Obrazy na stronie
PDF
ePub

IACOBI GRETSERI S. I.

IN LIBRUM

GEORGII CODINI CUROPALATAE

DE OFFICIIS ET OFFICIALIBUS MAGNAE ECCLESIAE ET AULAE CPOLITANAE

COMMENTARIORUM LIBRI TRES,

QUIBUS NON TANTUM CODINUS SED ET VARIA ALIA TAM GRAECORUM QUAM LATINORUM MONUMENTA EXPLICANTUR ET ILLUSTRANTUR.

INSERTAE SUNT

P. IACOBI GOAR ORD. PRAEDICAT.

NOTAE ET OBSERVATIONES.

INDEX CAPITUM.

LIBRI PRIMI CAP. I. Quis Codinus? quando? quae libri inscriptio.
varia eiusdem vocabuli apud recentiores Graecos scriptura.
numerus clericorum in magna ecclesia. II. dubitationes
quaedam circa primum catalogi quinarium; de exocatacoelis
deque magno oeconomo. III quis magnus sacellarius et
quis ὁ σακελλίου. IV. de chartophylace. V. de sceuo-
phylace et protecdico. VI. de secunda pentade officiorum
et officialium,
VII. de tertia, VIII. de quarta,
IX. de quinta,
X. de sexta, XI. de septima, XII. de
octava,
XIII. de nona. XIV. de aliis quibusdam

officiis ecclesiasticis a Citrio enumeratis, deque illis quae hodie
apud Graecos usitata sunt. XV. de officiis ecclesiasticis
aulae Cpolitanae, potissimum de archidiacono.
sacris vestibus ministrorum ecclesiae.

XVI. de

LIBRI SECUNDI CAP. I. De inscriptione huius partis; de despota deque sebastocratore. II. Caesar, magnus dome

sticus, panhypersebastus, protovestiarius et plures huius generis. III. percurruntur reliqua officialium nomina, quae continentur in catalogo capitis 2. IV. explicantur obscura quaedam vocabula ex capite 3. V. explicationes et observationes circa reliquorum procerum aulicorum insignia, quae Codinus capite 4 exsequitur. VI. observationes et explicationes in caput 5 Codini, quod est de ministeriis aulicorum. LIBRI TERTII CAP. I. Observationes et explicationes in caput 6, quod est de feriis, II. in caput 7, quod est de mensa imperatoris, III. in caput 8, quod est de epiphania domini, IV. in c. 9, quod est de festo adorandae crucis, V. in c. 10, de festo palmarum, VI. in c. 11, quod est de luctu imperatoris, VII. in c. 12, quod est de officio magnae hebdomadae. VIII. in c. 13, de parasceue et magno sabbatho, IX. in c. 14, de festo paschae, X. in c. 15, de festis extra palatium, XI. in c. 16, quod est de fossato, XII. in c. 17, de coronatione imperatoris, XIII. in c. 18 et 19, de creatione despotae sebastocratoris et Caesaris, XIV. in c. 20, de electione patriarchae, XV. in c. 21, de lugubribus imperatoris gestaminibus, XVI. in c. 22.

[ocr errors][merged small][merged small]

Quis fuerit Georgius Codinus Curopalata, et quo saeculo vixerit, P 151

non habeo dicere; ut nec illud, num Curopalatae nomen sit cognomen an officii palatini. illud liquet, sequiore iam Graecia, et cum ad interitum tenderet, floruisse, post Cantacuzenum scilicet vel cum illo.

Praeter hunc librum, qui nobis est in manibus, scripsit idem Codinus παρεκβολὰς ἐκ τῆς βίβλου του χρονικοῦ περὶ τῶν πατρίων τῆς Κωνσταντινουπόλεως, selecta ex libro chronico de origi nibus Cpoleos, quae iam Graece et Latine exstant, tametsi longe copiosiora in bibliotheca Bavarica asservantur. titulus ita a Iunio formatus est, Georgii Codini liber de officialibus palatii Cpolitani et officiis magnae ecclesiae. nam alter titulus, quem ex ms quodam codice adducit, prorsus nihil ad hunc librum facit: παρεκβολαὶ ἐκ τῆς βίβλου P 152 τοῦ χρονικοῦ περὶ τῶν πατριῶν τῆς Κωνσταντινουπόλεως, καὶ πόθεν ἐκλήθη Βυζάντιον, συντεθεῖσαι παρὰ Γεωργίου Κωδίνου. nihil, inquam, ad hunc locum hic titulus facit, quia est illius alterius de originibus Cpoleos, cui etiam ab editore recte praefigitur, licet non, ut Iunius, τῶν πατριῶν a recto πατριά, sed melius τῶν παToíov a plurali za náτota nobis exhibeat; quo titulo etiam Hesychius Milesius librum scripsit, qui iam vulgatus est. et nota sunt ex Suida Diogenis Cyziceni τα πάτρια Κυζίκου, res patriae seu origines Cyzici.

Et tamen suavissime nugatur Iunius, cur liber iste de officiis лαρεxßolav appellationem tulerit, nempe quod ex libro, cuius inscriptio est Chronicum, excerptus fuerit; Chronicum hoc fuisse publicum palatii Cpolitani, in quod acta curopalatae rettulerint, in quorum custodia idem quoque liber fuerit. quid est nugas agere, si hoc non est? cum epigraphe ista non ad hunc librum, sed ad alium de originibus Cpo

eos spectet, prout ab interprete totidem verbis eidem libro praefixus est.

Recentiores Graeci in orthographia dictionum, praesertim peregrinarum, varii sunt. addunt, ut παλλάτιον, κουροπαλλάτης, διβέλλιον, πριμμικήριος, φλάμουλον, et in pure Graecis κρέμμασθαι, pro παλάτιον, κουροπαλάτης, διβέλιον, πριμικήριος φλάμουλον, κρέμασθαι. addunt etiam initio vocabulorum, si inchoentur a β vel π, β mutato in π, ut βαϊουλος μπαΐουλος, Βελ λαρμίνος Μπελλαρμένος, apud Gabrielem episcopum Philadelph. in libro de sacramentis, uralla palla, pila, Mẞaoías Bassa, et id genus alia sine numero. imo in ipso etiam vocabulo suum hoc μ adiiciunt ante β vel π, ut ῥομπέρτος pro ῥοπέρτος apud Annam in Alexiade, ταμπάριον pro ταπάριον. detrahunt: σέλα, σακελά ριος pro σέλλα, σακελλάριος vel σακκελλάριος. nec tamen haec nimis scrupulose observant: hinc tò л sine adiectione τov μ saepissime invenias, ut πατέλλα, πατέλλιον, πατρίκιος, πατριάρχης et id genus alia innumera. vide Glossarium Graecobarb. litera л.

Cave autem ne novem pentadas clericorum percurrens suspiceris etiam aetate Codini non fuisse plures clericos magnae ecclesiae quam his novem quinariis enumerentur: nam officiales tantum hoc indice continentur. olim quidem fuisse numerosissimum clerum liquet ex Novella tertia Iustiniani, qui, ne nimium diffunderetur, ad certum numerum restrinxit. sancimus, inquit, ne quando in sacrosancta maiore ecclesia ultra 60 presbyteros, diaconos vero mares 100, feminas 40 et subdiaconos 90, lectores autem ultra 110, cantores ultra 25 existant, ut universis reverendissimorum clericorum maioris ecclesiae numerus in 425 personis et 100 praeterea vstiariis (ut vocant) consistat. in sanctissima igitur maiore almae huius urbis nostrae ecclesia, et tribus illis sacris aedibus ei coadunatis, tanta clericorum multitudo esto, neminem eorum qui nunc sunt eiiciendo, tametsi multo maior numerus existat quam a nobis definitus est; nemine item de caetero per ullum ordinem, qui hoc tempore est, adiiciendo, donec intra hunc numerum mensura consistat. Heraclius imperator in diplomate de numero definito clericorum magnae Ecclesiae tom 1 Iuris Graeco-Romani: religiosorum presbyterorum catalogus ad 80, diaconorum vero marium ad 150, feminarum diaconissarum ad 40, subdiaconorum ad 70, lectorum ad 160, cantorum ad 25, ostiariorum ad 75, quacunque tandem causa, redigatur. idem imperator clericos officiales hoc numero definivit, nimirum ut essent syncelli 2, cancellarii 12, defensores 10, referendarii 12, notarii 40, sceuophylaces presbyteri 4, sceuophylaces diaconi 6, lectores 2 etc. quae cum officialibus Codini non satis concinunt. sed in his nihil erat apud Graecos constantius quam ipsa inconstantia et mutandi mos indesinens.

Index primus officialium, qui novem pentades antecedit, 'non P 153 videtur esse a Curopalata: cur enim bis battologice, nec satis constanter, eosdem eodem propemodum loco percenseret? nolui tamen

omittere, cum in editione Iuniana exstet, et nisi me fallit memoria, etiam in altero codice Bavarico *).

CAPUT II

Catalogus officialium magnae ecclesiae deest in altero ms Bavarico,

quemadmodum et in Lautheriano: sed cum ab aliis exemplaribus repraesentetur, minime omitti debuit, quandoquidem ab ipso etiam libri titulo promittitur.

Ante novem pentadas seu quinarios officialium magnae ecclesiae praemittitur officialium index, qui sola vocabula continet, at nec omnia nec ordinate, ut antea dictum. noluimus tamen praeterire, ne quis fidem nostram desideraret. pleraque non tam sunt officiorum indigitamenta quam inanium titulorum crepitacula, etiam extra Cpolim ad alias Graecanicas ecclesias prolata, ut videre est in Turcograeciae 1. 4, ubi exstat epistola clericorum insulae Chii ad patriarcham Cpolitanum, in qua invenies sacellarium Chii, logothetam Chii, protosyngelum Chii, caliarchum pneumaticum et protecdicum Chii, canstrisium Chii, protopsalten Chii, dicaeophylacem Chii, nomophylacem Chii, referendarium Chii, doctorem evangelii, doctorem apostoli.

p. 3 ν. 4. τῶν ὀφφικίων] deo optimo maximo, patriarchae templo, populo Christiano praestanda in ecclesia CP cum honoris splendore obsequia constituunt eius officia. ministeriis insudant θεωροί, δεπουτάτοι καὶ καμισάτοι: hi tus, carbones, aquam et alia praeparant; cereos praeferunt evangelio deputati; vigiles vasa supellectilemque sacram custodiunt. officiorum tamen appellationem sibi vindicare vetat usus ecclesiae, quid causae est? οὐκ εἰσὶν ὀφφίκια ἀλλὰ διακονίαι περὶ τὸ ἅγιον βῆμα ἄλλοις ἁρμόζουσαι: non sunt officia, verum ministeria tantum sacro tribunali, id est altari, ab his nec non ab aliis quibuspiam impendenda, ait ecclesiasticus ordo in Euchologio. ideo vero maxime, quia patriarchis non placuit illa officiis connumerari, quod viliora forent haec obsequia, et auxilia superioribus honoris elationem adeptis accedentia. verumenimvero cum dignitatis decus officio coniunctum assevero, ne, precor, superiorum et infimorum ordine servato, cuncta deinceps officia

*) Is ita habet: ὁ μέγας οἰκονόμος. ὁ μέγας σακελλάριος. ὁ μέγας σκευοφύλαξ. ὁ χαρτοφύλαξ. ὁ σακελλίου. ὁ πρωτέκδικος. ὁ πρω τονοτάριος. ὁ λογοθέτης. ὁ καστρήσιος (Allat. mss κανστρήνσιος

et κανστρίνσιος). ῥεφερενδάριος. ὁ ὑπομνηματογράφος. ὁ ἱερομνήμων. ὁ ὑπομιμνήσκων. διδάσκαλος τοῦ εὐαγγελίου. ὁ διδάσ καλος τοῦ ἀποστόλου. ὁ διδάσκαλος τοῦ ψαλτηρίου. ὁ ἐπὶ τῶν

γονάτων. ὁ ἐπὶ τῶν κρίσεων. ὁ ἐπὶ τῶν δεήσεων. ὁ ἐπὶ τῆς ἱερᾶς

καταστάσεως. ὁ ἐπὶ τῶν σεκρέτων. ὁ ἄρχων τῶν μοναστηρίων. ὁ ἄρχων τῶν ἐκκλησιῶν. ὁ ἄρχων τοῦ ἀρχιμινσίου. ὁ ἄρχων τῶν φώτων. ὁ ῥήτωρ. ὁ πρῶτος ὀστιάριος. ὁ νομοδότης. ὁ πριμμικήριος τῶν ἀναγνωστῶν. ὁ νοτάριος. ὁ πρωτοπαπᾶς. ὁ δευτερεύων τῶν δια

κόνων.

Codin. Curopalat. de Offic.

8

« PoprzedniaDalej »