Obrazy na stronie
PDF
ePub

regni coelorum: illis autem non est datum. 12. Quisquis enim habet, dabitur ei, et abundantior reddetur: quisquis autem non habet, etiam id quod habet tolletur ab co. 13. Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt. 14. Et completur in illis prophetia Jesaiae, quae dicit, Auribus audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non cernetis. 15. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos. 16. Vestri vero beati sunt oculi, quia vident, et aures vestrae, quia audiunt. 17. Amen, dico vobis, quod mulți Prophetae et Iusti desideraverunt videre, quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt.

MARC. IV. 1. Et iterum coepit docere iuxta mare, et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ingressus sederet in mari: et tota turba iuxta mare in terra erat. 2. Et docebat eos per parabolas multa, et dicebat illis in doctrina sua: 3. Audite, ecce exivit seminator ad seminandum. 4. Et accidit inter seminandum, aliud quidem cecidit secus viam, veneruntque volucres coeli, et comederunt illud. 5. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quod non haberet altitudinem terrae. 6. Sole autem exorto, aestu affectum est, et quia non habebat radicem, exaruit. 7. Et aliud cecidit in spinas, et creverunt spinae, ac suffocaverunt illud, et fructum non dedit. 8. Et aliud cecidit in terram bonam, et dedit fructum emergentem atque crescentem, et attulit unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum. 9. Ac dicebat illis, Qui habet aures ad audiendum, audiat. - 10. Quum autem coepisset esse solus, interrogaverunt eum, qui circum illum erant cum duodecim, de parabola. 11. Et dicebat eis, Vobis datum est, nosse mysterium regni Dei: illis autem, qui foris sunt, per parabolas omnia fiunt: 12. Ut videntes videant, et non cernant, et audientes audiant, et non intelligant, ne quando convertantur, et remittantur eis peccata. Paulo post. 24. Et dicebat illis, Videte, quid audiatis: qua mensura metimini,

eadem fiet vobis admensio, et adiicietur vobis, qui audietis. 25. Qui enim habet, dabitur illi: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.

LUC. VIII. 1. Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per singulas civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo. 2. Simulque mulieres aliquae, quae sanatae erant a spiritibus malis et infirmitatibus, Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant, 3. Et Ioanna, uxor Cusae, procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. 4. Quum autem turba plurima conveniret, et e singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5. Exiit qui sementem faciebat ad seminandum semen suum, et inter seminandum aliud cecidit circa viam, et conculcatum est, et volucres coeli comederunt illud. 6. Et aliud cecidit super petram, et enatum exaruit, quia non habebat humorem. 7. Et aliud cecidit inter spinas, et simul enatae spinae suffocaverunt illud. 8. Et aliud cecidit in terram bonam, et enatum fecit fructum centuplum. Haec dicens, clamabat, Qui habet aures ad audiendum, audiat. 9. Interrogabant autem eum discipuli sui, dicentes, quae esset haec parabola. 10. At ille dixit, Vobis datum est nosse mysteria regni Dei: caeteris autem per parabolas, ut videntes non videant, et audientes non intelligant. Paulo post. 18. Videte ergo, quomodo audiatis. Quisquis enim habet, dabitur illi: et quicunque non habet, etiam quod putat se habere auferetur ab illo. LUC. X. 23. Et conversus ad discipulos seorsum, dixit, Beati oculi, qui vident, quae võs videtis. 24. Dico enim vobis, quod multi Prophetae e Reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt: et audire, quae auditis, et non audierunt.

Quae huc inserui ex Luca, forte ad aliud tempus pertinent, sed quae uno contextu posuit, nulla ratio cogere visa est, cur disiungerem. Primo dicit duodecim Apostolos regnum Dei cum Christo praedicasse, unde colligimus, quamvis ordinarium docendi munus nondum illis iniunctum foret, fuisse tamen assiduos praecones, qui Magistro suo audientiam facerent: ita, quamvis inferior esset ipsorum ratio, dicuntur tamen Christo fuisse adiutores: Deinde adiicit, Christum

in suo comitatu mulieres quasdam habuisse, quae sanatae fuerant a spiritibus malis vel infirmitatibus, qualis fuit Maria Magdalene, quae a septem daemoniis vexata fuerat. Videri quidem posset, parum honorabile fuisse hoc contubernium: quid enim minus decuit Filium Dei, quam mulieres secum trahere probro notatas? Sed hinc melius perspicimus, vitia, quibus onerati fuimus ante fidem, adeo non obstare Christi gloriae, ut eam magis amplificent. Et certe non dicitur reperisse Ecclesiam sine ruga et macula, quam eligeret, sed sanguine suo mundasse, ut puram et formosam habeat. Quare misera et pudenda mulierum istarum conditio, postquam ab ea liberatae sunt, in magnam Christi gloriam cessit, ut virtutis gratiaeque suae insignia ostenderet. Simul etiam earum gratitudo laudatur a Luca, quod suum Liberatorem, contempta mundi ignominia, sequutae sunt. Non dubium est quin digito passim monstratae fuerint, ac Christi praesentia instar theatri fuerit ad eas spectandas, sed pudorem suum palam exstare non recusant, ne suppressa Christi gratia lateat: quin potius, ut illustre sit eius spectaculum, libenter humiliari sustinent. Porro in Maria singulare fuit immensae Christi bonitatis miraculum, quod feminam a septem daemoniis possessam, et quasi vilissimum Satanae mancipium, non tantum discipulae honore, sed contubernio quoque suo dignatus est. Cognomen Magdalenes addit Lucas, ut hanc a sorore Marthae aliisque Mariis discerneret, quarum alibi fit mentio.

Luc. 3. Ioanna uxor Cusae. Nescitur an idem de iis mulieribus intelligi voluerit Lucas, quod de Maria. Mihi probabile videtur, primam in ordine locatam esse, in qua insigni potentia operatus erat Christus, uxorem vero Cusae et Susannam honestas et integrae famae matronas subiungi, quia tantum a vulgaribus morbis sanatae forent. Quum autem divites fuerint ac splendidae matronae, eo plus meretur laudis pium earum studium, dum Christo sumptum ex suis facultatibus suppeditant, neque hoc officio contentae, posthabitis domesticis negotiis, ipsum cum invidia multisque incommodis per diversa incertaque hospitia sequi malunt, quam delicata quiete in propriis aedibus frui. Et fieri potest, ut Cusa Herodis procurator, domino suo nimium similis, consilio uxoris valde fuerit contrarius, sed pia mulier obstaculum hoc zeli sui fervore et constantia superavit.

Matth. 2. Congregatae sunt ad eum. Non frustra de ingenti turbae concursu praefantur Evangelistae, cuius conspectu impulsus est Christus ad doctrinam semini comparandam. Ex variis locis convenerat illa multitudo, suspensi stabant omnes, similis omnibus audiendi aviditas, sed non idem proficiendi affectus. Haec fuit occasio parabolae, ut sciretur, non ubique fructuosum esse doctrinae semen, dum longe lateque spargitur, quia non semper feracem et bene cultam terram inveniat. Christus ergo se illic velut agricolam adesse professus est, qui ad seminandum prodiret, sed multos ex auditoribus similes esse incultae et aridae terrae, alios spinosae, ut labor et semen ipsum pereat. Caeterum de sensu parabolae longius tractare supersedeo, donec ad explicationem ventum fuerit, quam paulo post Dominus ipse afferet: huius tantum in praesentia monendi sunt lectores, si inutili terrae et sterili comparantur, qui ex locis remotis quasi famelici ad Christum accurrerant, non mirum esse, si hodie in multis Evangelium, non fructificat, quorum alii pi

gri sunt et lenti, alii oscitanter audiunt, alii etiam vix trahuntur, ut audiant.

9. Qui habet aures, audiat. Partim his verbis significat Christus, non omnes vera intelligentia praeditos esse, ut assequantur quod dixit: partim vero suos discipulos excitat, ut attentius expendant doctrinam non cuivis obviam nec facilem. Certe inter auditores ita discernit, ut alios faciat auritos, alios vero surdos. Nunc si quaeritur, unde illis prioribus sint aures, alibi Scriptura testatur (Ps. 40, 7.), non sua quemque industria aptare sibi et formare, sed à Domino perforari.

10. Adeuntes discipuli dixerunt. Ex verbis Matthaei apparet, discipulos non modo sui respectum habuisse, sed optasse pariter aliis consultum. Quum parabolam non perciperent, sciebant populo non minus esse obscuram: queruntur ergo, Christum verba fecisse, ex quibus nulla utilitas ad auditores veniret. Porro quamvis similitudines plerumque rem de qua agitur illustrent, quae tamen perpetuam metaphoram continent, aenigmaticae sunt. Christus ergo similitudinem hanc proponens sub allegoria involvere voluit, quod sine figura clarius et plenius dicere poterat. Nunc vero ubi addita est expositio, plus et energiae et efficaciae habet figuratus sermo, quam simplex: hoc est, non solum efficacior est ad movendos animos, sed magis est perspicuus. Tanti interest, quomodo quidque dicatur.

11. Vobis data est nosse mysteria. Ex hoc Christi responso colligimus, in diversos fines a Deo proponi hominibus salutis doctrinam. Nam testatur Christus, se ideo data opera obscurius loquutum esse, ut multis aenigmaticus esset sermo, ac solum aures confuso et ambiguo sonitu feriret. Si quis contra obiiciat illud Iesaiae (45, 19.), Non in abscondito loquutus sum, nec in angulo tenebroso: non frustra dixi semini Iacob, Quaerite me: item Legis éloquia, quae celebrat David (Psal. 119, 105.), lucernam esse pedibus, et sapientiam dare parvulis, solutio in promptu est, verbum Dei sua natura lucidum semper esse, sed eius lucem hominum tenebris suffocari. Etsi enim Lex quasi velo quodam obducta fuit, in ea nihilominus manifesta fuit Dei veritas, nisi multorum coeci fuissent oculi. De Evangelio vere testatur Paulus, non esse velatum nisi reprobis et exitio devotis, quorum mentes excoecavit Satan (II. Cor. 4, 4.). Deinde sciendum est, vim illuminandi cuius meminit David, et familiarem docendi modum quem praedicat Iesaias, proprie ad electum populum referri. Hoc tamen semper fixum manet, non esse obscurum Dei verbum, nisi quatenus ipsum mundus sua coecitate obtenebrat: interim nihilominus mysteria sua Dominus continet, ut minime ad reprobos perveniat eorum sensus. Ac duobus quidem modis privat eos doctrinae suae luce: nam interdum sub aenigmatibus proponit, quod clarius dici posset, interdum sine ambagibus et figuris mentem suam palam explicans, hebetat illorum sensus et stupore percutit, ut in plena luce coecutiant. Huc spectant illae horribiles minae apud Iesaiam, ubi denuntiat se barbarum fore populo, qui peregrina et incognita lingua loquetur: visiones propheticas doctis fore librum clausum et obsignatum, in quo legere nequeant: ubi autem apertus fuerit liber, omnes fore idiotas, qui attoniti haerebunt nescientes legere (Ies. 28, 11. et 29, 11.). Iam quum suam doctrinam consulto ita dispensaverit Christus, ut paucis tantum prodesset solide eorum

animis infixa, alios vero suspensos teneret ac perplexos, sequitur non unum in finem divinitus hominibus proferri salutis doctrinam, sed admirabili consilio sic temperari, ut non minus odor sit mortis in mortem reprobis, quam electis odor vivificus. Ne quis autem obstrepere audeat, occurrit Paulus his verbis, qualiscunque sit Evangelii effectus, semper tamen eius odorem licet mortiferum suaviter spirare coram Deo. Verum ut nobis constet praesentis loci sensus, Christi consilium, qua de causa hoc et quorsum dixerit, propius excutere oportet. Primo huc indubie spectat comparatio, ut gratiam discipulis factam Christus amplificet, quia peculiariter illis, quod non omnibus promiscue, datum erat. Si quis roget, unde hoc dignitatis privilegium Apostolis, certe non reperietur in ipsis causa, et Christus datum illis esse pronuntians meritum omne excludit. Certos quidem et selectos esse homines Christus pronuntiat, quos peculiater Deus hoc honore dignatur, ut sua illis arcana patefaciat, reliquos autem hac gratia privari. Huius discriminis non alia reperietur causa, nisi quod ad se vocat Deus quos gratuito elegit.

12. Quisquis enim habet etc. Prosequitur Christus quod nuper dixi: discipulos enim suos admonet, quam liberaliter agat cum ipsis Deus, ut eius gratiam tanto pluris faciant, seque agnoscant maiore eius beneficio obstrictos. Haec eadem verba alibi repetet, diverso tamen sensu: illic enim de legitimo donorum usu habebitur sermo, nunc autem simpliciter docet, ideo plus dari Apostolis quam vulgo hominum, quia coelestis Pater suam erga illos beneficentiam velit usque ad cumulum complere. Nam quia opera manuum suarum non deserit, sicuti dicitur in Psalmo (138, 8.), quos semel formare coepit, magis ac magis assidue exornat, donec eos tandem expoliat in summam perfectionem. Hinc tam multiplices gratiae ab ipso subinde ad nos fluunt, hinc tam laeti progressus, quia scilicet Deum suae liberationis intuitus ad continuum largitatis cursum incitat. Et sicut inexhaustae sunt eius divitiae, ita in filiis suis locupletandis nunquam fatigatur. Quoties ergo altius nos provehit, me-. minerimus, quicquid nobis quotidie beneficiorum accedit, ex fonte illo manare, quod inchoatum salutis nostrae opus absolvere velit: contra autem pronuntiat Christus, reprobos semper in deterius ruere, donec prorsus exinaniti in sua inopia tabescant. Dura quidem in speciem est ista loquutio, auferri impiis quod non habent, sed Lucas duritiem mitigat, et ambiguitatem tollit verbis paululum mutatis, auferri dicens, quae videntur habere. Et certe plerumque accidit, ut praeclaris dotibus excellant etiam reprobi, et in speciem filiis Dei sint similes: atqui nihil est in ipsis solidum, quia animus pietate vacuus est, sed tantum inanis apparet splendor. Quare merito eos habere negat Matthaeus, quod nihili reputatur coram Deo, et intus est evanidum. Lucas autem apte dona, quibus praediti erant, ab ipsis vitiari significat, ut tantum splendeant in oculis hominum, caeterum nihil habeant praeter pompam et vanam ostentationem. Hinc etiam discamus, tota vita ad profectum aspirare, quandoquidem hac lege gustum coelestis suae doctrinae nobis praebet Deus, ut ea quotidie abundantius pascamur, donec ad plenam saturitatem ventum fuerit. Apud Marcum haec sententia paulo confusius legitur, Attendite, inquit Dominus, quid vobis dicatur. Deinde si rite proficiant, spem illis facit uberioris gratiae: Vobis, inquit, adiicietur qui auditis. Tandem sequitur clausula, quae cum Matthaei verbis convenit, sed

« PoprzedniaDalej »