Obrazy na stronie
PDF
ePub

p. 68 v. 3. verba illa εἰς τύπον γὰρ Χριστοῦ τὸ εὐαγγέλιον oxetaι, ad typum Christi bona haec annuntiatio advenit, Iunius verterat prorsus inepte, quia idiomelum, vel lampadarius cantans illud idiomelum, loquitur de evangelio quod archidiaconus ferebat, et hoc evangelium, sive, ut distinctius dicam, hunc codicem evangeliorum, ait Christi typum ac figuram gerere.

ib. v. 7. orégavos circulus caput ambiens, ac minor stemmate corona, qváliv aliud regii capitis operimentum, de quo c. 6 p. 52 v. 8, suppositum nec ab omni parte oreqávo velatum adhuc ostentans. adverte collegam imperii etiam stemmate fuisse coronatum, quicunque alius despota, sebastocrator, Caesar, coronae quidem gestandae, haud tamen stemmatis ius aceptum; ac idcirco στέφανον gestare, non στέμμα, vel ἐστεμμένον progredi. a sertis igitur et velis ferendis longe alienus conspicitur.

ib. v. 18. donášɛ xládov] ramos hoc solemnitate gestatos in matutinis tacuit Codinus. Typicum docet, ὅτε ἀσπάζονται οἱ ἀδελφοὶ τὸ εὐαγγέλιον, διανέμειν τὸν ἡγούμενον τὰ βαΐα in fine matutinarum precum fratribus ad evangelii osculum accedentibus ecclesiae superiorem palmarum ramos distribuere, ad finem usque officii gestandos. vnv els tò δοῦναι τὰ βαΐα τῇ βαϊοφόρῳ promit Euchologium. ritum insuper ultimis imperii annis adhuc observatum testatur Phranzae interpres his verbis: postridie quoniam palmarum solemnitas_incidebat, myrti ramos amputamus, quos manibus gestat totus exercitus. a retentis et manu gestatis myrti ramis stationarios uvozattas dictos scriptis asserit Georgius Coresius. Balsamon Meditato de incensis 1. 7 Iuris GR: xládovs golvínov καὶ μυρσινῶν βλέπω τοὺς ἀνθρώπους κατέχοντας καὶ τὴν βαϊοφόρον δοξάζοντας.

CAPUT VI.

p. 69 ν. 12. μετὰ φορέματος λευκοῦ] ὅπερ ἐστὶ τεκμήριον πενθούνTov faciléov, scripsit, qui ipse induit, Cantacuzenus 1. 3. ob filium sibi natum in avi morte assumptas vestes lugubres deposuit Andronicus teste Gregora 10 3: περιχαρής γενόμενος ὁ βασιλεὺς ἤμειψεν εἰς τὸ λαμπρότερον τὰ ἐνδύματα, ἃ διὰ τὴν τοῦ πάππου τελευτὴν τέως ἐνεdédvto. purpuream tamen chlamydem sive mandyam, uavtíov (ita scriptum reperio) og❤vo̟ovv, in calamitate publica tulisse Iustinum miror apud Theophanem, ante bellum Persicum nigros calceos Heraclium gestasse Cedrenus ostendit. sin minus muliebrem imperatores, regium tamen hodie luctum in Oriente ducunt feminae: nulla est enim quae lineo totum corpus circumtegente velo colorem album non assumat. uxoribus quidem fuscas solummodo vestes in coniugum funeribus, virginibus etiam candidas in parentum fratrumque luctu gerere solitum: viris nonnisi nigrum in quorumcunque obitu ferre colorem ex more licitum est.

ib. v. 13. nota morem lugendi nostro contrarium: nam apud nos vestes candidae gaudii potius quam luctus argumentum sunt. Cantacuzenus 1. 3 historiae c. 27, de die coronationis suae agens, ita scribit. postridie (coronationis) vestes auri subtemine picturatas

deponentes candidas induerunt, lugentium imperatorum argumentum. mutationis causam praesentibus imperator asseruit; pridie propter festum diem illas alias induisse; nunc illo praeterito rursus fratris et imperatoris (Andronici Iunioris) mortem sibi lugendam.

ib. v. 16. intuere et animo venerare sanctissimae virginis victoriae effectricis imaginem cum imagine S. Georgii. fuit haec Nicopoeae virginis imago sine dubio illa quam Ioannes Comnenus imperator suo loco currui triumphali imposuit velut Victoriae, quam obtinuerat, unicam effectricem. v. Nicet. Chon. p. ed. Bonn. 26. viden- P 233 tur autem hanc dei genitricis imaginem secum extulisse in expe litiones. hinc Nicetas Choniates in imperio Murzuphli: τns dεoμnτορος εἰκών, ἣν οἱ βασιλεῖς Ῥωμαίων ποιοῦνται συστράτηγον, Tois Evavríois káλoxɛv. etiam Heraclius imperator imaginem sanctissimae virginis in militiam praesidii causa abducebat. Arthurus Britto in obsidione Badonici Montis, fretus imagine dominicae matris, quam armis suis insuerat, nongentos hostium solus adorsus incredibili caede profligavit, ut scribit Wilhelmus Malmesburiensis 1. 1 de Gestis regum Angliae c. 1.

ibid. tns vinonoLov] quod dubie Gretserus, certus assero divae virginis imaginem vixoxolov nomine consecratam et in palatio a Ioanne Comneno repositam. argumento mihi sunt Nicetae de illa imagine in triumphum acta loquentis verba: τὰς νίκας τῇ θεομήτορι ὡς συστρατηγέτιδι ἀμάχῳ ἐπιγραφόμενος. qui etiam triumphi pompam ἐκ τῶν ἑφων πυλῶν τῆς πόλεως ἐς αὐτὸ τὸ μέγα παλάτιον duxit. Manuel Álius eidem, ait illius vitae 1. 5, triumphum ceu angooμázæ øvμμázo nαl ἀκαταγωνίστῳ συστρατηγό erexit.

ib. v. 17. S. Georgii imago] forsitan haec illa est ex qua sanguinem manasse scribit Pachymeres 1. 7 histor. certe illa est cuius equus (equitem enim haec imago S. Georgium exhibebat) horrendo prodigio horrificum hinnitum edidit sub Andronico seniore imperatore, paulo ante quam iunior Andronicus Cpolim occuparet. prodigium hoc describit Gregoras 1. 8 p. 303 Bonn. ex cuius narratione habes hanc D. Georgii equestrem imaginem, tanto miraculo nobilitatam, esse illam de qua hic Curopalata. vide quae de S. Georgio scripsi mus 1. 2 de festis c. 6. consule etiam Adamannum Scotum Abbatem de situ Terrae sanctae, nuper a nobis editum, 1. 3, ubi mira de quadam S. Georgii imagine reperies.

ib. v. 20. peripaton commodius non vertes quam si processionem vertas: est enim id quod Germani vocant den umbgang. vide quae hac de re diximus l. 1 de sacris processionibus, c. 1. Iunius et ubique ambulat et ambulationes somniat, ut morem sacrarum processionum supplicationum et litaniarum obfuscet.

ib. v. 21. litńv] hac voce non nudam supplicationem, sed inter ambulandum factam sive processionem, significari diserte monstratum est in Euchologicis.

p. 70 v. 3. de imagine virginis Hodegetriae c. seq. plura ipsemet Codinus. non erat ordinarie in aula, sed in monasterio tav

ódnyov; ferebatur autem pietatis causa ad aulam ultimis quadragesimae diebus, nempe feria illa quinta quae nostram dominicam Iudica antecedit; manebatque in palatio usque ad secundam feriam Paschatis; quo die referebatur in monasterium et templum rov ódnyov. est haec imago, ad quam, capta ab Andronico iuniore Cpoli, Andronicus senior supplex confugit. rem narrat Nicephorus GregoP 234 ras 1. 9 p. 422 Bonn. cum autem teste eodem Gregora 24 dies Maii ageretur quando a iuniore Andronico Cpolis capta est, necesse est imaginem virginis Hodegetriae extra ordinem praescriptum in palatio fuisse; et forte Andronicus senior defectione illa nepotis et asseclarum commotus eam in palatium solatii et subsidii causa apportandam curaverat.

Quid venerationis Michael Palaeologus imperator imagini Hodegetriae, expulsis Latinis Cpoli, detulerit, exponit Gregoras 1. 4 p. 87.

Porro templum tav ódnyæv aedificavit Pulcheria imperatrix, in quo divinam deiparae imaginem reposuit, quam Lucas evangelista in tabula depictam reliquit, ut ait Nicephorus 14 2.

Cum Isaacum Angelum imp. Cpolitanum Branas arcte obsideret, imperator dei genitricis imaginem, quae ab Hodegio monasterio Hodegetria nuncupatur, in moenia pro vallo inexpugnabili transtulit, ut scribit Nicetas Choniates 1. 1 de rebus gestis Isaaci Angeli. nec frustra, ut felix exitus declaravit.

Ut iusiurandum eo firmius esset, voluit Andronicus senior imperator sibi illud dari a Michaele Catharo, nepote suo, coram sacrosancta imagine castissimae dei genitricis Hodegetriae, ut scribit Gregoras 1. 8. Hodegetriam porro interpretatur Wolfius viae monstratricem seu ductricem.

ibid. vere quidem Gretserus τὴν εἰκόνα τῆς Θεομήτορος, ἥτις ἐκ τῆς τῶν Ὁδηγῶν μονῆς, καθ ̓ ἣν προσκεκλήρωται, Οδηγήτριαν лоonεnlñóðαι refert ex Niceta in Isaacio Angelo 1. 1. eandem vero asserturus, ad quam bello pressus et a nepote captus senior Andronicus confugerit, ut eam amplexus vitae libertatisque immunitatem assequeretur, se tantum auctore et teste firmat Gretserus ac nonnisi dubius vaticinatur. satius eam dixisset, quae, referente Vincentio in Spec. Hist. 23 147, sub Leone Isauro per muros urbis CP ducta foedum Saracenis_eam urbem obsidentibus intulit naufragium, odnyýtotav siquidem refert a Luca cum puero Iesu ulnis gestato depictam, ac in 'Odnyav loco, duobus caecis illuc monente B. virgine ad visum recipiendum deductis, religiose positam. audacior adiungam eandem quae Heraclii tempore a Sergio pontifice CP per muros circumlata Scythas ab eis miraculose depulit: qualem enim odnyntolav Vincentius, hanc quoque describit anonymus brevi publici iuris a patre Combefis faciendus. Σέργιος δὲ ὁ ἱεράρχης τὰς ἱερὰς εἰκόνας τῆς θεομήτορος, αἷς μάλιστα καὶ βρέφος ὁ σωτὴρ ἐξει κονισθεὶς ἐν ἀγκάλαις τῆς μητρὸς ἐξεφέρετο, ταύτας λαβὼν περιῄει τὰ teixn. ¿dnyntoías certe, ut antiquissima, si a Luca delineata, etiam puerum Iesum uinis complectebatur. de simili in Blachernensi templo a Romano Argyro reperta Cedrenum disserentem perlege.

[blocks in formation]

p. 70 v. 6. Magnae hebdomadae] quibusdam religio est di

cere hebdomada hebdomadae, sed haec religio a superstitione parum abit. adscribam hic verba scholiastae librorum de Avaritia Salviani Massiliensis, ad illud lampadam tuam. ne quis forte putet vitium esse in hac lectione, et reponendum lampadem, moneo lampadam quoque dici a nominativo lampada. sic hebdomada Latina terminatione, quae Graecis hebdomas.

p. 70 v. 8. Meursius admodum anxie monet ne quis, cum audit P 235 quattuor evangelia lecta esse, suspicetur tetrabiblon evangeliorum, hoc est ipsos integros quattuor evangeliorum commentarios lectos esse; quod nimis longum fuisset. itaque articulum tá, praepositum vocabulo tέooaga, exsulare iubet. sed si Graecorum rituales libros diligentius inspexisset, aliter puto super hac re pronuntiasset. ita enim Typicum Sabae c. 38, agens de hac magnae hebdomadis feria secunda: ἀναγινώσκεται δὲ τὸ τετραευαγγέλιον τῇ β', τῇ γ' καὶ τῇ δ', καὶ πληροῦται. ne autem suspiceris tantum partem aliquam ex quattuor evangeliis lectam esse, audi eiusdem Typici auctorem eodem loco. εἰδέναι δὲ χρὴ ὅτι τὸ κατὰ Ματθαῖον ἅγιον εὐαγγέλιον ὅλον ἀναγινώσκεται· ὁμοίως καὶ τὸ κατὰ Μάρκον καὶ τὸ κατὰ Λουκᾶν. τὸ δὲ κατὰ Ἰωάννην ἀναγινώσκεται ἄχρι τῆς ἀρχῆς τῶν ἁγίων παθῶν. ἀναγινώσκεται δὲ οὗτος ἐν ταῖς τρισὶν ἡμέραις, ἤγουν β' γ' καὶ δ'. καὶ πληροῦνται ἐν ταῖς ὥραις. γίνεται δὲ τὸ κατὰ Λουκᾶν ἀναγνώσεις γ', τὰ δ ̓ ἄλλα ἀπὸ δευτέρου. ὁμοῦ ἀναγνώ σεις θ', καὶ ὥρας θ', καὶ πλέον οὐδέν. ex his iam Meursius non Codinum sed sua emendare poterit. et si quid emendandum sit, potius expungam illud τῇ μεγάλῃ πέμπτῃ, quia magna feria quinta non legebatur τὸ τετραευαγγέλιον, quippe quod praecedente die, videlicet magna feria quarta, iam absolutum erat, ut ex Typico Sabae audivimus; nisi forte in palatio Cpolitano tetrabibli lectio ad quintam ipsam feriam magnam extenderetur. quamvis ipsum quoque Triodium Graecorum cum Typico Sabae concinat; cuius haec sunt verba: legitur etiam tetraevangelium secunda tertia et quarta feτία. καὶ πληροῦται et completur seu terminatur.

ibid. non his modo dominicae passioni memorandae sacratis feriis, prout erudite demonstrat Gretserus, sed et continuo totius anni spatio totus quattuor evangelistarum textus in ecclesia palam legitur, quod diserte his verbis edisserit doctissimus Allatius. exceptis magnis solemnitatibus, quae peculiare sibi poscunt, evangelium in reliquis anni diebus ita dispertiuntur Graeci, ut unius prius evangelistae textum in tmemata dividant et diebus applicent, donec finiat, postmodum alterius continuent, donec omnia ad exitum perduxerint, et diebus dominicis a scriptore evangelii nomen imponant: dicunt enim ἡ πρώτη κυριακὴ τοῦ Ματθαίου, ἡ δευτέρα τοῦ Ματθαίου, et sic de aliis. id ut melius comprehendas, ves

lim animadvertas Ioannis evangelii textum universum septem integris hebdomadibus legi, quae a magna paschae dominica tribus diebus exceptis numerantur, Matthaei feria secunda post dominicam pentecostes ad subsequentem parasceuen exaltationis diem festum, absolviturque hebdomadibus septem et decem. harum undecim singulis diebus Matthaei lectionem continuant, a duodecima quinque tantum diebus Marci lectio assumitur, sabbatis et dominicis Matthaei lectio restituitur, usque ad hebdomadem decimam et septimam, dummodo haec postrema inter tempus paschale occurrat: sin minus, non legitur. Lucae evangelium a feria secunda quae dominicam post exaltationem excipit, et integris hebdomadibus duodecim continuatur. ab initio tertiae decimae Marci percurritur in reliquis diebus, sed sabbatis et dominicis Lucae assumitur. Marci tandem inter Matthaei et Lucae absumitur; quod vero supererit, sabbatis et dominicis quadragesimae absolvitur, haec ille.

p. 70 v. 10. de more lavandi pedes, tam hoc die quam aliis, proprium opusculum edidi, quod Pedilavium inscripsi; cui etiam ex Euchologio Graecorum officium pedilavi inserui. nec Orientis tantum reges et imperatores hoc die pauperum pedes lavabant, sed et Occidentis, ut pluribus exemplis ostendi in iam dicto opusculo.

Post absolutam narrationem de lotione pedum sequitur in editione Iuniana titulus iste, 6 vintno. sed vidit ipsemet Iunius titulum non suo loco positum esse, et si recipiendus sit, ponendum ante illa verba, πρὸ δὲ τῆς λειτουργίας etc.

tero codice Boico comparet.

nec in al

ibid. absoluta missa lavipedium fieri praecipit Euchologium, quod populi commoditati quam mysterio, quod observat imperator, stat satius.

ib. v. 12. υποκάμισα auctor explicat χιτῶνας, Suidas ἐπενδύτας, ἐσώτατα ἱμάτια, tunicas; Simon Portius cum vulgo ὑποχιτῶνας, ἐχέ σαρκα, ἐνδοτάτους χιτωνίσκους, uno verbo interulas.

ceus.

ibid. curtzobraccia kurze hosen, ut лалоvτiov solea, calscribitur etiam лалоúτn. melior forsan scriptura est curto

braccia.

ib. v. 14. nolεi εvloynτóv] a benedictione auspicatur, dicens: vloγητὸς ὁ Θεὸς ἡμῶν πάντοτε, νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων.

ib. v. 15. τὸ τρισάγιον] a ter repetita voce "Αγιος: ἅγιος ὁ Θεός, ἅγιος ἰσχυρός, ἅγιος ἀθάνατος ἐλέησον ἡμᾶς.

ibid. τοῦ εὐαγγελίου] cuius ἀρχιτέλεια principium et finis sunt : sciens Iesus quia omnia dedit ei pater etc. et non estis mundi omnes.

p. 71 v. 5. ǹ τov vintñgos áxolovdía] quam qui desiderabit integram, nostra Euchologica, si merentur, adibit. άxolovdía autem officium est divinum, cuius partes ad invicem connexae ordine se consequuntur, quasi sequentia.

ib. v. 6. alter codex Boicus ἀνὰ χρυσοῦν νομίσματα τρία. forsan recta lectio erit ἀνὰ χρυσά νομίσματα, ut dvd capiatur eo sensu quo Matth. 20: laßov dva dnvágiov, acceperunt singuli denarium. ἔλαβον καὶ αὐτοὶ ἀνὰ δηνάριον, acceperunt ipsi quoque singuli denarium.

ib. v. 11. τoάлeça de ovdaμov] ob religiosioris ieiunii praeceptum, quod tamen etiam monachis hoc die vino non interdicit. Euchologium: δίδοται τὸ κατακλαστόν, καὶ μεταλαμβάνομεν οἴνου μόνου.

« PoprzedniaDalej »