Obrazy na stronie
PDF
ePub

χοντας, ἵνα καθίζωνται καὶ εἱστήκουν εὔτακτα. ὁ δεκανὸς, ἵνα καλῇ τοὺς ἱερεῖς εἰς τὰς αὐτῶν δικαιώμασι καὶ προσφερώμασι. ὁ κουβού κλης ἵνα βαστᾷ τὸ δικανίκιον τοῦ ἀρχιερέως, ὅταν περιπατῇ.]

CAPUT XIII.

In

p. 6 v. 12. nona pentade primas tenet domesticus tav dvov, praefectus ianuae, tertius nimirum ostiarius: nam in sexto quinario duos enumeravit Codinus, et Citrius tres ostiarios inter officiales ecclesiasticos nominat; quorum tertius hic forium domesticus seu praeses, uno verbo ianitor.

Sacri tribunalis fores subdiaconis commendatas testatur Maximus in Dionysii de eccl. Hierar. c. 3: onusíwoα, inquit, őt of diánovol τότε τὰς θύρας εἶχον, νῦν δὲ οἱ ὑποδιάκονοι. suffragatur Thessalonicensis praesul Simeon: φυλάσσει μὲν ὁ ὑποδιάκονος τὰς πύλας τὰς ἱεράς, ἵνα μή τις τῶν ἀναξίων ἔνδον εἰσέλθῃ. eam ob rem soleam locum ad sacras altaris fores situm, de quo cum auctore c. 17, subdiaconis lectoribusque ceu propriam sedem Thessalonicensis idem assignat: vodiακόνους καὶ ἀναγνώστης καθῆσθαι χρὴ ἔξωθεν τοῦ βήματος περὶ τὸν σωλέαν, ὃς δὴ βῆμα καλεῖται ἀναγνωστῶν. inter subdiaconos autem vel lectores antesignanus ille, cui ceu potiori earum commendatur custodia, iure merito mihi δομέστικος τῶν θυρῶν nuncupetur.

ibid. Sequitur chartularius, qui longe diversus a chartophylace; et inepte vocatur chartophylax chartularius, ut supra dictum. Citrius non unum sed plures ponit: nam lectores enumerans collocat inter illos χαρτουλαρίους τῆς μεγάλης σακέλλης καὶ τοῦ axevopvlaxíov, chartularios magnae sacellae et sceuophylaciï seu armarii vasorum, inquit Bonefidius. docuimus iam supra p. 123 ex Balsamone eos qui chartophylaci, sceuophylaci, magno sacellario subserviebant tanquam administri, appellatos esse chartularios, ita ut chartularii isti nihil aliud fuerint quam συμμερισταὶ τοῦ κόπου, laboris consortes, ut Balsamon loquitur. nec scio quam apte huc quadret registrator Iunii.

Nec Latinis chartularius ignotus fuit: nam S. Gregorius 1. 1 epist. 75 ad episcopos Numidiae scribens nominat Hilarium chartularium suum, qui in Africam a praedecessore S. Gregorii missus sedis Apostolicae loco causas ecclesiasticas cognoscebat et tanquam iudex dirimebat et iudicabat; mansitque in eodem officio in Africa etiam sub Gregorii magni pontificatu, cuius ipse suis in epistolis crebro meminit. verum chartularius Codini longe inferioris ordinis et dignitatis erat, inter lectores nimirum constitutus, et antepenultimus in ultima pentade.

Porro cum plures fuerint chartularii, ut Citrius expresse scribit,

cur Codinus unum duntaxat nominat? an unum nominando reliquos subintelligit? an iste chartularius qui in nona pentade, diversus est a chartulariis magnae sacellae, sceuophylacii etc? sed quod officium? Iunius expedite: utinam vere. o xaqtovlagios qui publicis literis tabulis instrumentisque curandis et retractandis constitutus est. at hoc officium pertinet ad chartophylacem eiusque chartularios seu administros, item ad protonotarium et similes. an chartularius iste inter lectores peculiare quiddam obtinebat, ratione cuius chartularii nomen acceperat?

Registrorum, chartarum, codicillorum onus sibi impositum vel solo nomine chartularius indicat: quorum vero commentariorum curam susceperit hic privatim, ex generica communique voce non facile assignaveris. sacellario et oeconomo pariter legimus in superioribus chartularium adiunctum, laboris, ut ait Balsamon, ovuusquotv: hic vero lectores inter et cantores recensitus commentariis et memoriis non invigilat aliis quam quae lectores et cantores decent, ecclesiasticis videlicet libris proferendis, quorum copia cum trigesimum superet numerum. custodem privatum non immerito sibi exposcit assignandum. haec Antonius Cralis CP lector rettulit; cui non displicet memoratum ab Allatianis decanum cum chartulario confundere. ὁ δεκανός, inquiunt illa, τάσσει τοὺς ἱερεῖς ἐν τοῖς ἐρχομένοις αὐτῶν δικαιώμασι. rursum: ὁ δεκανὸς ἵνα καλῇ τοὺς ἱερεῖς εἰς τὰ αὐ τῶν δικαιώματα καὶ προσφερέματα. quantis vero tabulis chartis codicillis et scriptis ratiociniis, quibus attendere solet chartularius, opus sit, etiam vir integerrimae conscientiae fidelissimaeque memoriae fatetur.

Inter dignitates palatinas est o péyas chartularius. quis fuerit, docet Zonaras in Leone Isaurico: ὁ τῶν βασιλικῶν ἱπποκόμων лioτατov, praefectus imperatoris equisonibus. pertinuisse dignitatem hanc ad curam stabuli regii docet ipse Codinus, munus magni chartularii explicans c. 5. fuit inter militaria officia chartularius. id liquidum ex Leone imperatore, qui diataxi tertia cum protonotario thematis et cum praetore sive iudice thematis numerat quoque chartularium thematis, quem constitutum dicit πρὸς τὴν τοῦ στρατοῦ και ταγραφὴν καὶ ἀναζήτησιν, describendo et recensendo exercitui. vide Rigaltium verbo protonotarius. qui sint homines chartularii, disces ex Cuiacio Observat. 4 5. vide eundem de chartulariis ab lib. 10 cod. Iustin. tit. 23 et infra lib. 2 c. 3.

p. 6 v. 13. Tertium locum obtinet & denotάtos. Citrius numero multitudinis denotάtol. quantum errorem Iunius commiserit fol. 194, deceptus lectione falsa, quam facile emendare poterat, iam alibi P 178 dictum est (ad p. 93 22). in scholiis non minus ineptit. 6 dinotάTos, barbare, chartulario adiunctus άvtiyoαpeus, quem vulgo, ut Budaeus loquitur, contrarotulatorem vocant. praeclare. interim nos credamus Citrio, qui deputati munus non numerat inter officia, in quo a Codino dissentit, sed inter diaxovías seu ministeria. sed quicquid sit de hoc, quod deputatorum munus esset, his verbis docet: οἱ δεποτάτοι δὲ μανδυοφοροῦντες μετὰ λαμπάδων προπο ρεύονται τοῦ τε ἁγίου εὐαγγελίου, ὁπότε ἀναφέρεται εἰς τὸν ἄμ

βωνα πρὸς ἀνάγνωσιν, καὶ τῶν ἁγίων δώρων ἔν τε τῇ εἰς τὴν ἁγίαν τράπεζαν εἰσόδῳ καὶ ἐν τῇ εἰς τὴν πρόθεσιν ἐπανόδῳ αὐτῶν.

ρ. 6 ν. 13. ὁ δεποτάτος] Allatiana: ὁ δεποτάτος περιπατῶν ἔμπροσθεν τοῦ ἀρχιερέως καθαρίζει τὸν λαὸν ἀπὸ τὴν στράταν, viam populo mundam vacuamque reddit. alia: ὁ δεποτάτος νὰ καλῇ τοὺς ἄρχοντας εἰς τὸν ἀρχιερέα καὶ νὰ καθαρίζῃ τὸν λαὸν ἀπὸ τὴν στράταν.

Fuerunt etiam deputati inter officia militiae, de quibus multa ex variis imperatorum constitutionibus Rigaltius in suo lexico, verbo δεποτάτοι, quem vide: nihil enim illi ad nos, qui ecclesiastica officia

tractamus.

ibid. Sequitur ὁ ἐπὶ τῆς ποδέας. Iunius praefectus instru mento sacro. de quo duo potius suspicor quam scio. quid si ὁ ἐπὶ τῆς ποδέας sit ille qui pavimenti in magna ecclesia curam gerebat? nam ποδέα est solum, pavimentum; unde Germanis der boden, et patet hoc ex Originibus Cp., ubi ambitus fori dicitur fuisse aequalis τῆς που δέας τῆς κόρτης τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου. et ὁ ἐπὶ τῆς ποδέας ideo etiam dici nequit praefectus instrumenti sacri seu supellectilis, quia distinctum et proprium officium est ὁ μέγας σκευοφύλαξ κρατ τῶν τὰ σκεύη τῆς ἐκκλησίας. quid si sit unus ex θεωροῖς, ex custodibus qui, ut ait Citrius, τὴν φυλακὴν καὶ τήρησιν πιστεύονται τῶν ἱερῶν σκευῶν καὶ τῶν καλυμμάτων αὐτῶν, εἰ μάλιστα ευρί σκονται ταῦτα λίθοις καὶ μαργάροις κοσμούμενα. adde quod in Turcogr. p. 181 ποδαῖς pro vestibus seu tegumentis legitur: μετά εὐμορφοτάταις ποδαῖς. interpres, ornavit templum imaginibus pulcherrime vestitis ; in margine additur μετὰ ὡραιοτάτων ἐφαπλωμάτων, cum venustissimis integumentis. quid si horum et similium cura ad istum spectabat?

nisi

ibid. ποδέαν Meursius interpretatur ministerium, utensilia. quae sint illa proferas, ministerio tuo non utar, Meursi. prosunt amplius Graeculae mulieres, quae nodέav partem vestis inferiorem crura pedesque suos velantem vocitant: utilius adhuc me docuerunt viri, talaris cuiuscunque tunicae oram terram allambentem, quia pedes ambit, ποδέας που men mereri. profuere prae caeteris illi sacristae Graeci, qui anterius altaris ornamentum, sacrasque illas vestes sericas vel auro textas vel etiam ex auro solido vel argento confectas, ac imaginibus in ecclesiis circumponendas, ποδέας nuncupari asseruerunt. fidem cunctis a me datam confrmat Nicetae auctoritas in variis eius lectionibus obviam facta, in Isaacio quidem Angelo l. 1: οἰκήματα κατήρειψαν, τὸν ἔνδον πλοῦτον περιεβά λοντο, ἱερὰ ἀνηρεύνησαν φροντιστήρια, ποδέας αφείλοντο τῶν ἁγίων, cui ultimi commatis vice alia lectio reponit ἔπιπλα ἀφείλοντο παναγῆς eiusdem Isaacii l. 3: τὸν ἐν ἀνακτόροις περιώνυμον ναόν, ὃς νέα μονὴ κικλήσκεται, θείας πάσης ποδέας ἐψίλωσε. alia lectio θείου παντὸς ἐπίπλου ἐψίλωσε. ex his coniicio τὸν ἐπὶ ποδέας esse vel qui ecclesiae stragulas vestes, sive muris sive altaribus ornandis, sub sua dispositione teneret, vel qui sanctas imagines fictis vestibus circumtegeret, vel denique, quod certius autumo, limbos pontificiarum vestium honoris gratia soleret e terra tollere, quod munus apud nos magnatibus a servis puerisque honorariis praestatur, cui etiam exsequendo officium caudatarii nomine pontifex summus et, cardinales voluerunt in Romana curia institutum. coniecturam {approbavit Antonius Cralis memoratus, ab altari tamen et Codin. Curopalat. de Offic.

11

ecclesia ministerium eius semovit, et per vias tantum locaque gressibus difficilia monuit adhiberi consuetum.

[ἴσθι δὲ καὶ τοῦτο. τὸ συνοδικὸν καὶ ἡ ἀνάγνωσις ἅπασα, ὁ χαρτοφύλαξ ἀναγινώσκει αὐτά. εἰ δὲ οὐκ ἔστι χαρτοφύλαξ, οίος πρω τεύει τῶν ἀξιωμάτων.

καὶ διερμηνευσόμεθα καὶ τὰ μήνεα τῶν κληρικῶν. ἡ πρώτη πεντὰς τὰ διπλᾶ, ἡ δευτέρα πεντὰς ἓν καὶ ἥμισυ, ἡ τρίτη πεντὰς ἓν καὶ τέταρτον. ἄρχεται οὖν καὶ ὁ πρωτοπαπᾶς εἰς τὰ διπλᾶ τοῦ.

αὕτη ἐστὶν ἡ διάταξις τῆς ἁγίας τοῦ Θεοῦ ἐκκλησίας, ἥνπερ ἐνομοθέτησαν οἱ ἁγιώτατοι πατριάρχαι καὶ οἱ οἰκουμενικοὶ πατέρες παρὰ τῶν ἁγίων συνόδων, καὶ ἐνέθησαν αὐτῇ τῇ ἐκκλησίᾳ τοῦ ποιεῖν οὔ τως ὡς ἔφημεν. Μ.]

Porro sicut in primo quinario Codinus ponit sex, ita in hoc ultimo collocat duntaxat quattuor. ταῦτα τὰ ὀφφίκια͵ τὰ ἐκκλησια στικά, inquit Codinus, haec sunt eficia ecclesiastica. quae etiam in epist. Graecorum ad Gregorium X. papam ex parte commemorantur. magnus oeconomus, protecdicus, logotheta, castrisius, referendarius; qui super iudicia, qui super secreta, qui super sacrum et dona apostolica, qui primicerius patriarchalium notariorum; qui princeps ecclesiarum, qui super petitiones, qui rememoratorii, qui ostiariï, qui patriarchales notarii, qui protopapae cum toto presbyterio archidiaconatus ecclesiastici, et qui domestici cum omnibus psalmistis et lectoribus. Gregorius papa in epist. ad Graecos sacellarium addit.

P 179

CAPUT XIV.

In enumeratione officiorum ecclesiasticorum non convenit Citrius cum Codino, ut supra c. 6 monuimus. causam addit, quia patriarchae haec omnia arbitratu suo mutabant depressosque in altum evehebant et evectos deprimebant et nova munia instituebant, prout huic vel illi gratificandi voluntas ferebat. praeter officia a Codino enumerata sunt istaec: ὁ ἐπὶ τῶν κατηχήσεων, catechista, orphanotrophus, quattuor defensores, καὶ ὁ περιοδευτής, circitor Bonefidio, correctori bus visitator. quid si sit ille quem Typicum sancti Sabae nominat ἐξυπνιαστήν seu ἐξυπνίστην, excitatorem, cuius erat in vigiliis et ἀγρυπνίαις circuire et somnolentos excitare?

Praeter hos recenset Citrius theoros seu custodes, et deputatos, de quibus capite superiore; itemque camisatos. sed addit haec: οὐκ εἰσὶν ὀφφίκια ἀλλὰ διακονίαι περὶ τὸ ἅγιον βῆμα. quod camisatorum sit officium, his verbis docet: camisati ferendis ad altare carbonibus et sacris lebetibus calefaciendis occupati sunt, ut illic more solito aqua fervens sacris calicibus tempestive infundatur. solent enim Graeci, ut videre est in liturgia S. Chrysostomi et in theoria rerum ecclesiasticarum Germani et in expositione liturgiae Cabasilae, ca

lici iam consecrato sub ipsum communionis tempus infundere aquam calidissimam, quam a fervore vocant géov, et ipsum vasculum in quo adfertur géov, ut quemadmodum ex latere Christi in cruce pendentis utraque (sanguis et aqua) dequótytos nenλngwuέva profluxerunt, ita tempore communionis communicantes et sanguinem et aquam, et quidem utraque calentia, percipiant, as avτη tỷ kwonαgóX∞ пλεvog чavóvrov. de qua consuetudine, quam rationi consentanea sit, nihil opus pluribus hic disquirere. huic ergo aquae calefaciendae vacabant camisati, ut et carbonibus pro suffitu ferendis et fovendis. sic dicti a camisiis. Iunius vertit indusia fol. 86. nec est quod quis dubitet camisia Italis esse indusia. sed si ecclesiastica vocabula ecclesiastico more iutelligere et interpretari velimus, necessario dicendum est, apud Codinum per camisia intelligi id quod Germanice vocamus den chorrock seu chorhemd: nam de lectoribus agens Codinus ait eos stare in medio triclinio cum vestibus et epirriptariis suis, habentes camisia iπáva tov iuatiov. sic c. 7 de mensa imperatoris Codinus: ingrediuntur psaltae seu cantores cum suis epirriptariis et camisiis, hoc est mit den chorhemdem; quae nullus ecclesiasticarum rerum peritus vocat indusia. vulgo vestes superpelliceae dicuntur. ab his ergo camisiis camisati nomen venit; quos forsan non inepte vocaveris linteatos.

Praeter hos sunt apud Citrium patriarchales domestici: xal τοῦτο δὲ τὸ ὀφφίκιον τῶν ἀναγνωστῶν ἐστί. functio huius est τὸ ἐν ταῖς προσόδοις τοῦ πατριάρχου λέγειν εἰς πολλὰ ἔτη δέσποτα. qua acclamatione mirum quam Graeci delectati fuerint. hinc nihil crebrius apud illos quam illa πολυχρονιάζειν, πολυχρόνισμα, πολυχρόνιον.

Quod attinet ad Graecos recentiores, praeter multa ecclesiasticorum officiorum vetera nomina habent sua et propria, quae nec in Citrio nec in Codino apparent; quae ex Turcograecia colligi possunt, ut est ὁ νομοφύλαξ τῆς μεγάλης ἐκκλησίας, πρωτοσύγγελος τῆς μεγάλης ἐκκλησίας, ἐφημέριος τῆς μεγάλης εκκλησίας, lampadarius magnae ecclesiae (nam o agrav taν páτav videtur fuisse alius apud Codinum), magnus logotheta magnae ecclesiae, ó péyas ῥήτωρ. meminit quidem Codinus rhetoris, sed absque τοῦ μεγάλου

additione.

CAPUT XV.

Ex clericis aulae nominatim exprimit p. 93 v. 5 Codinus 1) protopsalten, quem simul ait esse imperatorii cleri exarchum. 2) domesticum, quem ait esse exarchum cleri Augustae, eundemque aliquando simul esse domesticum ecclesiae; aliquando vero ecclesiam

« PoprzedniaDalej »