Obrazy na stronie
PDF
ePub

officia domesticorum, et apud Codinum c. 7 oi Tou douɛorixelov δομέστικοι, et c. 5 δομεστίκιον.

P. 6 v. 6. Domesticum dicemus aliquando praepositum significare. de istis duobus utriusque chori ducibus Allatiana: οἱ δύο δομέστικοι ἵστανται ἐν τοῖς δύο χοροῖς μετὰ τοῦ πρωτοψάλτου, καὶ ψάλλοντες φοροῦσι σφικτούρια, ὡς πρωτοψάλτης, domesticis adiungunt δύο πριμμικηρίους ἱσταμένους μετὰ τῶν δομεστίκων· ψάλλοντες καὶ αὐτοί.

ibid. v. 7. Sequitur laoovváxrns, ad verbum populi convocator et congregator, Iunio cocio, sed nihili cocio. eiusdem meminit Citrius, eodem nomine interpres reddit, populi coactor; corrector correxit, collector sive congregator. cuius officium publico signo populum ad rem divinam convocare.

Duos scribunt Allatiana, et λαοσυνάντας vocant: οἱ δύο λαοσυ νάπται (κται Μ) συνάγουσι τοὺς διακόνους, καὶ ἀναγορεύουσιν ἵνα μὴ λείπῃ κανείς, συνάγουσι δὲ τοὺς ἄρχοντας καὶ τὸν λαὸν εἰς τὴν ἐκκλησίαν.

In Typico S. Sabae videtur appellari xavdηláñτys, a candelis accendendis : huius enim etiam est κρούειν τὰς βαρέας καὶ τὸ σιδη ροῦν, quae illis loco campanarum erant, καὶ σημαίνειν τὸ μέγα σή Mavτoov. varia enim signa dabant, ut et apud nos fieri assolet. vide Balsamonem in dissertatione cur monachi tribus signis suos ad sacra convocent, cum alii uno signo contenti sint.

ibid. v. 8. Quartus in hac pentade est ô лoμngios tav tαBovλagiov. Iunius interpretatur notarium, sic enim initio nominari videtur ab ipso Codino p. 1 ed. Iun.: cum enim notarium nominet, ac postea singula officia in pentadas digerens de notario prorsus sileat, credibile est Codinum nomine primiceri tabulariorum intellexisse notarium. quod forte verum est, sed nescio quomodo cum Iunii sententia conveniat, qui primicerium in quovis officio illum dici putet qui primus inscriptus sit albo sive ordinis sui catalogo, et primas in suo ordine obtineat, prima cera, id est summa, inscriptus. hoc si verum est, idem ergo erit primicerius tabulariorum cum protonotario, quia, ut Iunius dicit, primicerius primus est in cera seu albo, et tabularii sunt notarii, idemque igitur protonotarius seu primus notarius et primicerius tabulariorum. ego nodi huius solutionem non video, nisi quis dicere velit istum dici primicerium tabulariorum respectu illorum notariorum quos infra se habet, non reP 175 spectu omnium, quo pacto o devτEQεúav Tv diaxóvov vocari posset primicerius diaconorum, non absolute sed comparatione tav xovov, ut Citrius et Codinus loquuntur.

Addam et hoc. quid si per vocem raßovlagiov hic non intelliguntur tabularii seu notarii, sed tabularia seu archiva, ita ut primicerius tabulariorum ille dicatur qui praeest tabulario seu archivo, socius in hoc officio et administer chartophylacis? nam chartophylacium Latinis est tabularium, et a Latino usu etiam Graecis. sicut enim magnus sacellarius et ὁ τοῦ σακελλίου suos habuerunt adiuto

res, ita et chartophylax videtur habuisse primicerium tabulariorum.

P.

6 v. 8. Regia superius producta inter officia recensent oμμinριον τῶν πατριαρχικῶν νοταρίων. notarius vero et tabularius sensu com incidunt.

Porro de voce primicerii, secundicerii, tertiocerii, quartocerii vide Cuiacium ad tit. 7 lib. 12 cod. Iustinianei, et Onuphrium in explicat. vocum obscurarum ecclesiasticarum, et Petrum Gregorium Syntagm. 15 22, qui ait pronuntiationem nominis primicerii exigere adiectionem ex relatione alicuius, vel certe postulare ut subintelligatur. quod si verum est, tum necesse erit ut cum inter palatinas digni¬ tates ὁ μέγας πριμμικήριος nominatur, dignitas aliqua subintelligatur, quia primicerius nomen hoc habet respectu alicuius functionis seu ministerii. hinc primicerius lectorum, primicerius aulae, primicerius protectorum, primicerius domesticorum. exstat in Decretalibus titulus de primicerio, ubi nihil adiicitur; neque etiam satis apparet quid aut adiiciendum aut subaudiendum sit, nisi quis dicat subintelligi vocem cantorum. de quo vide Petrum Gregorium 1. c. hinc primiceriatus dignitas et officium primicerii.

Quod ad ipsum vocabulum attinet, non improbabiliter arbitratur Cuiacius illud cerius esse tantum productionem verbi, sine ulla novae significationis additione; ut proinde primicerius idem sit qui primus, secundicerius idem qui secundus, sicut et apud recentiores Graecos παιδόπουλος idem est quod παῖς, Φραγκόπουλος idem quod Francus; ita ut illud novλos sit paragoge absque ulla nova significatione. alii tamen nomen hoc a primo et cera derivatum compositumque volunt, quibus qui volet, per me subscribat licet.

p, 6. v. 8. Ultimus in hoc quinario est o άozov t☎v xovtαxíov, praefectus canticis, ait Iunius. imo contaciis: nam canticum generale nomen est ad omnia quae cani aut solent aut possunt, at contacium certum quoddam genus est in Graecorum ritualibus libris, sicut et troparium εἱρός, canon, κάθισμα, προσόμοιον, τριαδικόν, Θεοτόκιον, σταυρώσιμον, ἀναστάσιμον, et apud nos versus, versiculi, graduale, tractus, sequentia, responsoria et huius generis alia, quae aliena lingua aut prorsus exprimi aut commode exprimi non possunt. miror autem quid correctoribus Bonefidii in mentem venerit, ut quem ille vocaret praefectum contaciorum, ipsi interpretarentur praefectum pugillarium. ego quid sibi pugillares seu pugillaria haec velint, mecum exputare nequeo. est autem praefectus contaciorum ille cui cura inchoandi contacia commissa. sed de contaciis plura habes supra c. 7.

xovtánɩov hic (alia namque praeterea refert) modulus est brevior, anò Tov novτov a brevitate nomen sortitus; maximeque sanctorum, quorum non est officium, memoriis brevius faciendis deservit: breviculum alibi vocavi. quique his cantandis praeficitur et intendit, est auctori άezov τῶν κοντακίων.

[blocks in formation]

p. 6 v. 9. In octavo quinario primas tenet primicerius lectorum,

qui et apud Citrium comparet.

ibid. ὁ πριμμικήριος τῶν ἀναγνωστών] Allatiana simul cum Ci trio cuncta officia in διακονικά, ἱερατικὰ καὶ τῶν ἀναγνωστῶν volunt esse divisa. quindecim prima diaconis assignant, eosque ad patriarchae latus in dextro choro, velut eius curiam, locant: sequentia plura quam apta sacerdotibus conveniant, aequus lector ex primo obtutu iudicat. protopsaltae vel huius inferiores non nisi lectoribus conferri Citrius, auctore ipsi consentiente, determinat.

ib. v. 10. Sequitur o vouixos, qui apud Codin. p. 1 ed. Iun. est o voμodóτns, Iunio praeceptor, qui et in scholiis ista: praeceptor est musicorum vel paλtæv, gymnașiarchus, qui postea corrupta voce patotoo, id est magister, appellatur p. 44 11 et p. 60 17. num haec vera sint, facit ut dubitem Ioannes Citrius, apud quem est vovμμodóτns, nummi dator, ut vertit interpres. forte is est quem P 176 nos eleemosynarium appellare solemus; nisi quis arbitretur eum apud Graecos morem viguisse qui apud nos in multis ecclesiis, ubi praesentibus clericis aliquid pecuniae dari solet; quam vocant praesentz, et illum cui munus distribuendi commissum, praesentzer. at cum Codinus uno loco habeat νομοδότην, altero expresse νομι κόν, non videtur verisimile νουμμοδότην legendum esse; nisi quis etiam priore loco vovμμixóv nova forma a nummo restituendum contendat. licet νομικός quoque παρὰ τὸ νόμος, ut numum seu nummum significat, deduci possit. quodsi vouzós ad cantores pertinet, plane is videtur esse qui cantum cantoresque regit, et ut vulgo loquimur, qui tactum praebet, der den tact gibt; nisi cui forte magis arrideat ut per νομικόν et νομοδότην intelligat iurisperitum seu iuris interpretem: forsan enim in clero magnae ecclesiae tempore Codini erat is qui postea dictus est vouopulag, cuius mentio in Turcogr. 1. 7 fol. 506. nec est a vero alienum fuisse inter officiales ecclesiasticos aliquem qui de iure responsa daret. Glossarium Latinogr. tabellio νομικός.

ibid. ò voμinós] qui typis et ecclesiasticis rubricis apprime eruditus, quod quoque die legendum officium vel occurrat memoria facienda, sancit et publicat. ita me docet Antonius Cralis CP. alii eum esse volunt qui legem cantoribus ponit et choros regit. solent nostrates musici elevata depressaque manu cantus modum et ordinem praefigere cantoribus, quod Graecis deesse nequit ; quibus praeterea illud est in usu, ut variis manus dextrae motibus diversisque digitorum et articulorum conformationibus varias vocum inflexiones in omnium conspectu melius quam musicae notulae designent, atque ita non scriptis sed manus nutibus, quam zagovoμíav dicunt, cantus leges ob oculos ponant. hos cum Theophilo zigovoμsiv scriberet Cedrenus: auctor voμiños nuncupat.

ibid. Sequitur ó лowτоxavóvagxos, primus canonarchus, in

quit Iunius, cuius etiam Citrius meminit. Iunius in schol. canonarchus, qui canonibus synodalibus et aliis legendis praefectus est; cuius rei exemplum habetur c. 6 et 15. verum in priore loco non fit mentio protocanonarchae, sed canonarchae, qui duo diversi, sicut protonotarius et notarius. verba Codini p. 46 4 haec sunt: legitur a canonarcha illud noλvɣçóviov, diuturnum faciat deus sanctum imperium tuum in multos annos: idque tertio repeti dicit. estne hic sermo de protocanonarcha an de canonarcha? diciturne ipsius esse legere acta synodica et alia huius generis? estne fausta illa apprecatio diuturnum faciat imperium tuum etc. canon synodalis, ut Iunius loquitur? multo minus id altero a Iunio citato loco p. 82 4 reperire licet, ubi nullum verbum nec de canonarcha nec de protocanonarcha. sed Iunius tanquam caecus in his ecclesiasticarum functionum vocabulis oberrabat, et dummodo aliquid diceret, facile se inventurum fidem arbitrabatur apud illos qui praeter praedicantes et ministros verbi nihil norunt.

Quis igitur protocanonarcha, et unde hoc nomen? exponet nobis hoc Zonaras, qui in commentariis super canonas Anastasinos Ioannis Damasceni ita commentatur: canon dicitur, quia praefinitam et novem odis circumscriptam habet periodum, ut videre est in Graecorum ritualibus libris. ab his igitur canonibus apud Graecos magnae auctoritatis et existimationis protocanonarcha, et qui sub illo erat, canonarcha nomen traxerunt: ipsorum enim erat canonas istos, quando in ecclesia decantandi erant, inchoare et reliquis quasi praeire. hinc, et non aliunde, hoc nomen originem ducit.

xaváv hymnus ecclesiasticus est longior et pluribus tropariis constans. qui vero canonibus istiusmodi concinendis incumbit, xavováezov appellatione honestatur. hoc autem pacto xavovaoze. deficientibus libris prout apud nos, uncialibus literis exaratis et in chori medio ad omnium obtutum expandendis, canonarcha troparii unius commata successim alta voce dextro choro primum, tum alterius troparii vel strophes commata choro alteri, non interrupto cantu, suggerit; ac ita fungitur officio quod est xavovaoxɛiv, canonum videlicet decantandorum singula verba et periodorum membra prudenter ob librorum defectum suggerere, et quo tono sint cantanda monere.

Quartus est Eagxos, exarchus, dux quidem, inquit Iunius, et praeses ministrorum ecclesiae in ordinanda singulorum functione et ministerio. fallitur. rectius in Turcogr. fol. 192 exarchus legatus aut vicarius patriarchae aut metropolitae, sicut nos legatum apostolicae sedis dicimus. et fol. 293 dicitur exarchos missos ad colligendum subsidium pro pendendo Turcis tributo: habere etiam potestatem ToU ἀργοὺς ποιεῖν καὶ ἀφορίζειν, privandi officio ecclesiastico et excommunicandi, di svlóyovs altías. item ius absolvendi poenitentes; et ad hoc propriis literis, quas ovyoonτind yoάupata appellant, a patriarcha instruuntur. fol. 219 duo nominantur patriarchales exarchi uno et eodem tempore, qui et interdum eparchi. de exarcho nihil,

quod sciam, Citrius. exarchi dignitas olim clara fuit etiam extra ecclesiam inter palatinas functiones et imperatorias. hinc exarchi illi in Italia, quorum nusquam non mentio. et Gennadius exarchus Africae, ad quem scribit S. Gregorius Magnus 1. 1. epist. 37. hinc exarchatus et exarchia. nagyos palatina dignitas est apud Codinum P. 10 3.

p. 6 v. 10. αozov eum hodie vocant, qui velut a latere patriarchae legatus provincias ei subiectas obit, ac de clericorum moribus, de causis ecclesiasticis, de cultu divino, si non obsolescat, de coniugiis et eorum divortiis, de plebis pontificisque dissidiis, de canonum ecclesiasticorum observantia, de sacramentis, confessionis maxime, conferendis, de monachorum disciplina, de ecclesiarum a dioecesanis exemptarum legibus etc. inquirit, et his cunctis ex aequo bonoque, dum, quod aiunt, visitationem peragit, consulit in posterum; prae omnibus vero census ex unaquaque ecclesia patriarchae obvenientes et cuncta ad eum spectantia iura diligenter investigat, rigide colligit, et nonnunquam exinde perample auctus, ad раtriarcham defert. hoc eius munus imperatoriis exarchis in Italia quondam residentibus non absimile, illi si quidem belli pacisque tempore cuncta imperatorum iura sarta tecta servabant: hi pariter, ceu patriarchae vicarii`ac eius personam referentes, omnem eorum exercent potestatem, et omnem debitum censum eorum nomine exigunt. Allatiana: ὁ ἔξαρχος ἵσταται πλησίον τοῦ δευτερεύοντος ἐν ἐκκλησία, γυρεύει δὲ καὶ πᾶν σκεῦος καὶ ἀλλαγὰς τῆς περιοχῆς τῆς ἐπισκοπῆς, ἀναθεωρεῖ δὲ καὶ τὰς κρίσ σεις τῆς ἁγίας ἐκκλησίας, εἰ ἐκρίθησαν δικαίως. καὶ γράφει τὰ ἀντιμίνσια. ἀναγυρεύει δὲ καὶ τῶν ἀνδρογύνων τὰ κωλύματα. antimensiis diei annique, quo consecrata sunt, notas apponit: et matrimoniorum impedimenta examinat. observa tò allayý vestem sacram referre, zò állάooo vero frequentius per totum hoc opus occurrens vestes sacras induere.

ibid. Ultimus est ecclesiarcha, praefectus ecclesiac. Citrius nominat tres ἄρχοντας τῶν ἐκκλησιῶν, inter quos haud dubie unus, P 177 qui supra in quinta pentade dictus est, d agzov twv éxxhyoiwv μετὰ τοῦ σακελλίου. Bonefdius vertit, nescio quam bona fide, tres magistratus ecclesiarum.

• Exxλnoiάexns] qui suae curae demandatam ecclesiae curam tenet, ad officium divinum dat signa, lumina disponit et accendit, sedilia componit, sacras imagines profert vel recondit, ac deniqne munditiem ubique splendere providet, uno verbo sub sceuophylace magno vasorum custode sacristam agit. eius instituendi formam in Euchologicis protuli fol. 489. socium ex Graecorum relatu tòv diaßαorýv lectorem sermonum et homiliarum et xavdηláñτηy cereis lucernisque accendendis praefectum adiunxi. huic, sicut et ta haoovvánty, signorum in ecclesia faciendorum studium committit Allatius de recentiorum Graecorum templis fol. 101. proindeque, si non eorum munere fungitur, suae saltem dispositioni tenet subiectos qui sequuntur in Allatianis, ὁ πρώξιμος ὁρίζει, καὶ σημαίνουσιν ἐν τῷ καιρῷ τῆς ψαλμῳδίας ἐν τῇ καθολικῇ ἐκκλησία. ὁ καταγοριά ρης (alias κατηγοριάρης) φιλοκαλῶν τὴν ἐκκλησίαν· ἅπτει δὲ καὶ τὰς κανδήλας, φέρει δὲ καὶ λαμπρόν. (addunt alia: ὑπομνίζει τὰς ἐπισή μους ἑορτὰς τοῦ λαοῦ, ἵνα σχολάσῃ.) οἱ λαμπαδάριοι καθίζουσι (alia : καθαρίζουσι) τὰς λαμπάδας, ἅπτουσιν ἐν τῇ ἐκκλησία. ὁ βα σταγάριος, ἵνα βαστᾷ τὸν τῆς ἐκκλησίας ἅγιον εἰς λιτὰς καὶ ἑορτὰς ἐπισήμους. [Μ: οἱ θεώριοι νὰ θεωροῦν καὶ νὰ σκοπεύουν τοὺς ἄρ

« PoprzedniaDalej »