Obrazy na stronie
PDF
ePub

Etiam Latinae ecclesiae protonotarius usitatus fuit, qui et primicerius notariorum; de quo vide Onuphrium in explicat. vocum obscurarum Ecclesiast.

Sequitur logotheta, quem Nicetas 1. 7 rerum a Manuele gestarum Latinis ait esse cancellarium, qui a cancellis nomen habet, ut ipsum nomen satis indicat. erat moris, inquit Casaubonus in Flavium Vopiscum, ut principum et magistratuum secreta (ita vocarunt loca ubi de negotiis pro ratione muneris quisque sui tractaturi conveniebant) in aditu primo vela et deinde cancellos haberent: Graeci hos vocant κιγκλίδας, δρυφάκτους, ut et Cassiodorus fenestratas ianuas. qui vela servabant, velariiï dicti, qui cancellos, cancellarii. vox non admodum antiqua, nec multo ante Vopisci tempora coepta usurpari. cancellariorum praecipuum munus erat ut ad cancellos haererent, admissiones curarent, et ne quid tumultus, ut fieri amat in turba, audiretur prospicerent. simillimum munus hodie in curia eorum qui ostiarii dicuntur; quare ut re, sic et nomine conveniunt, quod acceperunt hi ab ostio, illi a cancellis qui pro ostio erant. haec origo nominis, quod successu temporis amplissimae dignitatis tam in ecclesia quam in regum et principum aulis indicium esse coepit. vide Onuphrium lib. iam saepius citato, et Cuiacium in Paratitlis ad lib. 1 cod. Justinianei tit. 51.

Redeamus ad logothetam; qui a ponendis seu discutiendis rationibus hoc nomen traxit. hinc discussor rationum a quibusdam appellatur; et forte non male rationalem vocaveris, etsi rationalis generali notione quivis procurator dicitur, ut docet ad Lampridium et Capitolinum Casaubonus. sed nil vetat generalem notionem restringere, praesertim cum Codinus dicat logothetam esse εἰς τὸ λογογραφεῖν, ad conficiendas et scribendas et discutien das rationes. talis profecto nec male nec absurde rationalis appellabitur. hinc etiam non inepte appellabitur loyoyoάpos: si enim eius est λογογραφεῖν, cur non παρὰ τὸ λογογραφεῖν appellaretur Aoyoyoάpos? non ignarus sum quid in codice Iustinianeo lib. 10 1. 1 de logographis decernatur, et quid ad illam quoque legem tradat Cuiacius: sed nos ecclesiasticarum duntaxat appellationum vim et originem hoc loco indagamus et pro viribus explicamus.

p. 4 v. 14. ὁ λογοθέτης] haec de illo Allatiana: ὁ λογοθέτης ὑποκρατῶν τὴν βοῦλλαν τοῦ ἀρχιερέως, καὶ εἴ τι ἂν γράφει ὁ ἀρχιερεύς, σφραγίζεται παρ' αὐτοῦ. ὁμοίως καὶ εἰς πᾶσαν εἴσοδον της ἐπισκοπῆς. ἔστι δὲ καὶ εἰς τὰς κρίσεις. praeterea κρατῶν καὶ τὸν δίσκον μετὰ τοῦ ἁγίου ἀντιδώρου ἐν τῇ ἐκκλησίᾳ, διδομένου τοῦ κατακλαστοῦ παρὰ τοῦ aozegés. quale patriarchae sigillum et qualis fuerit eius subscriptio, haec loca ἐκ τῶν σημειώσεων καὶ σιγιλλίων, ex publicis instrumentis et brevibus sigillatis, demonstrant Iuris GR p. 236: els sidnoiv eixe tò unvì 'Iovvio, ἐπινεμήσεως πέμπτης, διὰ τῆς πατριαρχικῆς καὶ θείας χειρός. ἀπῃώρητο δὲ καὶ κάτωθεν μολιβδίνη βούλλα, ἔχουσα ἐν μὲν τῷ ἑνὶ μέρει τὴν ὑπεραγίαν Θεοτόκον παλάμαις φέρουσαν τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χρι στόν, ἐν δὲ τῷ ἑτέρῳ γράμματα ταῦτα “Γερμανὸς ἐλέῳ Θεοῦ ἀρχιεπί

σκοπος ΚΠ νέας Ρώμης καὶ οἰκουμενικὸς πατριάρχης.” mensem itaque et indictionem propria manu scribebat ille, nomen bulla sive sigillum indicabat. haec vero modo plumbea modo cerea coloris viridis fuit. vidisti plumbeam: adverte modo ceream. p. 240: εἶχε τὸ μηνὶ Ἰουλίῳ ἐπινεμήσεως γ', καὶ τὴν κηρίνην πρασίνην σφραγίδα. p. 242: εἶχε τὸ μηνὶ Ιουλίῳ ἐπινεμήσεως η, διὰ τῆς πατριαρχικῆς καὶ θείας χειρός, καὶ τὴν συνήθη μολιβδίνην βούλλαν. p. 256: ἐν ὑπομνήμασιν ἐκτιθέντα τῇ συνήθει διὰ μολίβδου σφραγίδι ἐβεβαιώθη, καὶ ἐπεδόθη μηνὶ Ἰανουα ρίῳ ἐπινεμήσεως ια, ἔτους ςφλς'. annum porro non apponebat patriarcha; hic ceu exemplo tantum adiungitur. et p. 259: τῇ διὰ μολίβδου σφραγίδι ἐπιστώθη καὶ ἐπεδόθη μηνὶ Νοεμβρίῳ ἐπινεμήσεως ια' έτους 'ςφλς'. est insuper alius Cantacuzeni de sua coronatione loquentis insignis locus, 3 36: πατριάρχης δὲ ἐπεὶ τὴν ἀξίαν ἀμείβειν οὐκ ἐνῆν, εἰς σεμνότερόν τι περιέστησε τὸ σχῆμα, καὶ ἔν τε ταῖς ὑπογραφαῖς περανέῳ χρώματι ἐχρῆτο. colore inter caeruleum et viridem medio usus est, Caesarum videlicet more. gradus enim hic est inter colores ut primus sit purpureus, tum ruber sive flammeus, tertius violaceus, quartus caeruleus, deinde subviridis sive caesius; sequitur viridis purus, qui prasinus, quem excipit citrinus etc. de quibus c. 3.

Ρ. 4 v. 15. Addit Codinus eiusdem logothetae fuisse τὰς δημο σιακὰς καὶ ἀρχοντικὰς ὑποθέσεις λογογραφεῖν. Iunius vertit: logotheta rationibus et quidem rationibus ad populum principemque sacerdotum pertinentibus praescribendis praeest. male: vertendum enim : logotheta praeest discutiendis et conscribendis rationibus, tam quas reddunt qui ex plebe quam qui ex ordine ecclesiastico.

Exstat apud Ioannem Citrium quaestio, ἐν τοῖς ἀρχοντικοῖς ἐκκλησιαστικοῖς ἀξιώμασι τίς πρῶτος καὶ τίς δεύτερος etc. responsio est: primus est magnus oeconomus, secundus magnus sacellarius etc. isti enim, et alii quos Citrius commemorat, habebant αρχοντικὰ ἀξιώματα, horumque negotia sunt et appellantur ἀρχοντικαὶ ὑποθέσεις, non autem illa tantum, quae ad ipsum patriarcham seu episcopum pertinent.

ibid. Optime interpres τοὺς ἀρχοντικούς ad ordinem ecclesiasticum pertinere aestimat: quo gradu vero non apposuit. sunt igitur άoχοντικοί, qui habent ὀφφίκια αρχοντικά ecclesiae CP clerici; quos Ius GR p. 215 et 269 vocat δεσποτικοὺς ἄρχοντας, eo quod patriarchae obsequio mancipati (is enim δεσπότης est) procerum ecclesiae supremum attingant gradum. ὑπόθεσις porro non rationem sed negotium indicat. Simoa Portius: ὑπόθεσις, ὕλη, ὑποκείμενον.

Caeterum infra c. 5 ita describit Codinus magnum logothe- P 164 tam ut prorsus in cancellarios nostros descriptio illa competat. ait enim magni logothetae esse curare imperatoris mandata et literas ad reges sultanos et toparchas.

ib. v. 16. Post logothetam adest canstrisius; quem Bonefidius in Iure suo Orientali vocat castrensem, male: nil enim loci castrensi in ecclesia et ecclesiasticis officiis. dicitur ergo canstrisius quasi canistrius a canistro. ius ei erat εἰς τὸ κάνστριον, inquit Codimus, canistrum, καὶ εἰς τὸ ἀλλάσσειν τὸν ἀρχιερέα. eius etiam munus erat patriarcham seu episcopum, quando vestes in re divina peragenda

in

mutandae erant, adiuvare et induere una cum hieromnemone: sic enim Ioannes Citrius: hieromnemonis officium διακόνῳ ἐξ ἀνάγκης προσήκει, ἐπειδὴ συνυπουργὸς οὗτός ἐστι τῷ καστρισίῳ εἰς τὸ περιτιθέναι τὴν ἱερὰν στολὴν τῷ ἀρχιερεῖ μέλλοντι ἱεροπρακτεῖν. itaque canstrion nihil aliud videtur hic esse quam vestiarium seu locus vestium sacrarum, et ipse canstrisius nihil aliud quam is qui inter palatinas dignitates appellatur vestiarius. fuit et in Romana ecclesia peculiaris vestiari dignitas et officium, ut ex Anastasio Bibliothecario docet Onuphrius. In Turcograecia fol. 285 dicitur κανστρίσιος, qui in liturgia tenet τὸ κάνστριον τῶν θυμιαμάτων, quod ego turibulum interpretor, inquit auctor. at inscite: quis enim unquam audivit závoτolov esse turibulum? nisi forte etiam canistrum sit turibulum: nam a canistro seu diminutivo canistrio fit canstrion per syncopen, idemque est quod κάνεον, contracte κανοῦν, ita ut καυστρίσιος integre sit κανιστρίσιος, praefectus canistrio seu canistro; cuius praefecturam extendit quoque Iunius ad penariam. at nobis, et ipsi etiam veritati, nisi fallor, satius videtur canstrisi officium vestiario circumscribere, et canstriï nomine nihil aliud accipere quam locum ubi vestes pontificales asservabantur, uno verbo vestiarium.

p. 4 ν. 16. κανστρήνσιος quoque, nec non καστρίνσιος et καστρήνGLOS scriptum reperies, ac pro variis Graecis characteribus Latinis quoque varie redditum. sensus requiratur, ubi vix iuvat character. κανστρίσιον ἀπὸ τοῦ κανστρίου dictum video; κάνστριον vero panis benedicti lancem, vel potius turis arculam, vel denique canistrum recipiendis patriarchae vestibus idoneum interpretor: κανοῦν enim idem quod πινάκιον vasculum apud Nicetam, pro variis lectionibus. Allatiana (et M) de canstrensio: ὁ καν στρήνσιος ἀλλάσσων τῷ ἀρχιερεῖ τὴν αὐτοῦ στολήν, κρατῶν δὲ καὶ τὸν θυματὸν ἐν τῇ λειτουργίᾳ, καὶ τὸν ἀέρα (velum calicis et disci) ἐν τῇ δεξιᾷ αὐτοῦ χειρί, ῥαντίζων καὶ τὸ ὕδωρ εἰς τὸν λαὸν ἐν τῷ τριαδικῷ ὕμνῳ, κρατῶν δὲ καὶ τὸ κιβώτιον τῶν ἀρωμάτων, καθεζό μενος καὶ εἰς τὰς κρίσεις.

Referendarius a referendo nomen trahens hodie etiam in ecclesiae usu manet: mittebatur ex officio ad imperatorem καὶ εἰς μέγαν ἄρχοντα. male Iunius ad sacerdotem maximum: nam ὁ μέγας ἄρχων dignitas erat palatina, ut clarum ex ipso Codino c. 2.

ib. v. 17. Suidas: δεφερενδάριος 'Ρωμαϊκὸν ἀξίωμά ἐστιν, ἤγουν αναφορεύς. Nicetas in Alexio secundo: τοῦ πατριάρχου στείλαντος εἰς τὴν δέσποιναν τὸν ἑαυτοῦ ὑπηρέτην, ὃς ἐκ τοῦ προβάλλειν εἰς τὰ αρχεῖα καὶ διαπορθμεύειν τοῖς βασιλεῦσι τὰ βουλητέα καὶ τὰς ἀποκρίσεις ἐκεῖθεν αὖθις μεταφέρειν παλατῖνος ὠνόμασται. Allatiana: ὁ ῥεφερενδάριος ἀποστελλόμενος εἰς (ἄρχοντας καὶ Μ) μεγάλους ἀνθρώ πους μηνύματα παρὰ τῷ ἀρχιερεῖ ἐγγράφως καὶ ἀγράφως φέρει, καθε ζόμενος καὶ εἰς τὰς κρίσεις.

ib. v. 18. ὁ ὑπομνηματογράφων] Latine a commentariis seu commentariensis, scribendis commentariis praefectus, qui Graecis etiam ὑπομνηματογράφος et κομενταρίσιος. nomen officii non tantun ecclesiastici sed et politici, saltem apud Latinos, de quo multa Baronius ad Martyrolog. tom. 27 die Martii. Bonefidius vertit actuarium.

p. 4 v. 18. Allatiana: ὁ ὑπομνηματογράφος καθεζόμενος εἰς ψή φους ἐπισκόπων, καὶ γράφει, εἴ τι αὐτὸν ὁρίσωσιν αληθως (οἱ ἀρχιερεῖς M. qui addit: ἔστι δὲ οἰκέτης τῆς δευτέρας πεντάδος.). Ioannes Citri episcopus in Resp. iuris GR 1. 5: vocouvτos μévtoi tov xaqtoqúλακος ἢ ἀποδημοῦντος ἀντ ̓ ἐκείνου τῷ ὑπομνηματογράφῳ ἀνεῖται ἡ ἔκθεσις καὶ ἀνάγνωσις τῶν τοῦ χαρτοφυλακικοῦ σεκρέτου υπομνηματισμῶν. ex quo eius munus chartophylacis officio videtur coniunctum et operas etiam habere connexas.

Porro Ioannes Citrius in suis responsis alio ordine collocat et enumerat has ecclesiasticas dignitates. nam post exocatacoelos primo loco ponit protonotarium, secundo υπομνηματογρά pov, tertio logothetam, quarto canstrisium, quinto hieromnemona, qui apud Codinum primus est in pentade tertia, sexto referendarium, qui in pentade secunda quartum locum tenet.

CAPUT VII.

p. 5 v. 1. Tertiae pentadis primas tenet & feqouvýpov, qui ἱερομνήμων, Bonefidio sacrorum memorialis et uno verbo sacrimemor, Iunio deterius sacrorum praesul. ego Graecum retinendum censeo, quando nulla vox Latina satis apta suppetit.

ibid. Allatianá rursus: ὁ ἱερομνήμων κρατῶν ἐν τῇ παραδόσει (φυλακῇ Μ) αὐτοῦ τὸν κώδικα (τὸ κοντάκιον Μ) τῆς ἐκκλησίας βουλλωθέντα παρὰ τῶν κληρικῶν καὶ τοῦ ἀρχιερέως ἐμβαλάντιον. καὶ εἰ μὲν οὐκ ἔστιν ἐπίσκοπος, μᾶλλον ἐγκαινίζει ἐκκλησίαν νέαν. σφραγίζει δὲ καὶ ἀναγνώστης. hunc Graeci volunt esse diaconum, cum subserviat pontifici, cui diaconi ex officio debent ministrare. vide Citrium apte et erudite de hoc disserentem loco superiori nota citato.

De eius officio haec Citrius. hieromnemonis officium ad diaconum necessario pertinet. nam hic simul cum canstrisio subservit induendo sacris vestibus sacrificaturo pontifici. si vero hieromnemon sit sacerdos, solo nomine ἱερομνημονεῖ: neque enim ei licet ἐν ταῖς ὑπηρε- Ρ 165 σίαις τῶν ἀρχιερατικῶν στολισμάτων διακόνου τάξιν τηρεῖν. videtur dicere hieromnemona pontifice sacris operante non posse diaconi officio fungi, si sit sacerdos, et sic solo nomine hieromnemona esse. quod Citrius hausit ex recentiorum Graecorum erroribus, qui reprehendunt Latinos quod in eorum ecclesia sacerdotes saepe fungantur munere diaconi, dum sacrosanctum missae sacrificium offertur. probe profecto, inquit Manuel Caleca contra Graecos 4 21: ignorant enim, quia is quidem qui quod maius est habet, etiam quod minus est eiusdem generis habet necessario, non autem e converso. homo enim rationalem habens animam sensibilem quoque et vegetabilem sub ea habet: neque tamen, quae vegetabili anima utuntur, sensibili etiam et rationali potiuntur. atque itidem in aliis, sive humana sive divina inspicere quis

im

[ocr errors]

velit. nempe et dominus, secundum hominem primus existens et maximus sacerdos, non ideo, quia ministri habitum et ministerium pedes abluendo monstravit, sacerdotii confudit ordinem. et hic igitur sacerdos, quoniam inferioris sacerdotii gradus in se ipso continet, constat quia omnibus quae sub se sunt legitime utetur. haec praeclare Caleca, apud quem plura leges, si velis.

Addit ad extremum Citrius iniuste facere illos pontifices, qui hieromnemoni testimonia de vita et moribus eorum qui ad sacros ordines adspirant discutienda et examinanda tradunt: hoc enim pertinere ad officium chartophylacis.

Codinus haec tria hieromnemoni tribuit, βλέπειν τὰς εὐχὰς őлiodev tov άoxiɛgέws, videre vota, hoc est suffragia, in electionibus, pone sacerdotem summum, vel a tergo summi sacerdotis, hoc est patriarchae; deinde κρατεῖν τὸν ἐνθρονιασμόν, habere ius collocandi electum in throno seu, ut vulgo loquimur, inthronizandi; tertio κρατεῖν καὶ τὸ κοντάκιον τῆς χειροτονίας, habere etiam ius auspicandi seu canendi contacium in ordinatione cantari consuetum. ita quidem Iunius, cui, quod novτániov canticum interpretatur et hic fol. 10 et fol. 114, assentiri prorsus non possum. canticum enim generale est: quicquid enim cani potest, id utique recte dici potest canticum. at xovτántov est peculiare quoddam genus, ut patet ex Graecorum libris ritualibus, sicut et apud eosdem ɛiquoí, troparia, canones, odae, theotocia, oringá, xadioματα, лoобóμоia etc. peculiaria quaedam sunt ecclesiastici ritus modulamina; quemadmodum etiam apud Latinos versus, versiculi, antiphonae, graduale, tractus, sequentia et similia tam in divino missae sacrificio quam extra in precibus ecclesiasticis usitata. quare per generalia vocabula idonee non exprimuntur.

Secundo vehementer dubito num ßhérɛw evɣás sit illud quod vult Iunius: nam svɣás pro suffragiis accipi apud Graecos, etiam recentiores, nescio num exemplo aliquo demonstrari queat. Latine quidem vulgo accipimus vota pro suffragiis: sed nescio num Graecis haec notio recepta sit; certe vix credo. et quid tandem illud est, pone sacerdotem vota seu suffragia inspicere? nisi istud őñɩodev usurpetur pro post, ut sensus sit, post pontificem inspici suffragia, quae Graecis et ipsi Codino passim pot, ab hieromnemone. nec per εὐχάς intelligi arbitror τὰς ἐγγραφὰς τῶν μαρτύρων, scriptas testium depositiones de vita et moribus ordinandorum, quarum examen ait Citrius commissum ex imperitia aliquorum hieromnemoni. in eam igitur sententiam inclino suzás significare apud Codinum preces seu precationes, eumque nihil aliud velle quam hieromnemonem tanquam diaconum pontifici in liturgia sacras preces recitandi pone assistere, eo modo quo etiam apud nos diaconi adsistere sacrificantibus et preces quas recitant aspicere et folia itidem vertere solent.

p.5 v.1. Qua de causa tòv xódixα tñs kuuλnoías penes se tenet, patri

« PoprzedniaDalej »