim hora Christus

Pilato a Judæis traditus fuit, et a morte resurgens prima hora Mariæ Magdalenæ apparuit, Prima hora C visus est in littore septem discipulis piscantibus, quibus dixit Pueri, habetis aliquid pulmenti? (Joan. xx1) Hora vero tertia crucifixus est linguis Judæorum et flagellatus, eademque hora Spiritus sanctus ipso die Pentecostes discipulis fuit datus; sexta hora Christus pro nobis ligno crucis clavis affixus est, atque eadem quoque hora, ipso die ascensionis, cum discipulis discubuit. Nona hora exclamans spiritum emisit, et lanceatus e latere corporis sui duo nobis eduxit sacramenta, aquam videlicet baptismatis et sanguinem redemptionis-ac salvationis nostræ. Vespere de cruce depositus est, qua item hora in ultima cœna cum discipulis suis conavit, ubi illis sacramentum corporis et sanguinis sui tradidit, quod nobis saluberrimum testamentum D hinc discedens reliquit. Eadem rursus hora duobus suis discipulis proficiscentibus in Emmaus in fractione panis fuit agnitus.

Postremo in completorio Patrem pro suis discipulis oravit, qua etiam hora in sepulcrum positus

est.

CAPUT XXX.

De psalmis qui hisce horis cantantur. Qui psalmi hisce horis et quæ cantica debean usurpari, equidem satis notum esse puto. Quia ver › ad aliam spectent editionem, ac nos de generali officio hoc tempore tractare proposuerimus, paucis quæ hic sunt præcipienda tradamus. Sciendum ergo est generaliter in matutinis laudibus sex psalmuş

.9

« PoprzedniaDalej »