Obrazy na stronie
PDF
ePub

ad sacrum ordinem institui quicumque sacerdotale in Urbe munus obituri sunt. Atque hoc ipsum censuisse eos ex amplissimo collegio Cardinalium, quos de urbanis aptius constituendis seminariis adhibueramus in consilium, Nobis succurrebat; propterea cum de exsequenda, quam memoravimus, Constitutione proprias leges seu regulas dedimus, Nostras in hac causa praescriptiones habendas esse temporarias, non obscure indicavimus.

Rebus igitur omnibus accurate perpensis, nunc demum maturitas Nostri quoque minoris seminarii ad Vaticanum firma ac stabili ratione ordinandi venisse Nobis videtur. Itaque Motu proprio deque apostolicae potestatis plenitudine statuimus ac per has litteras edicimus, ut Cardinalis quidem Archipresbyter Basilicae sancti Petri seminario Vaticano semper, honoris causa, praesideat, atque in alumnos utriusque seminarii qui cura impensisque Capituli Vaticani ibi educantur, omnia iura quae ipsi, ut Ordinario, competunt, retineat; Cardinalis vero Romani Pontificis in Urbe Vicarius regimen gubernationemque eiusdem seminarii Vaticani in iis omnibus quae ad disciplinam, pietatem, studia ac bonorum administrationem pertinent, solus obtineat; atque ipse duplici praesit Consilio Deputatorum tum disciplinae tum rei oeconomicae moderandae; quae consilia talia perseverent, qualia Nostris legibus seu regulis, quas diximus, instituta sunt.

Ceterum statam pecuniae collationem atque onera iustitiae, quae eidem seminario a Capitulo Vaticano praestantur aut praestari in posterum debeant, salva volumus permanere; item in suo robore consistere quaecumque Constitutione Nostra In praecipuis regulisque adiectis sancita sunt, his non adversantia litteris: quas quidem et quae eis continentur, valere in perpetuum et ab omnibus diligenter observari iubemus, contrariis quibusvis, etiam peculiari mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die vi ianuarii, in Epiphania Domini, anno MCMXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. X

[ocr errors][merged small]

EPISTOLA.

AD R. P. D. 10ANNEM A. BAZAN, PARANENSIUM EPISCOPUM, OB PROMOTUM CULTUM S. NICOLAI BARENSIS.

Venerabilis Frater, salutem et apostolicam benedictionem. Te sane meminit quanta animi iucunditate coram ex te ipso, superioribus diebus, audivimus quae referre placuit cum de honoribus qui frequentes multiplicesque habentur S. Nicolao Barensi, in templo quod eidem in urbe Rioja, popularis, te auspice, excitavit pietas, tum de caelestibus muneribus quibus Episcopus sanctissimus, non sine magno fenore, cultores auget suos. Laetati, uti tum significavimus, in Domino sumus tecumque, venerabilis Frater, plurimum, ut par erat, gratulati qui voce, scriptis, collata stipe, Illius studes gloriae incremento, qui mirabilis in sanctis suis haberi colique vult. Ipsi Nos nonnihil hanc ipsam in rem praestare cupimus; teque Roma ad tua revertentem, latorem esse volumus aurei nimbi gemmis contexti, quo Myrensis Episcopi, nomine Nostro dicendoque die, venerandam ornabis imaginem. Nequid vero desit quod Nostram redoleat benevolentiam, Papalem addimus Benedictionem cum Indulgentia Plenaria, cuius solemniter populo, eodem ipso die, impertiendae facimus facultatem venerabili Fratri Cordubensi Episcopo.

Utinam, quod suppliciter petimus, munusculum hoc Nostrum ita Nicolao sit acceptum, ut beneficia ab eo Nobis eiusque cultoribus, tibique prae ceteris, conciliet uberrima!

Benevolentiae in te Nostrae testis apostolica sit benedictio, quam tibi, venerabilis Frater, ac dioecesis tuae Clero populoque libenti animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XIII decembris MCMXIII, Pontificatus Nostri anno undecimo.

PIUS PP. X

S. CONGREGATIO CONSISTORIALIS

DECRETUM.

REVOCATUR SPECIALE INTERDICTUM CUI SUBIECTA FUERAT CIVITAS GALATINA.

Le molteplici e ripetute dimostrazioni di dolore per la pena inflitta a cotesta città di Galatina, e le proteste di ossequio e di riverenza che in tale occasione sono venute da ogni ordine di cittadini verso l'Arcivescovo di Otranto in riparazione dell'oltraggio patito, hanno inclinato il Sommo Pontefice ad un benigno sentimento di perdono.

Pertanto, giudicando esser venuto il tempo di esaudire le istanze di tante anime religiose e buone di Galatina e le preghiere del Pastore di cotesta diocesi, col presente Decreto della sacra Congregazione Concistoriale il S. Padre stabilisce quanto segue:

1° Domenica prossima, 18 del corr. mese, cesserà l'interdetto inflitto alla città e suburbio di Galatina; cosicchè dall'aurora in poi i sacerdoti potranno celebrare la S. Messa, distribuire i Ss. Sacramenti e compiere le consuete sacre funzioni.

2o Ordina che nella domenica stessa ad ora opportuna, tanto nella collegiata quanto nelle due succursali e negli oratorî delle comunità religiose, come atto di solenne riparazione si faccia l'esposizione del Ssmo Sacramento con la recita delle litanie dei Santi, del salmo Miserere, e dei consueti responsori e preci che seguono le litanie stesse.

3° Considerando che occasione non ultima a tanto male ha dato il difettoso ordinamento della cura parrocchiale, la stessa Santità Sua, di moto proprio e nella pienezza del potere apostolico, derogando, se ed in quanto ve ne fosse bisogno, agli statuti, usi, privilegi o diritti che potessero esistere in contrario, in vista del supremo bene della salute delle anime, prescrive e stabilisce fin d'ora, che la città di Galatina sia divisa in tre parrocchie nelle condizioni e nei modi che con separate lettere saranno indicati al Rmo Arcivescovo e che renderanno più agevole ed attiva l'assistenza spirituale dei fedeli.

Confida il Sommo Pontefice che da tanto male il Signore nella sua misericordia ritragga un bene prezioso, l'accrescimento cioè per tutti della fede e della pietà, una più perfetta osservanza della vita cristiana, una virtuosa concordia di animi.

[ocr errors][ocr errors]

Ed in questa speranza e con questo augurio imparte al clero ed al popolo di Galatina, auspice delle divine grazie, l'apostolica benedizione. Dato a Roma dalla sacra Congregazione Concistoriale, li 12 gennaio 1914.

G. CARD. DE LAI, Vescovo di Sabina, Segretario.

L. S.

S. Tecchi, Assessore.

S. CONGREGATIO CONCILII

BURGI S. SEPULCHRI ET ALIARUM

MISSAE PRO POPULO ET SERVITII CHORALIS.

De translatione festorum dierum statuta Motu proprio « Supremi Disciplinae » d. d. 2 iulii 1911, a sacra Congregatione Concilii quaesitum fuit:

1) An quando festum aliquod suppressum incidat in diem Dominicam, aut impeditam festo maioris ritus, curam animarum gerentes teneantur applicare missam pro populo, die in quam idem festum transfertur?

2) An quando festum aliquod transfertur, quoad officium et missam tamquam in sedem propriam, in aliam diem, in ecclesiis in quibus servitium chorale alternis hebdomadis praestatur, obligatio chori communis, et distributiones, si quae pro eo festo sint, pariter transferantur in eamdem diem?

Et in plenariis comitiis, diei 12, loco diei 13, decembris 1913, Emi Patres respondendum censuerunt:

Ad I Negative.

Ad II Negative, nisi, quoad distributiones, obstet expressa fundatorum voluntas, statutum particulare, aut legitima consuetudo.

Hisce autem relatis Ssmo Domino nostro Pio PP. X, in audientia habita ab infrascripto S. C. Secretario, die 15 eiusdem mensis et anni, Sanctitas Sua sententiam Emorum Patrum in omnibus approbavit.

C. CARD. GENNARI, Praefectus.

L. S.

O. Giorgi, Secretarius.

S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

NOMINATIO EPISCOPI.

Brevi apostolico nominatus est:

19 decembris 1913. - Episcopus titularis ecclesiae Paralaidensis R. P. D. Ioannes Maria Barthe, antistes dimissionarius Trichinopolitanus.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

ADDITIONES ET VARIATIONES IN MARTYROLOGIO ROMANO.

Inter elogia Festorum mobilium, quae in titulo « Rubricae Martyrologii » inscribuntur, sequentes variationes inducendae sunt:

1. Ante elogium Festum sanctíssimi Nóminis Jesu ponatur : Sabbato ante Dominicam, quae occurrere potest a die 2 ad 5 Januarii inclusive, et, ea deficiente, die 1 Januarii.

2. Ante elogium Solémnitas sancti Joseph, etc., ponatur:

Feria tertia ante Dominicam tertiam post Pascha.

3. Ante elogium Octáva Solemnitátis sancti Joseph, etc., ponatur: Feria tertia ante Dominicam quartam post Pascha.

4. Feria IV post Octavam Pentecostes sequens inscribatur elogium: Festum sanctíssimi Córporis Christi.

5. Deinde ponatur:

Feria quarta infra Octavam sanctissimi Corporis Christi. Octáva sanctíssimi Córporis Christi.

6. Ante elogium Festum sacratíssimi Cordis Jesu, ponatur:

Feria quinta in Octava sanctissimi Corporis Christi.

7. Supprimantur singula elogia a Feria sexta post Dominicam ter

tiam Junii usque ad finem tituli.

In titulo Lectiones Propriae de Tempore sequentes fiant variationes: 1. Tertia Lectio sic inscribatur:

In die Nativitatis Domini et per Octavam, Lectio.

« PoprzedniaDalej »