Obrazy na stronie
PDF

nunc audivit Charitas vestra, secundum vestram consuetudinem animo attento suscipite. Dixit enim beatus Joannes evangelista se vidisse cœlum apertum, Et ecce equus albus, et sessor ejus vocatur Fidelis et Verus, et oculi ejus ut flamma ignis, et super caput ejus erant diademata multa : in illo enim ést multitudo coronatorum. Habens momem scriptum, quod nemo scit nisi ipse : ipse utique et quæ in illo est omnis Ecclesia. Et circumdatus est veste sparsa sanguine : vestimentum Christi Ecclesia est quam induit; hæc est passionum sanguine variata. Et dicitur nomen ejus Sermo Dei. Exercitus qui sunt in cælo sequebantur eum in equis albis : id est, Ecclesia in corporibus candidis imitatur eum, sicut supra dictum est, Hi sunt qui sequuntur Agnum, quocumque ierit (Apoc. xiv, 4). Induti albo byssino mundo, quo definivitjusta sanctorum facta. Eter ore ejus procédit gladius bis acutus: ipse est dequo defenduntur justi, puniuntur injusti. Ut in eo percutiat gentes : et ipse veget eas in vurga ferrea. Ipse calcat torcular vini indignationis irae Dei omnipotentis : calcat etiam nunc, quando malos permittit facere malum, et dimittit eos in voluptatibus suis ; et postea extra civitatem, id est, extra Ecclesiam calcabit, cum eos qui non egerint poenitentiam, gehennæ ignibus tradet. Hic habet in vestimento, et super femur suum scriptum nomen, Reae regnum et Domnus dominorum : hoc est nomen quod nemo superborum cognoscit ; quia Ecclesia serviendo, in Christo regnat, et dominatur dominantium ; id est, vincit vitia et peccata. Femur autem posteritas est, sicut illud, Non deficiet princeps de femoribusJuda : et Abraham, ne posteriias ejus alienigenis misceretur, inter se servumque suum, certum testimonium femur adhibet (Gen. xlix, 10, et xxiv, 2-4). Et vidi, inquit, angelum stantem in sole : id est, prædicatorem 1 in Ecclesia. Et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volant in medio coeli : aves vel bestias pro loco accipimus bonas et malas, sicut est illud, Benedicent me bestiae agri (Isai. xLiii, 20) ; et, Leo de tribu Juda (Apoc. v, 5) : hoc ergo in loco aves volantes in medio cœli, Ecclesias dicit, quas in unum corpus redigens dixerat aquilam volantem in medio cœli. Venite, congregamini ad coenam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum et fortium, et carnes equorum et sedentium super eos, et carnes omnium liberorum et servorum et pusillorum et magnorum : omnes enim gentes, quando in Christo credentes Ecclesiæ incorporantur, spiritualiter ab Ecclesia comeduntur. Et post hæc de diabolo ait : Et clausit et signavit super eum, ne seducat nationes: usque dum fiinantur mille anni. Isti intelliguntur millé anni, qui ab adventu Domini nostri aguntur. In istis ergo Dominus diabolo interdixit ne seducat nationes ; sed quæ in vitam destinatæ sunt, quas antea seducebat, ne Deo reconciliarentur. Post hæc oportet eum solvi modico tempore : id est, tempore Antichristi, cum revelatus fuerit homo peccati, cum acceperit totam persequendi potestátem, qualem non accepit ab initio. Mille annos dixit, partem pro toto. Hic reliliquias mille annorum sexti diei, in quo natus est Dominus et passus, intelligi voluit. Post hæc ait : Væ, væ, civitas illa magna, in qua ditati sunt omnes illi qui habebant naves in mari ; quoniam una hora deserta est ! Exsulta, caelum, super eam, et sancti, et Apostoli, et Pro

phetæ. Numquid sola Babylonia civitas in omni mundo perséquitur aut persecuta est Dei servos, ut ipsa exstincta universi vindicentur ? In toto enim mundo est Babylonia in malis gominibus, etin toto mundo persequitur bonos. Et tulit unus angelus lapidem, ut molam magnam, et misit in mare, dicens: Sic impetu dejicietur illa Babylon civitas magna : ideo Babyloniam velut molam magnam dicit projectam, quia omnes amatores mundi revolutio

* Mss., prædicationem.

temporum sicut mola conterit, et in gyro mittit, de quibus scriptum est, In circuitu impii ambulant (Psal. xi, 9). Quorum infelix occupatio semper quasi incipit. Et non invenietur amplius : et vor citharæ. dorum, et musicorum, et tibicinum, et fistulatorum fnon audietur in ea amplus: jucunditatem dicit transire impiorum, et jam non inveniri. Et adjecit causam, dicens, Quoniam mercatores tui erant maaeimi terræ : id est, quoniam in vita tua percepisti bona. Quoniam in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et sanguis Prophetarum et sanctorum inventus est omnium a te occisorum super terram. Numquid eadem civitas occidit ÄÈÉÊ, quæ et Prophetas et omnes reliquos martyres ? Sed hæc est civitas omnium superborum, quam Cain fratris sui sanguine fundadavit, et vocavit nomen ejus nomine filii sui Enoch ($; iv, 17), id est, posteritatis : quia omnes mali, in quibus est Babylonia, succedentes sibi, usque adfinem mundi persequuntur Ecclesiam Dei. In êivitate ergo Cain funditur omnis sanguis justus a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, id est, populi et sacerdotis ; inter templum et altare (Matth. xxuii, 35), id est, inter populum et sacerdotes. Hoc ideo dictum est, quia non solum populi, sed etiam sacerdotes conspiraverint in morteum Zachariæ. Inter templum, inquit, et altare : in altari intelliguntur sacerdotes; in templo, populi significati sunt : aliam enim causa loci nominandi non fuit. Hæc est civitas quæ interficit Prophetas, et lapidat missos ad se. Hæc est civitas quæ sanguine struitur, sicut scriptum est: Væ, qui ædificat civitatem in sanguinibus, et parat civitatem in injustitiis (Habac. 11, 12) ! In equo albo, de quo supra dictum est, Ecclesiam inteIIige : in sessore ejus, Christum Dominum recognosce. Quod autem dixit, Habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse ; ipse utique, et quæ in illo est, omnis Ecclesia. In veste sanguine sparsa, martyres qui sunt in Ecclesia, intelligendi sunt. §í? autem, exercitus qui est in cælo, sequebatur eum in equis albis; Ecclesia éstin corporibus candidis. In gladio bis acuto potestas Christi intelligitur, de qua defenduntur justi, puniuntur injusti. In virga ferrea, justitiaejus cognoscitur, de quaerudiuntur humiles, superbi tanquam vasa íi confringuntur. Quod autem dixit, Ipse calcat torcular vini iræ Dei omnipotentis : calcat enim etian, nunc, quando malos permittit ut persequantur bonos, ét dimittit eos in voluptatibus suis ; sed postea retribuet quando eos qui non egerint pœnitentiam, mittet in gehennam. Angelum stantem in sole, prædicationem in Ecclesia intellige. Ideo enim Ecclesia soli comparatur, quia de eâ scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol, in regno patris eorum (Matth. xiii, 43). Quod autem, clámabit omnibus avibus, quæ volant in medio coeli ; aves illæ Ecclesia intelligitur. Quod autem dictum est, Congregamini ad coenam magnam, ut mandueetis carnes regum et carnes tribunorum ; hoc in Ecclesia fieri in veritate cognoscimus. Nam quando omnes gentes Ecclesiæ incorporantur, spiritualiter coméduntur: et qui devorati a diabolo erant corpus diaboli, suscepti ab Ecclesia membra efficiuntur Christi. Quod `autem de diabolo dixit, Et clausit et signavit super eum, ne seducat nationes, usque dum finiantur mille anni : sicut dictum est, isti mille anni a passione Domini aguntur, in quibus non permittitur diabolo facere quantum vult; quia non permittit Deus tentari servos suos supra id quod possunt suslinere (I. Cor. x, 13). Quod autem po$iea modico tempore solvendus est, tempus Antichristi designatur, in quo majorem potestatem $æviendi diabolus accepîurus e$t. Quod autem dicitur, Væ, væ, civitas magna ! Babylonia intelligitur. Sciendum tamen est, quod non sola civitas Babylonia persequitur sanctos, ut ipsa extincta universi vindicéntur. In toto enim mundo est Babylonia in malis hominibus, et in toto mundo perequitur bonos. Quod autem lapidem grandem velut molam misit angelus in mare, dicens, Sic mittetur ! Babylonia : ideo velut molam dicit Babylonem, quia amatores mundi revolutio temporum sicut mola conterit et in gyro mittit. Quod autem dixit, In veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et sanguis Prophetarum inventus est omnium a te occisorum super terram : non enim in una civitate occisi sunt Apostoli et Prophetæ aut reliqui Martyres ; sed hæc est civitas superborum, quæ in toto mundo persequitur sanctos. Ipsa est civitas quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit nomine filii sui Enoch, id est, posteritatem : quia omnes mali in uibus Babylonia est, succedentes sibi usque ad finem mundi persequuntur Ecclesiam Dei. De quorum persecutione nos Dominus per suam misericordiam liberare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto, etc. hoMiLiA xviii (a). [Ib. xix-xxii.] ln lectione quæ recitata est, fratres charissimi, beatus evangelista Joannes sic ait: Audivi vocem magnam populi multu, in caelo dicentium : Alleluia, Salus, et claritas, et pirtus Deo nostro: quoniam vera et justa judicia ejus, quoniam judicavit meretricem illam magnam, quae corrupit terram fornicatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus. Et iterum dixerunt, Alleluia. Hæc vox est Ecclesiæ, cum discessio facta fuerit, et cum ab ea exierint omnes rali æterno incendio concremandi. Et fumus eorum ascendit in saecula saeculorum. Audite, fratres, et expavescite, et pro certo cognoscite quia Babylonia et meretrix, quorum fumus ascendit in sæcula sæculorum, non intelliguntur nisi homines cupidi, adulteri et superbi. Et ideo si vultis hæc mala evadere, nolite tam gravia peccata committere. Et fumus, inquit, eorum ascendit: numquid enim visibilis civitatis exustæ fumus in sæcula sæculorum ascendit, et non hominum in superbia perdurantium ? Ascendit autem ; et non, ascendet : semper enim etiam in præsenti sæculo in perditionem vadit. Babylon autem crematur ex par. te, sicut Jerusalem in illis sanctis qui de sæculo migrant, transit in paradisum, Domino manifestante in paupere et divite (Luc. xvi, 19-22). Et audivi ut vocem populi multi, et ut vocem aquarum multarum, et ut vocem tonitruorum fortium, dicentes : Alleluia ; quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens : gaudeamus, et eaesultemus, et glorificemus nomen ejus ; quoniam venerunt nuptiae Agni, et mulier ejus paravit se : mulier Agni Ecclesia est. Et datum est ei ut operiatur byssino splendido mundo, Byssinum enim justa facta samctorum sunt : id est, datum est ei factis suis indui, sicut scriptum est, Sacerdoles tui induantur justitia (Psal. cxxxi, 9). Hi, inquit, omnes virerunt et regnaverunt cum Christo mille annis : id est, in præsenti sæculo. Et recte dixit, 0mnes et superstites et animae justorum * : id est, et qui adhüc in hoc mundo vivunt, et qui jam de hac vita migraVerunt, regnant cum Christo. Regnaverunt profecto dixit, sicut, Diviserunt vestimenta mea sibi (Psal. Xxi, 19). Nam dicturus erat, Regnabunt. Ut ostenderet autem quod in hac vita isti mille anni sunl, ait, Haec est resurrectio prima. Ipsa est enim qua resurgimus per Baptisimum, sicut Apostolus dicit, Si consurrexistis cum Christo, quae sursùm sunt quaerite (Coloss. ui, 2): et iterum, Tanquam er mortuis viventes (Rom. vi, 13). Peccatum enim mors est, sicut dixit Apostolus, Cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Ephes. ii, I). Et sicut prima mors in hac est vita perpeccatum, ita et prima resurrectio in hac est vita per remissionem peccatorum. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima : id est, qui servaverit quod in Baptismo renatus accepit. In hoc secunda mors potestatem non habet : id est, œterna * Mss., mergetur.

* Ms. Petrensis, sanctorum. (a) Alias 47.

tormenta non sentiet. Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnebunt cum eo mille annos. Retulit spiritus cum hæc scriberet, regnaturam Ecclesiàm mille annos in hoc sæculo usque ad finem mundi. Manifestum est quod dubitari non debeat de per. petuo regno, cum etiam in præsenti sæculo sancli iegnent. Bene enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio etiam inter ipsas pressuras mundi et se et alios bene regunt. Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur satanas de custodia sua. Finitos dixit, a toto partem. Nam sic solvetur, ut supersint anni tres et menses sex novissimi certaminis temporibus Antichristi. Et eriet seducere nationes quæ sunt in qua. tuor angulis terrae. A parte totum dicit: nam non omnes seduci possunt. Superbi tantummodo seducuntur et impii : quia veri et humiles christiani non seducuntur. Multi namque vocati, pauci electi (Matth. xx, 16). Et ascenderunt diabolus et populus ejus in altitudinem terrae : id est, in elatiónem superbiæ. Et circumdederunt castra sanctorum et dilectorum civitatem : id est, Ecclesiam. Hoe est quod supra dixit, collectos in Armagedon (Apoc. xvi, 16). Non enim ex quatuor angulis terræ potuerunt in unam civitatem congregari; sed in ipsis quatuor angulis unaquæque gens congregabitur in obsidionem sanctæ rivitatis, id est, in persecutionem Ecclesiæ. Et descendit ignis de caelo a Deo : id est, de Ecclesia. Et comedit eos : dupliciter hoc loco intelligitur ignis: aut enimperignem sancti Spiritus credunt in Christum, et spiritualiter comeduntur ab Ecclesia, id est, incorporantur Ecclesiæ ; aut peccatorum suorum igne comeduntur, et pereunt. Et diabolus seducens ipsos, missus est in stagnum ignis et sulfuris, ubi et bestia et pseudoprophetæ: pseudoprophetæ intelliguntur aut hæretici autficti Christiani. Ex quo enim passus est Dominus,moritur bestia et pseudoprophetæ, et in ignem mittuntur, usque dum finiantur mille anni ab adventuDomini, Et punientur die ac nocte in saeula sæculorum. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni: et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, quifi! vitae uniuscujusque. Libros apertos Testamenta Dei dicit : secundum enim utrumque Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum uniuscujusque vitæ, imemoriam dicit gestorum nostrorum ; non quod librum habeat commemoratorium occultorum c0gnitor. Et judicati sunt mortui eae his ad quae scripta sunt in libris secundum opera sua : id est, ex Testamentis judicati sunt, secundum quod Dei præcepat aut fecerunt, aut non fecerunt. Et dedit mare mo* tuos suos : eos quos hic judicii dies inveniet vivos, ipsi sunt mortui maris ; quia hoc sæculum mare est. Mors et infernus dederunt mortuos snos ; id est eos qui in sepulcris inveniendi sunt indiejudii, Mors et infernus missi sunt in stagnum : mortem et infernum diabolum dicit et populum ejus. El si qui non est inventus scriptus in libro vitae : et qui v0Iuptatibus suis dimissus, per temporaneam examinätionem in hoc sæculo hon mefuit judicaria Deo dum viveret, missus est in stagnum igiiis. Et vidit* lum novum ei terram novam. Primumi enim crlum ! primaterra abierunt, et mare jam non est. Et civila'* sanctam Jerusalem novam vidi, descendentem de cælo? Deo, compositam sicut sponsam, et ornatam cir0 * Et audiöi vocem magnam de cælo dicentem : Ecce 1* bernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum ipsis;

et ipsi erunt populus ejus, et ipse Deus cum eis *!

eorum Deus : et absterget Deus omnem lacrymam ai

oculis eorum ; et mors non erit amplius, et lurlus;"

erit. Hoc totüm de gloria Ecclesiæ dixit, quale!

habebit post resurréctionem. Et dirit, Scribe ; 1°.

niam serinones isti fideles et veri sunt. Et digit mihi;

Ego sum z et », ihitium et finis. Ego sitienli di**

fonte aquae vitae gratis; id est, cupiénti remis§i9'

peccatorum pei fontem Baptismii. Qui vincit, Pj?

debit hæc ; et éro ejus Deus, et `ipse erit meus filiu*.!

midis autem et incredulis, et exécrabilibus, et homi*

et veneficis, et idolorum cultoribus, et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardente igne et sulfure, qu0d est mors secunda. Quod supra dictum est, Judicavit meretricem illam magnam quæ corrupit terram in formicatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suo. rum de manu ejus ; hæc vox est Ecclesiæ, cum ab ea in die judicii exierint omnes mali, æterno incendio concremandi. Et fumus eorum ascendit in sæcula saeculorum. Non enim visibilis civitatis fumus ascendit in sæcula sæculorum, sed hominum in superbia perdurantium. Quod autem dicit, Quia venerunt nuptiae Agmi ; de Christo intelligitur, et de Eeclesia. Quod vero eam dicit opertam bysso ; in bysso opera justa sanctorum intelliguntur, quibus justi vestiuntur, secundum quod dictum est, Sacerdotes tui induantur justitia. Quod autem dicit, eos regnasse mille annos ; præsens tempus intelligitur, in quo sancti juste regnare dicuntür, quia se ita cum Dei adjutorio regunt, ut a peccatis vinci non possint. Et ut hoc evidenter ostenderet, secutus ait : Hæc est prima resurrectio. Prima enim resurrectio, qua a morte peccati ad vitam justitiæ animæ resurgunt, toto nunc tempore agitur : secunda vero, qua de terræ pulvere ad vitam corpoream redeunt, in futurum exspectatur 1. Ipsa est enim qua resurgimus per Baptismum. Quia sicut prima mors in hac vita est per peccatum, ita et prima resurrectio per remissionem peccatorum. Beatus et sanclus qui habet in resurrectione prima partem : id est, qui servaverit quod in Baptisimo renatus accepit. Quod autem dicit, regnaturam Ecclesiam mille annos ; in hoc sæculo intelligitur usque in finem mundi. Unde manifestum est quod dubitari non debeat de perpetuo regno, cum etiam in præsenti sæculo sancti regnent. Recte enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio, etiam inter ipsas pressuras mundi, et se et alios bene regunt. Qüod autem de diabolo dicit, Quia seducit natiónes quae sunt in quatuor angulis terrae, a parte totum intelligitur. Nam soli mali seducuntur, secundum illud, Multi vocati, pauci electi. Quod autem dicit, quia diabolus et angeli circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectorum : non enim potuerunt ex quatuor angulis terræ in unam civitatem eongregâri, sed in ipsis quatuor angulis unaquæque gens congregatur in pérsecutionem Ecclesiæ. Quod autem dicit, Cecidit ignis de cælo et comedit eos, dupliciter intelligitur : aut enim per ignem sancti Spiritus spiritualiter comeduntur,dum Ecclesiæ incorporantur; aut si ad Deum converti noluerint, peccatorum suorum igne comeduntur,et pereunt. Quod autem dicit, libros apertos esse, Testamenta Dei intelligi voluit. Secundum enim utrumqueTestamentum judicabitur Ecclesia. Librum vero vitæ uniuscujusque, memoriam dicit gestorum no. strorum, quia in die judicii nihil latebit, nec ullus poterit abscondere peccata vel crimina sua. Quod dicit, quia mare dedit mortuos suos ; eos dicit quos in hoc mundo vivos invenerit adventus Christi.Ipsi sunt mortui maris, quia hoc sæculum mare est. Quod dicit, Mors et infernus dederunt mortuos suos; illi intelliguntur, qui in sepulcris inveniendi sunt in die judicif. Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Hoc loco mortem et infernuum, diabolum et populum ejus intelligi voluit, qui voluptatibus suis dimissus, per temporaneam examinationem non meruit judicari. Post hæc exposita Ecclesiæ gloria adjungit et dicit, Ego sitienti dabo eae fonte vitae aquae gra/is : id est, cupienti remissionem peccatoriim per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit haec, et ero ejus Deus, et erit meus filius : quod ipse præstare dignetur, qui cum Deo Patre, etc.

' Ms. Belgicus non habet hæc verba : Prima enim resurrectio, qua a morte peccati ad vitam justitiæ animæ resurgunt, toto munc tempore agitur : secunda vero, qua de terræ pulvere ad vitam corpoream redeunt, in futurum cacspectatur.

HoMiLiA xix (a). ... [Ib. xxi et xxii.] Sicut modo audivimus, fratres charissimi, locutus est Angelus Domini ad beatum Joannem dicens: Veni, ostendam tibi sponsam, uaeorem Agni. Et abstulit me in spiritu supra montem magnum et altum : montem Christum dicit: Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de cælo a Deo. Hæc est Ecclesia, civitas in monte constituta, sponsa Agni. Ipsa enim civitas tunc in monte est constituta, quando in humeris pastoris, tanquam ovis ad ovile proprium revocata est (Luc. xv, 5). Si enim alia est Ecclesia,alia civitas descendens de coelo, erunt duæ sponsæ, quod omnino fieri non potest. Et hanc enim civitátem sponsam dixit Agni. Unde manifestum est ipsam esse Ecclesiam, quam sic describit, dicens : Habentem claritatem Dei. Luminare ejus simile lapidi pretiosissimo. Lapis pretiosissimus Christus est. Habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portas angelos duodecim.0stendit duodecim portas et duodecim angelos, Apostolos esse et Prophetas ' : quoniam, sicut scriptum est, coaedificati sumus super fundamentum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. 11, 20); sicut et Dominus dixit Petro, Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. xvi, 18). Ab oriente portae tres, ab aquilone portæ tres, ab austroportæ tres, ab occidente portae tres: et quia civitas ista quæ describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, ideo per quatuor par tes civitatis ternæ portae esse dicuntur, quia per totas quatuor partes mundi,Trinitatis mysterium in Ecclesia pràedicatur. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ea duodecim nomina Apostolorum Agni : quod sunt portæ, hoc fundamenta; quod civitas, hoc murus, hoc supellex. Et qui loquebatur mecum habebat mensuram arundineam auream : in arundine aurea, homines Ecclesiæ ostendit, fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos; sicut dicit Apostolus, Habentes thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. iv, 7). Et supeller muri et civitas aurum mundum, simile vitro mun- do : Ecclesia enim aurea est, quia fides ejus velut aurum splendet ; sicut septem candelabra, et ara aurea et phialæ aureæ ; hoc totum Ecclesiam figuravit. Vitrum autem ad puritatem fidei retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil est siiìmulatum, sed totum perspicuum in sanctis Ecclesiæ. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretiosi. Fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonir, seactum sardius, septimum chrysolithus, octavum berillus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus : ideo diversitatem gemmarum in fundamentis nominare voluit, ut dona diversarum gratiarum, quæ Apostolis data sunt, demonstraret; sicut de Spiritu sancto dictum est, Dividens singulis prout vult (I Cor. xii, 1 1). Et duodecim margaritae singillatim : et unaquæque porta erat eae una margarita : et in istis margaritis, sicut dictum est, Apóstolos designavit ; qui ideo portæ dicuntur, quia per doctrinam suam æternæ vitæ januam pandunt. Et platea civitatis aurum mundum, ut vitrum perspicuum: et templum non ridi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum ejus est et Agnus : hoc ideo, quia in Deo est Ecclesia, et in Ecclesia Deus. Civitas non indiget sole neque luna, ut luceant in ea : quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo æterno sole deducitur per mundi tenebras. Claritas enim Dei illuminavit eam : et lucerna ejus Agnus est: ipso dicente. Ego sum lumen mundi (Joan. viii, 12); efiterum, Ego sum lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. 1, 9). Ambulabunt gentes in lumine ejus, usque in finem. Et reges terræ afferent gloriam : reges terræ, filios Dei dicit. Et portæ ejus non claudentur die. Noae enim ibi non est: usque in æternum. 1 Ms., Patriarchas. (a) Alias M8.

Et inferent gloriam et honorem gentium : in Christo utique credentium. Et non introibit meam omne immundum, aut facvens abominationem et mendacium, nisi scripti in libro vitæ Agni. Et ostendit mihi flumen aquæ, sicut crystallum, eaeiens a throno Dei et Agni, in medio plateæ ejus : fontem Baptismi ostendit in medio Ecęlesiæ, venientem a Deo et Christo.Nam quale decus civitatis esse potest, si flumen per medium plateæ ejus ad impedimentum habitantium descendat? Et utraque parte fluminis lignum vitae faciens fructus duodecim per singulos menses, et reddens fructum suum. Hoc de cruce Domini dixit. Nullum est lignum quod omni tempore fructificet, nisi crux quam gestant fideles, qui rigantur aqua ecclesiastici fluminis, et reddunt fructum perpetuum omni tempore. Et thronus Dei et agni in ea erit : utique a nunc in sæcula. Et servi ejus servient ei, et videbunt faciem ejus:sicut dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. xiv, 9); et, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Et nomen ejus in frontibus eorum. Et nor non erit amplius, et non egebunt lumine lucernae, et lumine solis; quoniam Dominus Deus illuminabit super eos, et regnabunt in sæcula saeculorum. Omnia ista a Domini passione coeperunt. Et diaeit mihi angelus: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus : tempus enim prope est. Qui injustus est injusta faciat adhuc, et sordibus sordescat adhuc:isti sunt propter quos dixerat, Signa quæ locuta sunt septem tonitrua (Apoc. x, 4). Et justus justitiam faciat adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc : isti sunt propter quos dixit, Ne signaveris verba prophetíæ libri hujus. Ac sic Scripturæ divinæ omnibus superbis, et plus mundum quam Deum amantibus signatæ sunt: humilibus autem et timentibus Deum apertæ sunt, Ecce venio cito, et merces mea mecum, reddem e unicuique secundum opera ejus. Ego sum α et &», primus et novissimus, initium et finis. Beati qui servant mandata hæc, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem : qui enim non servant mandata, non per portas intrant, sed alia parte. ln istis signatus esl liber, de quibus sequitur et dicit. Foris canes, et venefici, et formicarii, et homicidæ, et idolorum cultores, et omnis amans et faciens mendacium. Ego Jesus mnisi angelum meum testari vobishaec in Ecclesiis. Ego sum radiae et genus David, stella splendida matutina. Spiritus et sponsa dicunt, Veni : utique sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia. Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis : id est, Baptisma. Testor ergo omnem audientem sermones prophetiæ libri hujus: Si quis apposuerit ad ea, apponat super eum Deus plagas scriptas in hoc libro : et si Ë; dempserit de sermonibus prophetiæ hujus, demet

eus partem ejus a ligno vitae et ea civitate sancta ; scripta in libro. Hoc dicit qui testificatur hæc propter falsatores sanctarum Scripturarum; non propter eos qui simpliciter quod sentiunt, dicunt. Etiam venio cito : mons altus, in quo sanctus Joannes ascendisse se dixit, spiritus 1 intelligitur. In civitate

1 Ms. Petrensis, Christus.

Jerusalem, quam se ibi vidisse dixit, Ecclesia signi. ficata est. Quod in Evangelio ipse Dominus ostendit, quando dixit, Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. v, 14). Quod autem dicit, habere eaim lumen simile lapidi pretiosissimo; in illo lapide Christi claritas demonstratur. In duodecim pórtis et in duodecim angelis. Apostoli intelliguntur et Patriarchæ, secundum illud, Superaedificali super fundamentum Apostolorum et Prophetarum: etquia civitas quæ describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, idéo per quatuor partes ejus propter Trinitatis mysterium ternæ portæ esse dicuntur. In arundine áurea,homines Ecclesiæ ostendit,fragiliquidem carne, sed aurea fide fundatos, propter illud Apostoli: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus. Quod dicit civitatem auream, aram auream, et phialas aureas; Ecclesia est propter fidem rectam.In vitro autem puritas fidei ipsiuis significata est.Quod autem noimina diversarum gemmarum in fundamentis nominare voluit ; dona diversarum gratiarum, quæ Apostolis data sunt, demonstravit. In illis autem märgaritis Apostolos designavit, qui ideoportæ dicuntur, quia per doctrinam suam æternæ vitae januam pandunt. Quod autem dicit, Quia templum inon vidi in ea, quia Dominus omnipotens templum ejus est, et Agnus; hoc ideo, quia Deus est in Ecclesia, et Ecclesia in Deo. Quod vero dicit, Quia civitas non indiget sole neque luna; hoc ideo, quia non visibili sole Ecclesia, sed Christi æterno lumine inter tenebras mundiistius spiritualiterilluminatur, sicutipse dicit, Ego sum lumèn mundi. Reges terræ, filios Dei, id est, Christianos intelligi voluit. In flumine aquæ, sicut crystallum, fontem Baptismi in medio Ecclesiæ venientem a Deo et Christo. Quod autem dixit, Lignum jurta fluvium duodecies per singulos menses dare fructum; crux inlelligitur, quæ per totum mundum non solum omnibus ménsibus, sed etiam omnibus diebus,in his qui baptizantur,exhibetfructum Deo. Quod antem dicit, Dominus Deus illuminavit illos, et regnabunt in sæcula saeculorum ; Qmnia ista a Domini passione coeperunt. Quod vero in superiori parte libri dixit, Signa quae locuta sunt septem ionitrua ; propter eos dixit,äeqúibus ait: Ut sordidus sordescat ådhùc, et qui injustus est injusta faciatadhuc. Illud autem quod ait, Ne signaveris perba prophetiæ; propter sanctos et justos intelligi voluit.Ac sic Scripiurá divinæ omnibus superbis, et plus mundum quam Deuma mantibus signatæ sunt,humilibusau; tem et Deum timentibus apertæ. Et quia sic concludit Apocalypsis Joannis evangelistæ, ut dicat, Erce regio cito; oréiùus ut secundum suam promissionem D0minus Jesus Christus ad nos venire, et per suam misericordiam de carcere nos mundi istius liberare, et ad suam beatitudinem pro sua pietate perducer? dignetur : qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

[merged small][ocr errors][merged small]

Admonitio in libros de doctramna chaistiANA. 43-14
S. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPISCOPI,
DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR. 15-16
Praologus. Ibid.
Liber PruMUs. — Principio fit partitio totius operis,
quo Scripturarum studiosus cum ad earum inves-
tigandum sensum, tum ad edisserendum institua-
tur. Mox observata eorum de quibus doctrina
tradenda est distinctione in res et signa, susci-
pitur in hocce priore libro tractatio de rebus. Res
porro alias esse quibus frui, alias quibus nonnisi
uti liceat: et quidem Deo soli fruitione inhæren-
dum esse, eoque nos ipsius incarnatione Verbi et
rebus ab ipso temporâliter gestis, atque traditis
Ecclesiæ clavibus promoveri ; inter eäs vero res
quoe in usum veniunt, nonnullas esse quibus di-
lectio jure impenditur, sed in Deum relata. Qui-
bus explicatis docetur totius Scripturæ sacræ ple-
nitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei
propter seipsum ac proximi propter Deum. M9-20
CAPUT PRiMUM. Inventione et enuntiatione nititur
Scripturæ tractatio ; quæ cum Dei auxilio susci-

pienda. Ibid.
II. Quid res, quid signa. Ibid.
III. Rerum divisio. Ibid.
IV. Frui et uti, quid sit. Jbid.
V. Deus Trinita$, res qua fruendum. 2A
VI. Deus ineffabilis, quomodo. Ibid.

VII. Deum omnes intélligunt in quo nihil melius. 22

VIII. Deus cum sit sapientia incoiimmutabilis, rebus
omnibus anteponendus. Ibid.

IX. Sapientiam immutabilem mutabili præferendam
esse omnes nOrunt.

[blocks in formation]

Liber secUndUs. — Jam de signis verbisque Scrip-
turæ sacræ sermoneminstituit Augustinus, osten-
ditque hujus germanum sensum plerumque ideo
non percipi, quia signa illa aut ignota sünt, aut
ambigua. Quapropter prolato in primis divino-
rum librorum canone, declarare pergit quarum
potissimum linguarum peritia, quænamve disci-
plinæ ac scientiæ conferant. ad illam signorum
ignorantiam removendam. Ubi dataoccasione de
repudiandis superstitiosis artibus et doctrinis
strictim, sed profunde disputat. Quemadmodum
etiam animo comparatus is esse debeat, $. ope-

ram studio Scripturarum navaturus sit, declarat

sub initium et ad finem libri. 35-36
CAPUT prumuM. Signum quid et quotuplex. Ibid.
II. De quo signorum génere hic tractandum. 37
III. Inter signa principatum obtinent verba. Ibid.
IV. Unde litteræ. 38
V. Diversitas linguarum. Ibid.
VI. Obscuritas Scripturæ in tropis et figuris quor-

sum utilis. Ibid.

[blocks in formation]

XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia. 52
XXIV. Societas et pactum cum dæmonibus in super-
stitioso rerum usu. 53
XXV. In institutis humanis non superstitiosis quæ-
dam superflua, quædam commoda et necessária. 54
XXVI. Quiæ hominum instituta fugienda, et quæ
amplectenda sint. - - - 55
XXVII. Scientiarum quas homines non instituerunt..
aliquæ juvant ad ifitelligentiam Scripturarum. Ibid.
XXVIII. d'ÉÃ quatenus juvet. Ibid.
XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus
conducat animalium, herbarum, etc., præsertim-
ue siderum cognitio. -
XXX. Quid eodem conferant artes mechanicæ. 57
XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata. . Ibid.
XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus
instituta est, sed tantum observata.
XXXIII. In falsis sententiis conclusiones veræ esse
ossunt, et in veris falsæ. -
XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud

veritatem sententiarum. Ibid.
XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est

falsa, etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid. . 60
XXXVI. Eloquentiæ præcepta vera sunt, quamvis ..

eis interdum falsa persuadeantur. Ibid.
XXXVII. Quæ utilitas rhetoricæ et dialecticæ. Ibid.

XXXVIII. Numerorum scientia non ex hominum
instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus
adinventa.

« PoprzedniaDalej »