Obrazy na stronie
PDF
ePub

SCRIPTORUM HISTORIAE

BYZANTINA E.

EDITIO EMENDATIOR ET COPIOSIOR,

CONSILIO

B. G. NIEBUHRII C. F.

INSTITUTA,

AUCTORITATE

ACADEMIAE LITTERARUM REGIAE

BORUSSICAE

CONTINUATA.

CODINUS CUROPALATES.

BONNAE

IM PENSIS ED. WEBER I
MDCCCXXXIX.

DE

Ε

CODINI CUROPALATAE

DE OFFICIALIBUS PALATII CPOLITANI

ET DE OFFICIIS MAGNAE ECCLESIAE LIBER.

EX RECOGNITIONE

IMMANUELIS BEKKERI.

BONNAE

IMPENSIS ED. WEBERI

MDCCCXXXIX.

[ocr errors][ocr errors]

CORPUS
CODINUS

EMINENTISSIMO S. R. E. PRINCIPI

MICHAELI MAZARINO,

AQUENSIUM ARCHIEPISCOPO.

Quanto magis aemula Graecarum Gallia literarum, Eminentissime

Cardinalis, primaeva non inferior pietate, imperii dignitate nunc potior, tanto sibi Graecia pristinae eruditionis religionis maiestatis memor quaerit ardentius Galliae praesidium; et quo vehementius Galli proceres sapientiae Athenaeum ambiunt, eo maiori gestit ubertate gaudiorum Codinus coparátov nomen adeptus suum hoc de Officiis ecclesiasticis et palatinis opus a Gallis aeterna consecratione dedicari. extra patriam, licet non ignotus, errare videretur, ni patrios suos ecclesiasticos proceres in sacrarium Tuum reciperet, aulicos in palatium induceret, in quo avitae religioni, simul ac regiae maiestati sedem pararet. albicantis sub Tua purpura vestis candore perspecto, intimum animi Tui candorem coniecit nec imparem eminentiae nobilitatem; patriarchamque suum cum ecclesiae magnae optimatibus modo, cum nec luget nec ieiunat illa, candido colore fulgentem, modo, si luctum vel ieiunium indixerit, purpureo coruscum, in sacris Tuis aedibus Te colere; imperatorem vero curiali suo comitatu stipatum, aureum quamvis et purpureum undequaque, si maiestatem nullo maerore obnubilatam proferat, candidis contra vestibus amictum, si luctum testetur, Te venerari et in musei Tui secretiore penetrali Tuis pedibus advolvi exoptat, et nunc amisso imperio, ad felicitatis reparandae omen, priusquam iterato se proferat, in Tuo nomine apparere postulat. id sane Codini opus est, quod non crediderit merito quispiam tot dicandum hominibus quot Officia percensuit,

« PoprzedniaDalej »