Obrazy na stronie
PDF
ePub

οἱ ῥαβδούχοι. μαγκλαβίτας etiam lego in Anonymo περὶ καταστάσ. anλ. ad aquilonarem tỷs nógrŋs regii tentorii, ad quod excubabant, partem, stationem in exercitu habuisse. praefectum eorum xóorns xóunta apud Cedrenum in Nicephoro I dictum existimo, qui deinde uayylaßitns honorarius carnifex, nuncupatus eidem Cedreno in Constantino Leonis F, τῇ τοῦ μαγκλαβίτου, ita scribit, αξίᾳ τιμηθείς. at ne quis ἀπὸ τῆς τοῦ μαγγλαβίτου ἀξίας carnificinam putet alienam, en ut apud Grammaticum Leonem θυμωθεὶς ὁ βασιλεὺς καὶ ὁ Βασίλειος ἀποστέλ λουσι μαγγλαβίτην τὸν Μαυροθεόδωρον ξίφει ἀνελεῖν τὸν μοναχόν, ut quid, nisi ut officio fungeretur?

ib. ν. 15. πριμμικήριον] qui μαγγλαβίτης et κόμης κόρης, de quo nota superiore.

p. 39 v. 12. σxvlhóμayyos mango canum. Glossae LatinoGraecae: mango κυνοτρόφος. Iunius libentius legeret σκυλλομαγγόνων. quibus praeerat ὁ πρωτοκυνηγός, magister seu princeps venatorum. nam ut hodie, sic et olim regibus et principibus venatio curae erat, forsan nimiae, saltem interdum: nam quando Bulgaros Scythas Patzinacas Saracenos Turcas principes Cpolitani venari debebant, ipsi venabantur cervos apros ursos et similia animantia, non sine ingenti impensa, quae necessario facienda erat tam in homines quam in canes. ubi modum minime omnium tenuit Andronicus Palaeologus Iunior imperator, de quo Gregoras sub finem suae historiae: canes et aves venaticas magno alebat numero; quibus ita erat deditus, ut si quis eum aditurus canem aut avem offerret, facillime compos voti redderetur. quae omnia Cantacuzenus post cius obitum iis qui petebant distribuit, cum magnitudinem sumptuum reputaret, et rem ipsam imperio non modo inutilem sed etiam periculosam iudicaret: nam quindecim aureorum milia imperatorii fisci procuratores ultra veterem morem in eas res expensa rettulerunt. numerum canum et avium venaticarum Andronici expressit Phranzes I. 1 Chronici c. 12. fuit Andronicus venationis cupidissimus: alebat canes amplius mille quadringentos, aves sive accipitres supra mille quadringentos; quos qui curarent, propemodum totidem numerabantur.

ibid. oxullos canis est, non hodiernis modo, sed et antiquis, cum Scyllam puellam in freto Siculo a canibus obsitam oxúllav canem, feminam mythologi vocaverint. μάyyos nota vox, ex qua cum priore σκυλλομάγγος. eundem arbitror quem Sciliorum (τῶν σκυλλίων) custodem Luitprandus scribit initio Legationis: cuius fidei (quod non advertit) ipse in contemptum fuit commissus.

διβέλλιον

ib. v. 15. to dißéhhov duplex seu geminum velum. Iunius ubique inscienter divum velum, ex Latinis divus et velum; et inscientius adhuc huius suae opinationis et originationis rationem reddit. legat quem nugae delectant. vocula di, ut in aliis, ita et hic geminandi nota est. erat hoc divellium seu divelium vexillum imperatoris, gemino velo constans, quasi dicas divelum, quod imperatori semper a scuterio seu scutifero praeferebatur.

ibid. Meursius vexillum imperatoris bifidum, Gretserus vexillum imperatoris gemino velo constans. ille iterum: viri docti, Iunium in

telligit, hic quoque interpretantur divum velum: sed falluntur. hic rursus: lunius ubique inscienter divum velum. at nec fallitur nec inscienter Iunius loquitur, cui, eo tutius quo eruditius, patrocinatur Dempsterus in ultima Romanarum antiquit, calce. ex quo, inquit, nomina ducum verillis praescripta, puto effectum ut adorarentur signa. ideo salutari consilio Constantinus crucem inter signa collocavit, ut adorari posset. Hieronymus epist. ad Laetam de instit. filiae. vexilla militum crucis insignia sunt. Claudianus l. 2 in Ruffinum: Augustus veneranda prior vexilla salutat. et l. de bello Getico: turba salutatis effunditur obvia signis. vexillum istud labarum audit. Curopalates dißiov vocat, divum velum. Prudentius l. in Symmachum: Christus purpureum gemmato textus in auro signabat_labarum. ea causa etiam cur per signa iurarent milites. haec nos ex Dempstero in divi sacrique veli patrocinium, ne proscriptam Iunii doctrinam temere videremur defendere. inter iconas concilio Florentino Romanae editionis et Regiae admixtas, ad imperatoris Graecorum in triremi sedentis latus vexillum est longius, at non bifidum, cui crux appicta est: an non potius ob crucem et religionem divum velum quam geminum velum?

p. 40 v. 1. ò xoLÉGTwo]_etiam labentis imperii tempore plurima pollebat quaestor auctoritate. Ecloga Leonis et Constantini AA tit. 5: κοιαίστως ἐξουσίαν ἐπὶ τοὺς τῆς μεγάλης ταύτης ἐπιδημοῦντας πόλεως ἐξ οιασδηποτοῦν χώρας, εἴτε ἄνδρας εἴτε γυναῖκας εἴτε κληρικούς ἢ μοναχοὺς ἢ ἀσκητρίας, εἴτε τῶν ἔξω πόλεων συνηγόρους, εἰ καὶ ἄλ λης οἱασοῦν τύχης τε καὶ ἀξίας, καὶ περιεργάζεσθαι τίνες τε εἶεν καὶ πόθεν ἥκοιεν καὶ ἐπὶ ποίᾳ προφάσει. plura persequitur illud caput ad moram alienorum in urbe faciendam spectantia. consulatur Iuris GR tom. 2 p. 87 90 et 99.

ib. v. 10. ò péyas disqunvevens] quae sibi praestiterit officia magnus interpres, Luitprandus in sua Legatione edisserit.

ibid. δραγόμενοι sive δραγομάνοι interpretes linguarum exoticarum, quales in aulis magni reges habent, ut peregrinarum gentium legationes interpretentur. est ex Chaldaico thargum, metathesi primarum literarum, quod est interpretamentum; et metargen seu turgeman interpretes, doayouavitev interpretem agere. hodieque qui loca sacra Palaestinae lustrant, suos interpretes drusselmannos vocant.

ib. v. 17. sive de armis] ita vertendum, non ut Iunius ubique de curribus, quia Graecis ἄρμα ἄρματος καὶ τὰ ἄρματα arma sunt, ut multis exemplis docent Rigaltius et Meursius in Glossariis. hinc ἀρμαμενταρεῖον, ἀρμαμενταρεῖα, ἀρματώριον armamentarium, άρμάτοι armati, άρματούραι armaturae, ἀρματοῦν, ἀρματώνειν armare. quin et vocula aquάgiov et aquάon utuntur, quod est promptuarium seu ταμιεῖον.

ibid. novooov] noαidav vocat Leo in Tacticis pluribus constit. 17 locis, incursiones videlicet et depraedationes.

p. 41 v. 6. protonotarius] hic palatinum officium significat, ecclesiasticum vero in secunda pentade officialium magnae ecclesiae. uterque plures sub se habebat notarios, qui olim celebrabant 25 Octobris festum SS martyrum Marciani et Martyri, quos, ut ex

Menaeo liquet, notarios appellabant. notarii igitur duos istos notarios, sub Constantio Ariano imperatore pro fide orthodoxa occisos, merito venerabantur, sicuti medici SS Cosmam et Damianum medicos, sed processu temporis superseminavit inimicus homo zizania, festo propemodum in Bacchanalia vel Lupercalia verso, quae aliquando fiebant in SS notariorum festo a notariis pueros docentibus, cum scenicis personis forum obeuntibus, ante aliquot annos exoleverunt sanctissimi illius domini Lucae patriarchae decreto. ita Balsamon ad 62 canonem Trullanum, eadem ferme invenies 1. 3 Iuris Graeco-Romani p. 223. notarii ergo pueros etiam docebant. vix fides P 212 de palatinis et ecclesiasticis; quare ad alios notarios officium pueros docendi referendum erit.

ib. v. 14. vocabulum xάoroa generatim hic significat munitiones, sive oppidi sive fossati. etiam xάoτoov singulari numero legimus. Constantinus Them. Orient. 10: xáorqov toriv ovqatatov. καστροφύλαξ castrorum custos, καστροκτίστης castrorum metator, καστροκτισία castrorum metatio, καστρέσιον sive καστρίσιον castrense. iisdem in usu sunt κάστελλοι, καστέλλιον, καστέλη pro castellis seu munitionibus et pro oppido. hinc castelliani milites castellis impositi. καστελλοῦν locum aliquem munire.

ibid. náoroa] civitates moenibus munitas interpretare. Cedrenus in Michaele Paphlagone: Παγκράτιος δὲ ὁ ̓Αβασγός, Ρωμανὸν τὸν βασιλέα δῆθεν ἐκδικῶν ὡς θεῖον τῆς γυναικὸς αὐτοῦ, τήν τε πρὸς Ρωμαίους εἰρήνην ἀπείπατο καὶ τὰ πρώην δοθέντα κάστρα καὶ φρού gia άventnoαto. Barium, Capuam, Beneventum vocaverat in superioribus nάorga. huius mentis fuerat ab antiquo circa vocem hanc Iustinianus Nov. 128: καὶ τοὺς ἐν ταῖς ἐπαρχίαις ὄντας ἄρχοντας πολιτικούς τε καὶ στρατιωτικοὺς ἐν ταῖς πόλεσιν ἤτοι κάστροις.

p. 42 v. 2. catergon, quod est triremis, ut in ipso Codino exponitur, ex Arabia a Iunio advocatur. ubique nimirum sui Arabismi specimina edit. cur non ex xará et eoyov compositum sit?

ib. v. 7. λογγαριαστήν aulae ait Iunius esse illum qui Gallis est magnus contraroțulator, a hoyaqiάcei, quod est computare.

ib. v. 12. uɛyaloaλoyitar] Iunius interpretatur magnis equis utentes, magnis equis pugnantes.

ibid. cataphractos equites existimo, qui numero et pondere armorum graves magnis et fortibus equis opus haberent.

ibid. Toináßallo] trimarcisios antiqui Galli dixissent, qui tribus singuli utuntur equis. Pausanias Gallos ut ita dicam toinαßálkovs duce Brenno in Graecos euntes descripsit 1. 10. fuere, inquit, supra sexaginta equitum milia amplius mille ducenti. nam singulos equites duo famuli sequebantur in equis, et ipsi equestrium artium maxime gnari. hi praeliantibus dominis in extrema acie consistentes ei erant usui, ut si forte equus esset amissus, statim suum submitterent, si vir concidisset, servus in eius locum succederet: quodsi utrumque belli impetus evertisset, iam praesto erat tertius, qui pro mortuis locum teneret. atque hanc institutionem voce patria trimarcisiam nominant: equum enim marcam appellant.

Livius eundem Numidarum morem fuisse refert 1. 23: quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso transultare mos erat: tanta velocitas ipsis, tam docile equorum genus. de Quadis et Sarmatis idem narrat Marcellinus I. 17.

p. 42 ν. 12. δικαβάλλοι] quos ἀμφίππους Pollux diceret, qui binos equos habebant, quorum alter alteri adiungebatur. Hesychius: duinлovs et ἄζυγας. Suidas: ἅμιπποι οἱ σὺν ἵπποις στρατευόμενοι, καὶ ὁ ἐπελαύτων αὐτοὺς τοῦ μὲν ἐποχεῖται τὸν δὲ παρέλκεται. a Romanis antiquis in Graecos mos iste desultoriis ex equis pugnandi derivarat, de quibus Festus: paribus equis, id est duobus, Romani utebantur in praelio, ut sudante altero transirent in siccum. de monocaballis actum iamdudum.

ib. v. 21. de Arabica origine vocabuli Blachernarum suavissimas nugas agit Iunius. quanto rectius auctor libelli de 14 regionibus urbis Cpolitanae! Blachernarum (suburbii) nomen a quodam ev in loco regnante inditum fuisse ex Dionysio Byzantio Gillius autumat. iacebat ad littus maris, ubi etiam Leo magnus deiparae templum exstruxit, aliud ab illo Pulcheriae, de quo Nicephorus 15 24.

p. 43 v. 8. drunga] sic lego ex mss codicibus. Iunius drungas, mallet tamen drungus.

ib. v. 11. καστροφύλακες] ἄρχοντες στρατιωτικοὶ ἐν ταῖς πόλεσιν ἤτοι κάστροις. Iustinianus nuper citatus.

ib. v. 13. videtur legendum aut πάντων aut πᾶσαι ὑπηρεσίαι, ut constet oratio. certum est autem Codinum omnia officia et ministeria, quae olim in aula Cpolitana erant, sed ea potissimum quae suo tempore vigebant, percensuisse: nam olim alia atque alia erant, ut Graecae historiae lectio nos docet. apud Constantinum Porphyrogenitum 1. de administrando imperio c. 51 praeter protocarabos et alios invenies τὸν ἐπὶ τῆς φιάλης seu τὸν τῆς φιάλης, qui erat iudex turbae nauticae dromorum seu dromoniorum imperialium, iusque dicebat sedens in loco dromonis, qui Phiala appellatur. idem Codinus nihil scripsit de officialibus Augustae seu imperatricis; et tamen, ut hoc aevo imperatricibus et reginis sui sunt officiales, ita et antiquitus erant. hinc apud modo nominatum Constantinum c. 51 invenies τὸν ἐπὶ τῆς τραπέζης τῆς Αὐγούστης, qui etiam erat iudex Agrariorum (navigii id genus) Augustae.

LIBER TERTIUS.

CAPUT. I.

p. 43 v. 15. ad not. Evredev al kograí etc. in cod. Boico titu- P 213 lus huius capitis ita habet: τάξις γινομένη ἐν ταῖς δεσποτικαῖς ἑορ tais, forma observari solita in festis Christi domini. nam per dɛoлоTixas fogtás intelligunt Graeci non dies dominicos, sed festa Christo domino proprie dicata, quae sunt ista: chaeretismus sive annuntiatio b. virginis, nativitas Christi, hypapante sive purificatio b. virginis, epiphania seu baptisma Christi, quando a Ioanne in Iordane baptizatus est, transfiguratio domini, resuscitatio Lazari, festa palmarum, ligni seu s. crucis, resurrectionis, ascensionis, missionis s. spiritus, assumptionis d. virginis. ubi per festum ligni seu s. crucis non tantum intelligitur parasceue illa qua Christus in cruce exstinctus est, sed et festum exaltationis s. crucis: nam et hoc numerant Graeci et ipse Codinus noster in despoticis feriis.

ibid. ibidem legendum videtur Xolotovyɛvvæv. legitur etiam disiunctim Χριστοῦ γέννα.

ib. v. 20. лαçauový hic est vigilia, ad verbum quasi exspectatio festi. inepte Iunius stativam feriam vertit, idque non tantum meo sed et Meursii iudicio. inepte ibidem eis tov ovçov vertit adverbialiter matutino: imo ad matutinum, ad laudes matutinas.

ibid. Basilii missae titulus in Euchologio: ἐν τῇ παραμονῇ τῆς τοῦ Χριστοῦ ἡμῶν γεννήσεως. Menaeum: εἰ τύχῃ ἡ παραμονὴ τῆς Χριστοῦ ἡμῶν γεννήσεως ἐν σαββάτῳ, ἢ κυριακῇ.

ibid. εἰς τὸν ὄρθρον μὴ ἐξελθόντος] pervigilii nataliciorum Christi officium matutinum laudandis Eugeniae et Basilae, Philippo Eugeniae patri, nec non Nicolao martyribus, ex maiori parte impenditur: nataliciorum лoosóoria tantum quaedam aquara admiscet. ad illud itaque non convenit imperator, quod eius solemnitas minor sit nec adeo festiva: alias horas Christum iam natum personantes ac celebrantes audit. ipsum Menaeum minoribus horis praefigit titulum: ἀρχὴ τῆς ἀκολουθίας τῶν ὡρῶν τῆς κατὰ σάρκα γεννήσεως τοῦ κυρίου.

p. 44 v. 2. μetά tỷv άnólvoiv] supplex ecclesiastici officii conclusio est άnólvos. scatent undequaque exemplis ecclesiastici libri. inscienter Codin. Curopalat. de Offic.

18

« PoprzedniaDalej »