Obrazy na stronie
PDF
ePub

Dominica Ja. (M. R.j

OMNIPOTENS Sempiterne Deus, infirmitatem nostram propitius respice : atque ad protegendum nos, dexteram tue majestatis extende. Per.

Dominica IIIJ. (M. R.

DEUS, qui nos in tantis periculis constitutos, pro humanâ scis fragilitate non

:

posse subsistere da nobis salutem mentis et corporis; ut ea, que pro peccatis nostris patimur, te adiuuante uincamus. Per.

Dominica Va. (M. R. 1

FAMILIAM tuam, quesumus, Domine, continuâ pietate custodi : ut que in solâ spe gracie celestis innititur, celesti etiam protectione muniatur. Per.

Dominica V4.

CONSERVA populum tuum, Deus, et tuo nomini fac deuotum; ut divinis subiectis offitiis et temporalia uiriliter et eterna dona percipiant. Per.

Dominica VIJa. (M. R. Dom. in Sepinagesima.)

PRECES populi tui, quesumus, Domine, clementer exaudi, ut qui iustè pro peccatis nostris affligimur, pro tui nominis gloriâ misericorditer liberemur. Per.

(Dominica in Sexagesima M. R.)

DEUS, qui conspicis quia ex nullâ nostrâ actione confidimus : concede propitius; ut contrà aduersa omnia Doctoris Gentium protectione muniamur. Per.

Dominica la in octava Pasche. (M. R.)

P RESTA, quesumus, omnipotens Deus: ut qui festa Paschalia peregimus : hec, te largiente, moribus et uita teneamus. Per.

Dominica 1Ja. (M. R.

1) EUS, qui in filij tui humilitate iacentem mundum erexisti: fidelibus tuis per

petuam concede leticiam; ut quos perpetue mortis eripuisti casibus, gaudiis facias sempiternis perfrui. Per eumdem.

Dominica 11Ja. (M. R.)

DEUS, qui errantibus, ut in uiam possint redire iusticie, veritatis tue lumen ostendis da cunctis, qui Xristianå professione censentur, et illa respuere que huic inimica sunt nomini; et ea, que sunt apta, sectari. Per.

Dominica Ja. (M. R.)

Folio 12. DEUS, qui fidelium mentes unius efficis voluntatis : da populis tuis id amare quod precipis, id desiderare quod promittis; ut inter mundanas uarietates ibi nostra fixa sint corda, ùbi vera sunt gaudia. Per.

Dominica Va. (M. R.}

DEUS, à quo bona cuncta procedunt: largire supplicibus; ut cogitemus, te inspirante, que recta sunt, et, te gubernante, eadem faciamus. Per.

Feria Ja in Pentecoste. (M. R.)

DEUS, qui apostolis tuis sanctum dedisti Spiritum, concede plebi tue petitionis effectum; ut quibus dedisti fidem, largiaris et pacem. Per eiusdem.

Feria II. (M. R.)

ADSIT nobis, Domine, uirtus Spiritûs Sancti: que et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur aduersis. Per.

Feria IIIJ. (M. R.)

ENTES nostras, quesumus, Domine, Paraclytus, qui à te procedit, illuminet: et inducat in omnem, sicut tuis promisit filius, ueritatem. Qui tecum... in vnitate eiusdem...

Feria Va

PRESTA, quesumus, omnipotens et misericors Deus: ut Spiritus sanctus adveniens, templum nos glorie sue dignanter inhabitando perficiat. Per.

Feria VI. (M. R.)

DA, quesumus, Ecclesie tue, misericors Deus: ut sancto Spiritu congregata, hostili nullatenùs incursione turbetur. Per.... in unitate.

Feria VIJ. (M. R.)

ILLO nos igne, quesumus, Domine, Spiritus sanctus inflammet: quem Dominus noster misit in terram, et uoluit uehementer accendi. Ihesus Xpristus filius tuus. Qui tecum.

Item. (M. R.)

MENTIBUS nostris, Spiritum sanctum benignus infunde : cuius et sapientià conditi sumus, et providentiâ gubernamur.

Dominica la post octavam Pentecostes. (M. R.)

DEUS, in te sperantium fortitudo, adesto propitius invocationibus nostris et quia sine te nichil potest mortalis infirmitas, presta auxilium gracie tue; ut in exequendis mandatis tuis, et voluntate tibi et actione placeamus. Per.

Dominica 1J. (M. R.)

SANCTI nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum quia nunquàm tuâ gubernatione destituis, quos in soliditate tue dilectionis instituis. Per Dominum.

Dominica 11.Ja.

DEPRECATIONEM nostram, quesumus, Domine, benignus exaudi: et quibus supplicandi prestas affectum; tribue defensionis auxilium. Per.

Dominica 11, (M. R. Dom. III.)

PROTECTOR in te sperantium, Deus, sine quo nichil est validum, nichil sanctum : multiplica super nos misericordiam tuam, ut, te rectore, te duce, sic transeamus per bona temporalia, ut non amittamus eterna. Per.

Folio 13.

Dominica Va. (M. R. Dom. IIII.)

DA nobis, Domine, quesumus, ut et mundi cursus pacificè nobis tuo ordine dirigatur et ecclesia tua tranquillâ devotione letetur. Per.

Dominica Va. (M. R. Dom. V.)

DEUS, qui diligentibus te bona invisibilia preparâsti: infunde cordibus nostris tui amoris affectum ut te in omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas que omne desiderium superant, consequamur. Per.

Dominica VIJ. (M. R. Dom. VI.)

DEUS, uirtutum cuiusque est quod est totum optimum: insere pectoribus nostris amorem tui nominis et presta in nobis religionis augmentum; ut que sunt bona nutrias ac pietatis studio que sunt nutrita custodias. Per.

Dominica VIIJ. (M. R. Dom. VII.)

DEUS, cujus providentia in sui dispositione non fallitur te supplices exoramus ut noxia cuncta submoveas; et omnia nobis profutura concedas. Per Dominum.

Dominica IXa. (M. R. Dom. VIII.)

LARGIRE nobis, quesumus, Domine, semper Spiritum cogitandi que recta sunt, propitius et agendi: ut, qui sine te esse non possumus, secundùm te uiuere valeamus. Per.

Dominica Xa. (M. R. Dom. IX.)

PATEANT aures misericordie tue, Domine, precibus supplicantium: et, ut petentibus desiderata concedas, fac eos tibi que placita sunt postulare. Per.

Dominica XI. (M. R. Dom. X.)

DEUS, qui omnipotentiam tuam parcendo maximè et miserando manifestas : multiplica super nos graciam tuam, ut ad tua promissa currentes: celestium bonorum facias esse consortes. Per.

Dominica XIJ. (M.R. Dom. XI)

OMNIPOTENS Sempiterne Deus, quj abundantiâ pietatis tue et merita supplicum excedis et vota effunde super nos misericordiam tuam ut dimittas que conscientia metuit, et adiicias quod oratio non presumit. Per.

Dominica XIIJ. (M. R. Dom. XII.)

OMNIPOTENS et misericors Deus, de cuius munere uenit, ut tibi à fidelibus tuis dignè et laudabiliter seruiatur : tribue, quesumus, nobis, ut ad promissiones tuas sine offensione curramus. Per.

Dominica XIIIJ. (M. R. Dom. XIII.N

OMNIPOTENS, sempiterne Deus, da nobis fidei, spei et caritatis augmentum ; et ut mereamur assequi quod promittis fac nos amare quod precipis. Per.

Dominica XVa, (M. R. Dom. XIIII.)

CUSTODI, Domine, quesumus, Ecclesiam tuam propitiatione perpetuâ; et quia sine te labitur humana mortalitas tuis semper et abstrahatur à noxijs; et ad salutaria dirigatur. Per.

Dominica XVI. (M. R. Dom. XV.)

ECCLESIAM tuam, Domine, miseratio continuata mundet et muniat et quia sine te non potest saluare (salva) consistere; tuo semper munere gubernetur. Per.

Dominica XVIJ, (M. R. Dom. XVI.)

TUA nos, Domine, quesumus, gracia semper et preveniat et sequatur ac bonis operibus iugiter prestet esse intentos. Per.

DA,

Dominica XVIIJa. (M. R. Dom. XVII.)

, quesumus, Domine, populo tuo diabolica vitare contagia et te solum Dominum (Deum) purâ mente sectari. Per.

Folio 14.

« PoprzedniaDalej »