Obrazy na stronie
PDF
ePub

robur situm praedicant. hoc ipsum verba quae in cinctu adhibentur confirmant, "accingere romphaea tua super femur tuum, potentissime."

8) ἐπιμανίκιον. idem Simeon: τὰ ἐπιμανίκια actionis divinae omnia efficientis significantia sunt, et Iesum suis manibus sacrificium corporis et sanguinis sui per se obtulisse; cui conveniunt quae iis induendis recitantur, "dextera tua, domine, glorificata est in virtute," et "manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me." quin etiam vincula manuum salvatoris, in quibus ad Pilatum deductus est, quidam per iniuavinia expressa volunt.

[ocr errors]

9) saccus; de quo iam alibi (supra n. 3 et Codin. p. 15 19). quaerebat Cabasilas Dyrrachiensis ex Demetrio Chomatiano, an fas esset purpureum saccum facere et gestare. respondit Deme- P 184 trius: saccum purpureum nequaquam novit ecclesia, quandoquidem saccus in tribus duntaxat anni celebribus dominicis festis suum usum praebet, nimirum magno paschatis dominico, pentecoste et natali Christi. hoc igitur satis plenam fidem facit, saccus ut sit purpureus ne→ cesse non esse, cum etiam sint luctus insigne purpurea huiusmodi vestimenta: in solis enim ieiunii diebus et mortuorum memoriïs usurpatur.

Mitra seu infula non utuntur episcopi Graeci in sacrificio, sed aperto capite totam liturgiam perficiunt. aperto capite, inquit Si→ meon, episcopi et sacerdotes Orientis omnes, excepto Alexandrino patriarcha, sacris funguntur, non ob humilitatem aliquam, sed ob causam altiorem et longe diviniorem videlicet, quam divinus Paulus ponit ac docet, Christum caput nominans, nos autem membra ipsius, et oportere nos Christum caput nostrum honorantes caput inter orandum nudatum habere. nec ob hoc tantum, sed quia etiam nudo capite, qui consecratur, consecrationem accipit. atque ita quemadmodum cum ordinatur, precibus et sacris operari debet. et hierarcha potissimum, quoniam et dum consecratur, a deo tradita eloquia sive sacrum evangelium supra caput habet, in sacrificio divinissimo peragendo velato capite conspici non debet. obiiciat fortasse quispiam hinc sequi, Alexandrinum episcopum et alios quamplurimos ex veteri traditione tecto capite sacris operantes non rite ac sancte facere. istuc non dico. illi antiqua nixi traditione, quae magis legi antiquae respondet, ita faciunt, quando et legis sacerdos cidarim, quam et mitram vocabant, in capite gerebat; quo eodem nomine hierarchae eas gestantes appellare consueverunt. ac fieri potest ut eo capitis tegumento aut spineam domini coronam aut sudarium, quod fuit super caput eius, in mentem nobis revocent. haec ille. si Graeci non parcerent suo Alexandrino, procul dubio, ut alia multa adiaphora, sic et morem istum tecto capite litandi praecise ac simpliciter repudiarent damnarentque: illud enim schismatis ingenium est, ut praeter id quod sibi placet, vix quicquam aliud placeat. vocatur infula praesulis Alexandrini a scriptoribus phrygium, quod S. Cyrillo concessum fuit, quando in concilio Ephesino Coelestini papae Romani vicarius erat. a Cyrillo ad successores quoque phrygium seu mitra venit; dicebatur

nam

[ocr errors]

que haec tiara phrygium, quod Phrygio opere constaret. phrygii
mentio fit in diplomate Constantinianae donationis, ubi ita Con-
stantinus: deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque
phrygium, nec non superhumerale, videlicet lorum quod imperiale cir-
cumdare assolet collum, verum etiam et chlamydem purpuream atque
tunicam coccineam et omnia imperialia indumenta etc.
quae totidem
verbis leguntur quoque apud Leonem IX pontificem in epist. con-
tra Michaelem Cpolitanum et Leonem Achridenum. Balsamon in
Graeca versione huius edicti ubique per lorum intelligit mitram seu
tiaram sive phrygium, ut et in meleta de patriarcharum privilegiis
et in meleta de officio chartularii, cum tamen nemo alius lori no-
men hoc significatu usurpet. sunt qui suspicentur Balsamonem
respexisse ad laurum seu lauream, usitatissimum olim coronae ge-
nus: ex lauro enim facilem esse transitum in lorum. utcunque
sit, de sensu an lapsu Balsamonis satis constat. illud eiusdem
edicti in Latina versione, sicut noster senatus calceamentis utitur
cum udonibus, id est candido linteamine illustratis, sic utantur et
clerici, ut recte accipias, ipse textus Latinus facit, dum illud cum
udonibus explicat cum candido linteamine, retento, deflexo tamen
nonnihil Graeco vocabulo, óvóvn seu ódóviov, quod est linteum.
eodem edicto vocatur corona sacerdotalis, qua Sylvester in capite
insignitus erat, παπαλήθρα.

Lubet hic referre quod annotavit Sirmondus noster ad epist. 3 1.6 Epistolarum Sidonii. tonsura clericalis ita olim fiebat ut circulus tantummodo capillorum emineret, instar coronae. sic enim describit Gregorius Turon. de Nicetio Trevirorum episcopo. S. Nicetius, inquit, ab ortu suo clericus est designatus: nam cum partu fuisset effusus, omne caput eius, ut est consuetudo puerorum, a caP 185 pillis nudum quidem cernebatur, in circuitu vero mediorum capillorum ordo apparuit, ut putares ab iisdem coronam clerici fuisse signatam. hodie apud nos antiquam coronae formam soli fere monachi retinent, et pueri vocales symphoniaci. nam brevis ille orbis in vertice, quo cleri pars magna utitur, insolens olim atque inusitatus in ecclesia fuit, ut docet canon 40 concilii 4 Toletani. haec ille.

Diximus Graecos non celebrare operto capite, excepto patriarcha Alexandrino et pauculis aliis, cum ecclesiae Latinae episcopi tiara seu infula caput tecti potissimam liturgiae partem peragere soleant. sed quid Alcuino contrarium affirmanti de divinis officiis c. 38 respondebimus? audi eius verba. huiusmodi vestis (cidaris) non habetur in Romana ecclesia vel in nostris regionibus: non enim moris est ut pileati divina mysteria celebrent; apud Graecos autem hoc dicitur, qui pileos, hoc est cuphias (seuphias), gestant in capite, dum adsistunt altaribus. an dicemus tempore Alcuini viguisse alium morem quam posterioribus seculis, Graecis suam consuetudinem deserentibus Latinisque eam complectentibus?

LIBER SECUNDUS.

CAPUT. Ι.

Post
ost indicem officiorum et officialium magnae ecclesiae subiicit
Codinus catalogum officiorum et officialium aulae Cpolitanae, et
quidem longe accuratiorem quam sit prior ille.

Circa inscriptionem et titulum huius partis mss codices non conveniunt: nam Bavarici ita habent: τὰ ὀφφίκια τοῦ παλλατίου. ἔτι δὲ καὶ τὰς τάξεις τὰς γενομένας ἐν ταῖς ἑορταῖς εἰς τὸ παλλάτιον, καὶ πῶς τὸν βασιλέα στέφεσθαι δεῖ, καὶ περὶ προβλή σεως δεσπότου καὶ πατριάρχου, καὶ ἐθῶν γινομένων ἐν τῷ παλ λατίῳ. eodem ferme modo codex Augustanus et apographum inde sumptum, citante Iunio. tres alii libri plura adhuc ingerunt, indicem scilicet et post indicem scholium satis longum.

Indicem etiam A, scholium Regii alii, ita enim Goarus: Se monitum, ubi praefaremur, meminisse precor lectorem, e duobus integerrimis exemplaribus Regiis, quibuscum praesens opus contuli, neutrum caput de officiis ecclesiae CP continere; atque ita tanquam a primo, ab hocce de nominibus officialium palatii utrumque ordiri. advertet exinde non eundem in editis a Gretsero ac in Regiis esse capitum totius operis ordinem: quin imo in eo qui numero 1149 inscribitur, quodque e duobus primum (Ã) ubique nuncupo, diversam omnino distribuendi libri dispositionem servatam, eidem quippe in duodecim tantum sectiones singulis suis titulis illustratas partito, cuncti simul in ipso limine collecti praeponuntur.

Πίναξ τοῦ βιβλίου.

Περὶ τῆς τάξεως τῶν ἀξιωμάτων καὶ ὀφφικίων τοῦ παλατίου ἤτοι τῆς συγκλήτου. (καὶ τῶν ὀφφικίων, omissis τοῦ συγκλήτου, Α.)

Περὶ τῶν φορεμάτων ἑκάστου τῶν ἀξιωμάτων. (τῶν τε αξιωμάτων καὶ ὀφφικίων Α).

Περὶ τῆς ὑπηρεσίας ἑκάστου τῶν ὀφφικίων.

P 136

Περὶ τῆς τῶν δεσποτικῶν ἑορτῶν τάξεως καὶ τῶν κατ' αὐ τὰς τελουμένων ἐθίμων. (addit A: ἐν αἷς διαλαμβάνεται καὶ περὶ τοῦ μεγάλου δομεστίκου υπηρεσίας τοῦ τε πικέρνη, τοῦ δομεστίκου τῆς τραπέζης καὶ τοῦ ἐπὶ τραπέζης.)

Περὶ διαφόρων ἑορτῶν. (περὶ ἑτέρων διαφόρων ἑορτῶν, ἐν αἷς ἀπέρχεται ὁ βασιλεύς, εἰ ἐνδημῶν τῇ Κωνσταντινουπόλει εὑρίσκεται. Α)

Περὶ τῆς ἐν φωσσάτῳ ἤτοι στρατῷ ὑπηρεσίας. (ἐν τῷ φωσάτῳ τοῦ μεγάλου δομεστίκου ὑπηρεσίας τοῦ τε μεγάλου δρουγ γαρίου τῆς βίγλης, τοῦ ἐπὶ τοῦ στρατοῦ καὶ τοῦ μεγάλου ἀδνουμιαστοῦ. Α)

Περὶ στεφηφορίας βασιλέως.

Περὶ προβλήσεως δεσπότου.

Περὶ προβλήσεως σεβαστοκράτορος καὶ Καίσαρος.
Περὶ προβλήσεως πατριαρχῶν καὶ ἀρχιεπισκόπων.
Περὶ πενθίμων βασιλικῶν φορεμάτων.

Περὶ μελλούσης δεσποίνης γινομένης. (καὶ περὶ μελλονύμ φης δεσποίνης, omisso γινομένης, Α)

ἰστέον ὅτι τὰ χρυσοκόκκινα σκιάδια φοροῦσιν οἱ ἀπὸ τοῦ πανυπερσεβάστου μέχρι τοῦ μεγάλου στρατοπεδάρχου, τὰ δὲ συρματέϊνα (συρματηρά Regii) οἱ ἀπὸ τοῦ μεγάλου πριμμικηρίου μέχρι τοῦ παρακ. τῆς σφ.] κουροπαλάτου Regii) παρακοιμωμέ νου τῆς σφενδόνης, τὰ δὲ κλαπωτὰ οἱ ἀπὸ τοῦ πρωτοβεστιαρίου (πρωτοβεστιαρίτου Regii) μέχρι τέλους· ὁ γὰρ λογοθέτης τῶν ἀγε λῶν, εἰ καὶ μεταξὺ τοῦ τῆς σφενδόνης καὶ τοῦ πρωτοβεστια ρίου ευρίσκεται, ἀλλ ̓ οὖν μήτε συρματέϊνον μήτε κλαπωτὸν σκιάδιον φέρει, ἀλλὰ διὰ βλατίου ἀσπρὸν μετὰ μαργελίων (ὁ γὰρ μαργελίων om. Regii). τὰ δὲ σκαράνικα (φοροῦσιν addunt Regii) οἱ ἀπ ̓ ἀρχῆς μέχρι τοῦ λογοθέτου τῶν ἀγελῶν, τὰ δὲ κόκκινα of (of om. Grets.) ἀπὸ τοῦ ἀκολούθου καὶ καὶ om Regii) μέχρι τέλους.

Sed haec ipso Codino capitibus tertio et quarto dilucidiora evadent, tametsi non satis cum indice congruere videntur.

[Alium officiorum Palatinorum indicem Medonius edidit, et ante Medonium Leunclavius Iur. Graeco-Rom. 1 p. 184. is infra positus est.

Ὁ δεσπότης, πανυπερσέβαστος, ὁ μέγας δομέστικος,

Τὰ ὀφφίκια τοῦ παλατίου.

ὁ σεβαστοκράτωρ,

ὁ πρωτοβεστιάριος,
ὁ πρωτοστρατάρχης,

[blocks in formation]

ὁ μέγας λογο

θέτης, ὁ μέγας στρατοπεδάρχης, ὁ μέγας πριμμικήριος,

σέβαστος,

ὁ μέγας κοντοσταύλος, ὁ ἐπὶ τοῦ κανικλείου, ὁ πρωτοὁ ἐπικέρνης, ὁ παρακοιμώμενος τῆς μεγάλης ὁ παρακοιμώμενος τοῦ κοιτῶνος, ὁ κουροπαλάτης, ὁ πρωτοβεστιαρίτης,

σφενδόνης, βαΐουλος,

ὁ μέγας

δομέστικος τῆς βασιλικῆς τραπέζης, ὁ ἐπὶ τῆς τραπέζης,
ὁ μέγας παπιάς, ὁ ἔπαρχος,

ὁ λογοθέτης τοῦ γενικοῦ,
ὁ μέγας δρουγγάριος τῆς βίγλης, ὁ μέγας ἑταιριάρχης,
λογοθέτης του δρόμου, ὁ ὕπατος τῶν φιλοσόφων,
ὁ μυστικός, ὁ πρωτασηκρῆτις,
ὁ μέγας δρουγγάριος τοῦ στόλου,

γας χαρτουλάριος,

ὁ μέσ

ὁ δο

δ πρωτ

ἐπὶ τοῦ στρατοῦ,
μέστικος τῶν σχολῶν, ὁ πριμμικήριος τῆς αὐλῆς,
τοσπαθάριος, ὁ μέγας ἄρχων, ὁ τάτας τῆς αὐλῆς,
μέγας τζαούσιος, ὁ πραίτωρ τοῦ δήμου, ὁ λογοθέτης τῶν
οἰκειακῶν, ὁ μέγας λογαριαστής, ὁ ἐπὶ τῶν δεήσεων,
ὁ ἀρχιδιάκονος, ὁ σκουτίριος,

ὁ πρωτοκύνηγος,

ἀμηράλης, ὁ ἀκτουάριος, ὁ μέγας νουμιαστής, κοιαίστωρ, ὁ λογοθέτης τοῦ στρατιωτικοῦ,

ὁ πρωτοϊεράκιος, ὁ κριτὴς τοῦ βήλου, ὁ μέγας διερμηνευτής, ὁ λογοθέτης τῶν ἀγελῶν, ὁ δικαιοφύλαξ, ὁ ἀκόλουθος, ὁ ὀρφανοτρόφος, ὁ πρωτονοτάριος, ὁ κριτὴς τοῦ φωσσά ὁ δομέστικος τῶν τειχέων, ὁ πρωταλογάτωρ,

του,

[ocr errors]

ὁ βεστιαρίου, ὁ στρατοπεδάρχης τῶν μονακαβάλων, στρατοπεδάρχης τῶν μουρτάτων, ὁ στρατοπεδάρχης τῶν τζακκόνων, ὁ στρατοπεδάρχης τῶν τζαγγρατόρων, ὁ ἐπὶ τῶν ἀναμνήσεων, ὁ προκαθήμενος τοῦ κοιτώνος, ὁ προκαθή μενος τοῦ βεστιαρίου, ὁ δομέστικος τῶν θεμάτων, πρωτοκόμης, ὁ δομέστικος τῶν ἀνατολικῶν θεμάτων, δομέστικος τῶν δυτικῶν θεμάτων, ὁ προκαθήμενος τοῦ μεγά λου παλατίου, ὁ προκαθήμενος τῶν Βλαχερνῶν, ὁ λο γαριαστὴς τῆς αὐλῆς, ὁ μέγας διοικητής, ὁ νομοφύ λαξι ὁ βεστιαρίτης, ὁ ἑταιριάρχης, ὁ ἄρχων τῶν ἀλ λαγίων, ὁ μέγας μυρταΐτης, ὁ κριτὴς τοῦ σεκρέτου, οἱ ῥαβδοῦχοι, ὁ καβαλλάριος, ὁ σεβαστός, ὁ προκαθή μενος κάστρου, ὁ δρουγγάριος στόλου, ὁ κόμης. p. 6 v. 17. Despota Iunio dominus: sed ego Graecum nomen et hic et alibi libenter retineo, praesertim cum despota etiam Latinorum usu et calamis tritus sit; neque Latina vox dominus vim Graecae illius despota assequitur. despotae inaugurationem habes c. 18. nec probo quod Glossarium affirmat, despotae nomine vocatos fuisse filios, fratres, generos imperatoris, sebastocratoras, Caesares et patriarchas. nullus hoc nomine appellabatur, nisi despotae honore certisque ornamentis insignitus esset, sicut etiam nullus sebastocratoris aut Caesaris nomen obtinebat, nisi per inaugurationem hanc dignitatem consecutus fuisset. loquor autem de posterioribus sequioris Graeciae temporibus, quae nobis Codinus repraesentat; tametsi extra Cpolim transiit etiam sine inauguratione ad alios. hinc princeps Serviae vocabatur despota Serviae; pro quo annales Latini saepe despotus. apud Gregoram lib. 3 et Aetoliae P 187 et Epiri despota. despota Serviae etiam crales, hoc est rex audiebat; et uxor eius non tantum despoena sed et cralaena seu cralitza :

« PoprzedniaDalej »