Obrazy na stronie
PDF
ePub

nizationis suffragium ferrent super virtutibus, martyrio et miraculis Servorum Dei; et asciti sunt caerimoniarum magistri, a quibus sententia exquireretur de iis quae sacros ritus et caerimonias attingunt. Verum exortis quaestionibus et gravibus et arduis circa veteres Ecclesiae ritus et normas a patribus traditas, quibus et divina officia ordinanda sunt et concentus sacer regendus, itemque circa historias Sanctorum, cum caerimoniarum magistri ad omnia haud sufficerent, res ipsa postulavit, ut viri consulerentur rei liturgicae et christianae antiquitatis specialiter periti: quo factum est ut tres peculiares Commissiones sacrae Congregationi Rituum adiunctae sint, liturgica, historico-liturgica et pro sacro concentu, - de quibus in commemorata modo Constitutione mentionem fecimus quae tamen essent tamquam externa instrumenta ad investigationem veri, non ipsius Congregationis membra; cum harum commissionum participes numquam in consultorum numerum relati sint. Quod si ad tempus hunc commissionum statum retineri placuit, iam integritas Congregationis exigit, ut illae funditus mutentur, atque ad ipsam roborandam expoliendamque Congregationem convertantur.

Quapropter, in consilium adhibitis aliquot S. R. C. Cardinalibus, nonnulla decernere visum est, quae nunc Motu-proprio observanda statuimus, edicimus.

Sacrorum Rituum Congregationis Consultores in duas classes seu sectiones sint divisi, alii ad suffragium ferendum in causis beatificationis et canonizationis, alii pro rebus ad liturgiam et reliquias Sanctorum quoquo modo pertinentibus. Sed nihil prohibet, quominus unus idemque Consultor in utraque sectione numeretur. Erit autem Cardinalis Praefecti eos Nobis proponere ad munus Consultoris assumendos, qui non solum vitae honestate, sed ea quoque scientia sint instructi, ut idonei ad suffragium in quaestionibus sibi commissis recte ferendum videantur.

Igitur qui in primam sectionem ascribendi erunt, doctrina, integritate spectati atque aetate provecti homines intelligant

onus sibi demandari maximi momenti, in quo cauta diligentia ac magna maturitate procedendum est.

Ii vero qui in altera sectione erunt annumerandi, pollere debent in primis scientia liturgiae, tum rerum affinium, ut historiae, hagiographiae, cantus ecclesiastici et aliarum huiusmodi. Cum autem difficile admodum sit plures invenire qui in omnibus his excellant, curandum erit, ut nonnulli saltem sint, qui in aliqua ex doctrinis liturgiae finitimis vere sint excellentes.

Itaque, cum ex una parte volumus ut ii omnes, qui in praesenti numerantur Consultores, in eodem munere perseverent et primae sectioni maneant adscripti, tum ex alia parte omnes et singulas Commissiones quae Congregationi sacrorum Rituum hucusque fuerunt adiectae, hoc Nostro Motu-Proprio supprimimus et omnino suppressas declaramus.

Dilecto autem Filio Nostro Cardinali huius S. Congregationis Praefecto in mandatis damus ut quamprimum Nobis viros proponat, qui secundum praescripta Nostra possint a Nobis assumi ad munus consultorum sectionis secundae.

Hanc vero Nostrae voluntatis declarationem volumus et iubemus futuris quoque temporibus religiosissime in omnibus et singulis servari, constitutionibus, ordinationibus apostolicis, privilegiis aliisque contrariis quibuscumque, etiam speciali atque individua mentione dignis, minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die xvi ianuarii anno MCMXIV, Pontificatus Nostri undecimo.

PIUS PP. X

EPISTOLAE.

I.

AD R. D. AEMILIUM SIEBELINK, MODERATOREM GENERALEM FRATRUM N. D. A MISERICORDIA, SEPTUAGESIMO QUINTO AB EADEM INSTITUTA SODALITATE

ANNO APPROPINQUANTE.

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. Impertiendi tibi tuisque voluntatis Nostrae significationem iam pridem, dilecte Fili, insederat Nobis in animo consilium. Commendant enim Nobis Congregationem vestram cum proposita eidem christianae caritatis opera multiplicia, in primisque institutio iuvenilis, quae, aetate hac nostra, sollicitos, fere ubique, bonos omnes habet: tum etiam studium in iisdem persequendis a vobis laudabiliter positum. Acceptum a te nuper nuntium properantis septuagesimi quinti anniversarii ab eadem instituta Congregatione, Nos admonuit de consilii exsequendi opportunitate; eaque utimur libentissime ut vobis gratulemur ex animo perfunctos pro Ecclesia, pro civitate labores, caelestiaque precemur subsidia ad coepta optima urgenda contentione in dies maiore. Horum interea auspex apostolica sit benedictio, quam religiosae Familiae universae tibique in primis, dilecte Fili, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die xv ianuarii мCмXIV, Pontificatus Nostri anno undecimo.

PIUS PP. X

II.

AD R. D. P. EUGENIUM MEYER, MODERATOREM GENERALEM MISSIONARIORUM SSMI CORDIS IESU, QUINQUAGESIMO RECURRENTE ANNIVERSARIO EX QUO SODALITAS DOMINAE NOSTRAE A SACRO IESU CORDE CONDITA FUIT.

Iucunda

Dilecte Fili, salutem et apostolicam benedictionem. equidem recordatione Nos refers et ad conditam olim, Tarvisii, a Nobis Sodalitatem Dominae nostrae a sacro Iesu Corde et ad orationem qua populo eam commendavimus: testatamque tunc seriusque haud semel succrescenti operi benevolentiam libet nunc, anno vertente ab institutione

quinquagesimo, eidem iterare incrementis in Gallia et alibi passim, uti refers, aucto uberrimis. At vero non iteratae tantum benevolentiae hasce tibi litteras volumus esse testes, sed et petitae nuncias gratiae. Tuae enim, dilecte Fili, libenter concedentes postulationi, plenariae Indulgentiae in forma Ecclesiae consueta quater lucrandae per annum a die xxx huius mensis decursurum, idque diebus a moderatore generali Sodalitatis et ab Ordinario loci dicendis, iis omnibus facimus facultatem qui Exolduni ac Romae aedem religiose adierint D. N. a sacro Corde Iesu dicatam, vel alibi Sodalitatis eiusdem, si quae exstent, oratoria. Valde utique velimus ut ex his beneficiis vis nova novusque ardor Institutum pervadat, reique optatissimae auspicem esse volumus imploratam a Nobis Patronae potentissimae opem et apostolicam benedictionem, quam omnibus qui Sodalitati adsciti sunt socii, tibique, dilecte Fili, nec non sacerdotibus tuae alumnis disciplinae, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die xx ianuarii мCмXIV, Pontificatus Nostri anno undecimo.

PIUS PP. X

S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

I.

DECRETUM.

ERIGITUR NOVA PRAEFECTURA APOSTOLICA DE LANG SON ET CAO BANG IN

TON-KIN.

Quo spirituales fructus huc usque in Ton-kin regionibus ab alumnis Dominicianae provinciae Ssmi Rosarii insularum Philippinarum, tot inter angustias feliciter percepti, felicius quoque, Domino iuvante, augeantur in posterum, sacro huic Consilio Fidei Propagandae praeposito visum est opportunum novam illic erigere Missionem in eamque novos inducere sacros operarios ex eadem S. Patris Dominici Familia, qui et ipsi confratrum suorum operam aemulentur. Hac itaque super re cum mature actum fuerit in generali Congregatione habita die 15 ver

tentis mensis, Emi ac Rmi Patres dividendas esse censuerunt a Vicariatu Apostolico Ton-kin septentrionalis civiles provincias Lang Son et Cao Bang, nec non sic dictas delegationes Bao Lac, Quan Ba et Dong Van ad civilem provinciam Ha Giang pertinentes: ex his autem provinciis et regionibus efformandam esse pro nunc Praefecturam Apostolicam de Lang Son et Cao Bang » nuncupandam, cuius spiritualem administrationem obtineant Patres Dominiciani provinciae Occitaniae immaculatae Conceptionis seu Lugdunensis.

Expositam vero Emorum Patrum sententiam Ssmus Dñus noster Pius div. prov. Pp. X in audientia concessa die 22 eiusdem mensis R. P. D. sacrae huius Congregationis Secretario in omnibus ratam habuit et confirmavit, ac praesens in re Decretum fieri iussit.

Datum Romae ex aedibus sacrae huius Congregationis de Propaganda Fide die 30 decembris, anno Domini 1913.

Fr. H. M. CARD. GOTTI, Praefectus.

L. S.

C. Laurenti, Secretarius.

II.

NOMINATIONES.

Decretis sacrae Congregationis de Propaganda Fide nominati sunt:

7 ianuarii 1914. - Praefectus apostolicus novae praefecturae de Lang Son et Cao Bang, R. P. Bertrandus Cothonay, Ordinis Fratrum Praedicatorum.

21 ianuarii. - Praefectus apostolicus de Ubanghi-Chari, R. P. Ioannes Renatus Calloch, ex Congregatione Sancti Spiritus et immaculati Cordis Mariae.

III.

CESSATIO AB OFFICIO.

Litteris diei 20 ianuarii 1911, a sacra Congregatione de Propaganda Fide recepta est renuntiatio R. P. Petri Cotel, ex Congregatione Sancti Spiritus et immaculati Cordis Mariae, ab officio praefecti apostolici de Ubanghi-Chari.

« PoprzedniaDalej »