Obrazy na stronie
PDF
ePub

S. CONGREGATIO INDICIS

I.

DECRETUM.

Feria II, die 26 ianuarii 1914.

Sacra Congregatio eminentissimorum ac reverendissimorum sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a sanctissimo Domino nostro Pio Papa X sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doctrinae, eorumdemque proscriptioni ac permissioni in universa christiana republica praepositorum et delegatorum, habita in palatio Apostolico Vaticano die 26 ianuarii 1914, damnavit et damnat, proscripsit proscribitque, atque in Indicem librorum prohibitorum referri mandavit et mandat quae sequuntur opera:

MAURICE MAETERLINCK, Opera omnia.

Itaque nemo cuiuscumque gradus et conditionis praedicta opera damnata atque proscripta, quocumque loco et quocumque idiomate, aut in posterum edere, aut edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis.

Quibus sanctissimo Domino nostro Pio Pp. X per me infrascriptum Secretarium relatis, Sanctitas Sua Decretum probavit, et promulgari praecepit. In quorum fidem, etc.

Datum Romae, die 17 ianuarii 1914.

FR. CARD. DELLA VOLPE, Praefectus.

L.S.

Thomas Esser, O. P., Secretarius.

II.

Karl Holzhey, Luigi Renzetti, Sebastian Merkle, Stéphen Coubé Decretis huius S. Congregationis, quibus quidam eorum libri prohibiti et in Indicem librorum prohibitorum inserti sunt, se subiecerunt.

In quorum fidem, etc.

Thomas Esser, O. P., Secretarius.

SACRA CONGREGATIO RITUUM

BELLUNEN.

DE BAPTISMO DOMI COLLATO.

Proposito dubio a Rmo Ordinario Bellunensi An Baptismus de << licentia Episcopi seu Ordinarii domi collatus, extra mortis periculum << et urgentem necessitatem, cum omnibus caeremoniis Ritualis Romani « sit administrandus », sacra Rituum Congregatio, audito Commissionis Liturgicae suffragio, respondendum censuit: Affirmative.

Atque ita rescripsit die 17 ianuarii 1914.

L. S.

Fr. S. CARD. MARTINELLI, Praefectus.

+ Petrus La Fontaine, Ep. Charyst., Secretarius.

SACRA ROMANA ROTA

SALUTIARUM.

IURIUM.

Pio Pp. X feliciter regnante, Pontificatus Dominationis Suae anno decimo, die 1 iulii 1913, RR. PP. DD. Seraphinus Many, Ponens, Franciscus Heiner et Ioannes Prior, Auditores de turno, in causa Salutiarum Iurium inter Revmum Capitulum Cathedrale Salutiarum, repraesentatum per procuratorem Vincentium Sacconi, advocatum, et Revñum Iacobum Conte, canonicum archipresbyterum, repraesentatum per procuratorem Revñum Aloisium Lavitrano, advocatum, in gradu appellationis, ab eodem Rmo Capitulo contra sententiam Rotalem diei 2 septembris 1911 propositae, sequentem tulerunt definitivam sententiam.

Anno Incarnationis Dominicae 1483, duodecimo kalendas februarii, cardinalis Dominicus della Rovere, episcopus Taurinensis, Sedis Apostolicae legatus in Sabaudia et nonnullis aliis provinciis, vi Bullae Per

Immaculata, ecclesiam parochialem sanctae Mariae Salutiis, tunc de dioecesi Taurinensi, auctoritate Apostolica erexit in Collegialem; quae Collegialis paulo post, scilicet anno 1511, erecta est in Cathedralem. Porro cura animarum, in Bulla Per Immaculata, demandata est Archipresbytero, quae erat quarta dignitas, nec principalis, et, post erectionem Collegialis in Cathedralem, facta est tertia dignitas. Decursu saeculorum, inter Capitulum et Archipresbyterum ortae sunt, circa curam animarum, plures controversiae; recentissime tandem, scilicet anno 1910, nova lis exorta est, quae, vi commissionis Pontificiae, definienda tradita est H. S. O. in quo, die 2 septembris anno 1911, prolata est sententia, qua ad quinque dubia proposita, RR. PP. DD. Auditores responderunt ut sequitur:

1. An, quibusque sub limitibus, curam animarum habitualis competat Capitulo, vel potius Archipresbytero in casu. R. Negative ad primam partem, affirmative ad secundam.

2. An Archipresbytero, in casu, competat cura actualis universa, exclusive et independenter a Capitulo exercenda. R. Affirmative.

3. An Archipresbyter habendus sit verus parochus, et paroeciam exclusive a Capitulo repraesentare possit. R. Affirmative.

4. An et quomodo regimen ecclesiae cathedralis competat Capitulo, vel Archipresbytero in casu. R. Affirmative ad primam partem quoad functiones capitulares; affirmative ad secundam quoad functiones parochiales.

5. An Archipresbyter habeat ius residendi in domo ecclesiae cathedrali adiacenti, eamque domum ad usum habitationis aptandi suis sumptibus, et independenter a Capitulo. R. Affirmative, saltem ex aequitate, sub dependentia tamen Ordinarii, et refectis damnis, quae Capitulo obvenire possunt.

A qua sententia cum Capitulum appellasset ad Turnum sequentem, concordatum est dubium more solito, his verbis: An sententia Rotalis diei 2 septembris anni 1911 sit confirmanda vel infirmanda in casu.

Ut autem hoc dubium plene solvatur, de novo examinanda sunt quinque dubia in prima instantia discussa et resoluta.

DE PRIMO DUBIO.

An, quibusque sub limitibus, cura animarum habitualis competat Capitulo, vel potius Archipresbytero in casu.

Huic primo dubio Domini respondendum censuerunt: Ad primam partem: Affirmative, seu curam habitualem competere Capitulo pure et simpliciter; ad secundam partem: Negative.

Habitualis cura animarum, quatenus actuali opponitur, est illa quae penes rectorem principalem parochiae residet, quin illam exercere possit,

sed ab alio, qui solet ab ipso rectore principali deputari exercenda est. Verum, dempto exercitio curae, cetera iura parochialia v. g. administrandi reditus parochiae, tuendi fines eius et territorium, regendi ecclesiam, etc., remanent penes rectorem principalem; cf. Pichler, in tit. De officio vicarii, n. 15.

Sententia Rotalis appellata curam habitualem tribuit Archipresbytero, unico innixa argumento, quo constare iudicat ex terminis erectionis ecclesiae Collegialis talem curam eidem Archipresbytero competere. Cetera enim quae sub primo dubio discuntiuntur, ad refellendas obiectiones directa sunt. Argumentum hoc unicum est huiusmodi. In instrumento erectionis, nulla facta mentione curae cuiuslibet animarum Capitulo assignatae, dicitur curam animarum imminere Archipresbytero (<«< cui immineat cura animarum »): sed haec formula, « cui immineat cura animarum ante Conc. Trident. necessario includebat totam curam, quae nunc post dictum Concilium aliquando divisa reperitur in habitualem et actualem; et ratio est, quia ante Conc. Trident. distinctio illa inter curam habitualem et actualem, prout nunc applicatur in sensu decreti eiusdem Concilii, cap. 7, sess. 7, De reform. ecclesiis collegiatis, monasteriis, etc., omnino ignota erat, non solum quoad nomen, sed etiam quaad rem ipsam, substantiam et conceptum, seu ut iuridicum institutum ». Ita loquitur sententia sub numero 7, « quum, uno verbo, tantum << post Tridentinum Concilium, et ab ipso ortum duxerint posterioris illius, de qua supra, inter curam habitualem et actualem distinctionis << non tantum nomen et termini, sed res ipsa, seu substantia et conce<< ptus, iuridicum nempe ut nunc vocatur institutum, iam patet curam «< illam animarum, quae in litteris erectionis imminere dicitur Archi<< presbyteratui, non posse intelligi de cura quae exercenda sit ab Archi<< presbytero de facto et iure ut vicario, sive amovibili sive perpetuo, ad « terminos ipsius Tridentinae Synodi ». Item sub numero 5: « Verum, << quod maximi interest in re nostra, hoc posterius et usitatius diffe« rentiae genus ortum tantum duxit post Tridentinam Synodum ».

Hoc posito, nempe, quod clare constat ex terminis erectionis habitualem curam Archipresbytero competere, facilis via sternitur ad contrarias omnes praesumptiones reiiciendas, quae, si aliis fortioribus indiciis et praesumptionibus non eliduntur, saltem veritati demonstratae cedere debent.

Ita in sententia Rotali sub num. 6: « Et nonnisi, ubi non constet de <<< erectionis initio, ad coniecturas et indicia et praesumptiones confugien« dum est ». Et sub num. 18: « Sensus igitur est, quod si ex terminis ere<< ctionis constet de cura habituali penes Capitulum, termini provisionis

<< factae Archipresbyteratui praeiudicare non debent iuribus Capituli, « ideoque trahendi sunt ad terminos erectionis et iuxta illos interpre<< tandi. Nostro autem in casu termini erectionis resistunt curae habituali Capituli; quare verba illa Bullae erectionis "cui immineat cura < animarum,, neque ex subiecta materia, neque ex iure communi, intel« ligi possunt aut debent de cura actuali tantum ». Et sub num. 24: << Iamvero quoad haec et omnia alia signa, seu praesumptiones allatas << a patronis Capituli, primo quidem non est confugiendum ad signa, indicia, seu praesumptiones, nisi quando non constet de fundationis << initio: secundo vero, praesumptiones cedere debent veritati, quae in « casu nostro manifestatur et aperte demonstratur ex Litteris erectionis, « ut supra firmatum est ».

Iamvero corruit totum hoc argumentum, cum fundamentum cui innititur nullum sit. Notissima enim erat illa distinctio inter curam habitualem et actualem, non dicimus quoad nomen, sed quoad rem ipsam, substantiam et conceptum, etiam prout nunc applicatur ecclesiis collegiatis, longe ante tempus Concilii Tridentini, uti patet ex ipsa disceptatione 45 Pitonii, quam priores iudices in sententia citant. Ait enim: << Contrariam vero sententiam, quod archipresbyter sit quidem curatus « in actu, sed apud Collegium exsistat cura habitualis, tenuit Ioannes << Andrea in cap. I, De elect., in 6, quem refert et sequitur Calderin. cons. 18, «< n. 1, versic. Unde dicunt de praebend.... Oldrad., cons. 6, sub num. « p. versic. Ergo dicam, etc. ». Celebres isti commentatores Decretalium, qui hanc distinctionem applicant ecclesiis collegiatis, floruerunt saeculo decimo quarto, ducentos annos ante Concilium Tridentinum. Mortuus est Oldradus anno 1335, Joannes Andreas vero anno 1348, et Calderinus, eiusdem filius adoptivus, anno 1365 (Cf. Hurter., Nomenclat. Literar.). Praeterea, ille celeberrimus de re disciplinari ecclesiastica historicus, Thomassinus nempe, in suo opere Vetus et nova Ecclesiae Disciplina (tom. 1, lib. 2, cap. 27), quod a modernis etiam scriptoribus summis laudibus ornatur (V. Hurter, l. c., tom. 2, p. 413 et sq.), plura citat Concilia provincialia longe ante Concilium Tridentinum habita, in quibus ordinatur ut nonnisi a vicariis perpetuis cura animarum exerceretur, ubi caput ecclesiae, quod eiusdem titulum habeat, per se id facere nequibat, e. g., Concilium Avenionense, an. 1326; Concilium Arelatense, an. 1260. Unde concludit Thomassinus, 1. c., n. 6: « Non erant nisi vicarii perpetui, sive in ecclesiis cathedralibus, sive in parochiis aliis. Non ea << sola erat nominis discrepantia, erat res ipsa longe diversa. Portione << enim congrua contenti esse iubebantur vicarii perpetui; at parochi « decimas proventusque prorsus omnes percipiebant ». Generalem deinde

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »