Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][graphic][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

DE REGIMINE ET ADMINISTRATIONE SEMINARII ROMANI MINORIS AD VATICANUM.

PIUS PP. X

Ubi primum, quae Nos Constitutione Apostolica In praecipuis die XXIX Iunii an. MCMXIII sanxeramus, adduci ad effectum coepta sunt, alumnis seminarii Romani veteris in duplex novum, maius et minus, distributis, animadvertere licuit in seminario minori, seu Vaticano, qui ex eorum alumnorum numero essent profecti, multo plures esse, quam qui ibidem iam impendiis Basilicae sancti Petri in ministerium ipsius alerentur. Idque, inspecta conditione rerum, mirum non est, imo prorsus consentaneum: quo enim latius patet in Urbe universa sacrorum munerum campus, quam in templo Vaticano, eo maiorem procul dubio copiam sacerdotum desiderat. Pariter, quod ad reditus eiusdem Seminarii minoris attinet, apparuit, ut erat consequens, eos maxima ex parte pensionibus in tuitionem alumnorum cleri Romani statutis, cum accessione pecuniae a Nobis Nostrisque successoribus quotannis conferendae, contineri. Haec Nos cum animo reputantes, simul considerare coepimus, ut oporteat atque adeo necesse sit Sacrorum administros urbis Romae Cardinali, Vicario Nostro, probe esse ac penitus cognitos, huiusque rei gratia quam aequum sit non de eius cura vigilantiaque illud seminarium esse subductum, in quo debeant

ACTA, vol. VI, n. 1. — 19-1-914.

1

« PoprzedniaDalej »