Obrazy na stronie
PDF
ePub

sed ei soli vovendum quem plurima respiciunt Officia, et cuius in fronte praefixum nomen pars libri sit potissima. sic est profecto, Cardinalis Eminentissime: per Te Codinus mirum in modum augetur, nempe qui non Officia solum enumerat magnae ecclesiae et aulae Cpolitanae, sed etiam ampliores, quas in Te colligis, utriusque palatii Regii et Vaticani dignitates videtur expressius repraesentare. quapropter auctorem hunc Tuo nomine consignasse sincere et sine fuco profiteor praecipuam ex meis ad eum notis. ita non foret iste meus, nisi Tuus. utinam olim Codino datum Tuo frui conspectu : unus ei fuisses satis ad novam Officiorum bene longam seriem contexendam. quam luculentas in illum nunc commentationes ederem! quam ingens implerent volumen, ubi circa singula, quibus perfunctus es, munera, quanta Te gessisses in unoquoque prudentia integritate laude, curiosius annotassem! at quid vana mentis oblectatione deludor? quasi vero notis indigeat quod omnibus notum ? neminem hoc fugere potuit. Te quotusquisque facile suspiciendum habuit, quem decora virtutum ante purpuram ubique statuerunt Eminentissimum. Te talem purpurae fulgor invenit, non fecit. nihil ad veritatem addo: sic apud me supremum aeterni numinis in Te consilium, non desultoria cogitatione sed accurato mentis examine, soleo pensitare. Te, fausto prorsus omine, decrevit adlectum in praedicatorum familiam, in qua meritorum suffragio vere fores purpurae candidatus. Te natum in salutem huius imperii voluit ad doctoratus gradum promoveri, quae laurea non obscure lauros alias adumbraret; et quod antiquitas fabulosum cecinit, veritatis praenuntium ac praeconium posteritas comprobaret, Palladem e Iovis cerebro natam, laureatis armis instructam, Athenarum ac scientiarum omnium sibi comparasse praesidium, ac subinde ad oleam pacis argumentum Athenis plantandam atque pacem ipsam in orbem universum propagandam animum convertisse. quem caelum designabat proregem, Ordo provincialem renuntiavit: sacri palatii magistrum prius instituit pontifex quam regum supremus Gallici ministrum. virtuti proclive per descensum gradatim ascendere. quod deinde bonum contigit Aquensibus, ardebant toti Praedicatorum ordini in comitiis Genuensibus Galli et Itali, quorum iudicium vel ex eo sapiens comprobatum est, quod unum e multis Te Gallia censuerit universa dignum qui principem referres, cui nescit orbis aequalem. prudenter haud dubie tibi tum Roma purpuram obtulit, cum regem

a

1

esses exhibiturus; sed quam probe Te novit, tam verecunde in hoc ipso purpurae dono novum ac ampliorem fatetur accepisse splendorem. illum velut admirantis turbae unus (cuius enim animum tantus fulgor non alliceret aut exhilararet), deposito non amisso pudore, vicinior intueri sum ausus, quo meo labori et operi lucis plurimum affulgeat. levidense offero Tibi munus, sed affectu grande; meritis impar, verum in quo cunctis ceu congestis in acervum dignitatibus, quantum illa sibi iure deposcerent, bono in lumine pono. hoc igitur observantiae in Te meae monimentum velim excipias, et oculis quibus meum rapuisti pridem animum, benigne inspice. vale et vive ecclesiae ad utilitatem, Galliae ad omne genus felicitatis, Ordini nostro ad ornamentum, Tibi ad beatam gloriam. ita vovet summissi animi

Eminentiae Tuae

E conventu tuo Parisiensi

S. Mariae annunciatae.

deditissimus servus

F. IACOBUS GOAR ord. Praedic.

P. IACOBI GRETSERI

PROOEMIUM.

Ante viginti, et quod excurrit, annos libenter et diligenter legebam libellum Georgii Codini de Officiis et Officialibus magnae ecclesiae et aulae Cpolitanae. testimonio esse possunt notae ad secundum tomum de S. Cruce, et notae ad Codinum cum Ethicis Mureti publicatae, et Facula Codino accensa, evulgata cum eiusdem Mureti in Tacitum Commentariis, consultis et cum editione Iuniana collatis tribus calamo exaratis exemplaribus, duobus nimirum Boicae bibliothecae, tertio Lautherianae.

Saepe a me petierunt viri docti ut Codinum de integro interpretarer. paruissem iam dudum, si per alias occupationes, qua publicas in scholis qua privatas domi, licuisset. nunc cum perpetuus capitis totiusque corporis languor sat luculentum otium mihi pepererit, Codinum, ne plane otiosus essem, in manus sumpsi, verti, commentaria adieci, errores gravissimos Iunii detexi, utique id aut non facturus aut parce facturus, quamvis innumeros eius errores dissimulaverim, nisi Iunius homo arrogantissimi supercilii et catholicae fidei immanissimus hostis fuisset; qui cum a suis haberetur et venditaretur omniscius, perspicue ostendit edito Codino sibi hac opinione et fama fieri iniuriam, si tamen volenti fleri potest iniuria, quia Iunius hanc de se opinionem et famam volebat et fovebat, qui Curopalatam primo edidit anno redemptoris 1588 ex bibliotheca Iulii Pacii, suppresso suo nomine, vel potius in Iudaïcum commutato: Nadabus enim Agmonius senatui Francofortensi Codinum dedicabat; et ne non satis dedicatus esset, eundem Pacius dedicavit Hippolyto a Collibus, suo in praetorio Heidelbergensi collegae. postea

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

me

nactus Iunius a Marquardo Frehero integriora exemplaria, adiectis
priori editioni aliquot pagellis, quibus lacunas nonnullas explevit,
nomen suum professus est, Codinumque Frehero inscripsit, ita ut
Curopalata iam tribus patronis stipatus in publicum venerit.
rito tamen culpandus est Iunius, quod novam editionem non ador-
narit et a se pleno sacco sparsos errores non correxerit adiutus co-
dicibus bibliothecae Palatinae et Raphaëlis Seileri exemplari, quod
erat apographum optimi codicis Augustani: nam Codinum olim fuisse
in bibliotheca inclytae rei publicae Augustanae testis est Wolfius
praefatione ad Nicetam et ipse Seilerus, qui inde Graece descripsit
et Latine vertit, tametsi versionem suam in vulgus exire nunquam
permisit. dico olim fuisse: iam enim non est, sed amissus est, ut
ante aliquot annos ex amplissimo domino Marco Welsero II viro
Augustano intellexi: nescitur cuius negligentia vel fraude perierit.
tot ergo subsidiis instructus Iunius, praesertim translatione Seile-
riana, debebat Codinum a capite ad calcem recognoscere, plurima
et gravissima menda emendare, librumque ab erroribus liberum
lectori proponere.
verum nihil horum praestitit, nisi quod, ut
antea dictum, pauculas pagellas primae ac mendosissimae suae edi-
tioni assuit, mutato titulo, addito novo patrono appositoque suo
nomine. quo ipso fucum lectoribus fecit, quasi novam editionem
promeret, anno 1596, cum non fuerit nova sed prima, illa nimi-
rum ipsa quae anno 1588 prodierat.

De mea editione et commentariis non habeo quod dicam. aequos lectores laboris mei arbitros esse volo. aequos inquam: nam iniquos non moror. si quid mutatum sit, cuius ratio in commentariis non redditur, noveris id aut ex duobus Boicis et Lautheriano codicibus aut ex perspicua ratione petitum. vale feliciter, mi lector. Ingolstadii anno salutis 1620.

P. IACOBUS GOAR

LECTORI.

Quod usu solet evenire illis qui inter expurganda dirutorum aedi

ficiorum rudera veteres offendunt et effodiunt nummos, illud idem hactenus Codiniani operis interpretibus contigisse neminem, qui legerit, infitias iturum puto, illi siquidem ubi praeter omnem spem in aliquod numisma incidere, se locupletes existimant; unde facto impetu irruunt, et quasi foret reconditi thesauri argumentum, ma

conamine terram hinc inde eruunt, gaudent, mirantur, sperant, et quodnam sit metalli genus aut monetae species unusquisque, prout menti occurrit, interpretatur. me Hercule, si non felices omnino, si non divites illi, beata numismata quae in illorum devenere manus, quarum opera contractam amittunt rubiginem, et quicquid squalidum adhaeserat deponunt, ita ut si non pristinum valorem, restitutum saltem ex aliqua parte recipiunt splendorem. fossores vero nec ditiores nec feliciores appello, si pretium nullum sit, si cuius principis inscriptionem numisma ferat aut imaginem repraesentet ignorent. exesos rubigine characteres perlustrant; ac nisi vaticinari noverint aut aliunde acceperint quid literae vel figurae significent, non explanabunt. verumtamen quod ad Codini opus attinet, etiamsi prae vetustate non sit rancidum, prae novitate tamen, quae maiorem lucem ut plurimum deberet promittere, invenitur obscurum. de nupera namque solum Graecia Codinus agit, non vocibus tantum novis, sed, quod mirum est, iam obsoletis. usus quippe, qui recentiores ritus mores officia vestes, integrum denique Graeciae statum invexit, Orientis everso imperio funditus interiit; et sub ipsius Cpolis ruinis, quae ante ducentos tantum annos in ea vigebant consuetudines, quia ferme novo et ignoto loquendi genere expressae, iacent misere consepultae. paucos ea de causa reperire est qui aspectu primo non demirentur, quamvis rari sint qui propius inspicientes literas auctoris ac eius scribendi characterem vel evolverint vel penetrarint. quam infeliciter Iunius in elucidanda verborum, quibus usus est Codinus, obscuritate de

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »