Obrazy na stronie
PDF
ePub

nunc audivit Charitas vestra, secundum vestram consuetudinem animo attento suscipite. Dixit enim beatus Joannes evangelista se vidisse cœlum apertum, Et ecce equus albus, et sessor ejus vocatur Fidelis et Verus, et oculi ejus ut flamma ignis, et super caput ejus erant diademata multa :in illo enim est multitudo coronatorum. Habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse ipse utique et quæ in illo est omnis Ecclesia. Et circumdatus est veste sparsa sanguine vestimentum Christi Ecclesia est quam induit; hæc est passionum sanguine variata. Et dicitur nomen ejus Sermo Dei. Exercitus qui sunt in cœlo sequebantur eum in equis albis id est, Ecclesia in corporibus candidis imitatur eum, sicut supra dictum est, Hi sunt qui sequuntur Agnum, quocumque ierit (Apoc. XIV, 4). Induti albo byssino mundo, quo definivit justa sanctorum facta. Et ex ore ejus procedit gladius bis acutus: ipse est dequo de fenduntur justi, puniuntur injusti. Ut in eo percutiat gentes et ipse reget eas in virga ferrea. Ipse calcat torcular vini indignationis iræ Dei omnipotentis: calcat etiam nunc, quando malos permittit facere malum, et dimittit eos in voluptatibus suis ; et postea extra civitatem, id est, extra Ecclesiam calcabit, cum eos qui non egerint pœnitentiam, gehennæ ignibus tradet. Hic habet in vestimento, et super femur suum scriptum nomen, Rex regnum et Dominus dominorum : hoc est nomen quod nemo superborum cognoscit; quia Ecclesia serviendo, in Christo regnat, et dominatur dominantium; id est, vincit vitia et peccata. Femur autem posteritas est, sicut illud, Non deficiet princeps de femoribus Juda: et Abraham, ne posteritas ejus alienigenis misceretur, inter se servumque suum, certum testimonium femur adhibet (Gen. XLIX, 10, et xxiv, 2-4). El vidi, inquit, angelum stantem in sole: id est, prædicatorem in Ecclesia. Et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quæ volant in medio coli: aves vel bestias pro loco accipimus bonas et malas, sicut est illud, Benedicent me bestia agri (Isai. XLIII, 20); et, Leo de tribu Juda (Apoc. v, 5): hoc ergo in loco aves volantes in medio cœli, Ecclesias dicit, quas in unum corpus redigens dixerat aquilam volantem in medio coeli. Venite, congregamini ad cœnam magnam Dei, ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum et fortium, et carnes equorum et sedentium super eos, et carnes omnium liberorum et servorum et pusillorum et magnorum omnes enim gentes, quando in Christo credentes Ecclesiæ incorporantur, spiritualiter ab Ecclesia comeduntur. Et post hæc de diabolo ait: Et clausit et signavit super eum, ne seducat na. tiones: usque dum fiinantur mille anni. Isti intelliguntur mille anni, qui ab adventu Domini nostri aguntur. In istis ergo Dominus diabolo interdixit ne seducat nationes; sed quæ in vitam destinatæ sunt, quas antea seducebat, ne Deo reconciliarentur. Post hæc oportet eum solvi modico tempore: id est, tempore Antichristi, cum revelatus fuerit homo peccati, cum acceperit totam persequendi potestatem, qualem non accepit ab initio. Mille annos dixit, partem pro toto. Hic reliliquias mille annorum sexti diei, in quo natus est Dominus et passus, intelligi voluit. Post hæc ait: Væ, væ, civitas illa magna, in qua ditati sunt omnes illi qui habebant naves in mari; quoniam una hora deserta est! Exsulta, cœlum, super eam, et sancti, et Apostoli, et Pro phetæ. Numquid sola Babylonia civitas in omni mundo persequitur aut persecuta est Dei servos, ut ipsa exstincta universi vindicentur ? In toto enim nundo est Babylonia in malis gominibus, et in toto mundo persequitur bonos. Et tulit unus angelus lapidem, ut molam magnam, et misit in mare, dicens : Sic impetu dejicietur illa Babylon civitas magna: ideo Babyloniam velut molam magnam dicit projectam, quia omnes amatores mundi revolutio

1 Mss., prædicationem.

temporum sicut mola conterit, et in gyro mittit, de quibus scriptum est, In circuitu impii ambulant (Psal. XI, 9). Quorum infelix occupatio semper quasi incipit. Et non invenietur amplius et vox citharædorum, et musicorum, et tibicinum, et fistulatorum non audietur in ea amplius: jucunditatem dicit transire impiorum, et jam non inveniri. Et adjecit causam, dicens, Quoniam mercatores tui erant maximi terræ: id est, quoniam in vita tua percepisti bona. Quoniam in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et sanguis Prophetarum et sanctorum inventus est omnium a te occisorum super terram. Numquid eadem civitas occidit Apostolos, quæ et Prophetas et omnes reliquos martyres ? Sed hæc est civitas omnium superborum, quam Cain fratris sui sanguine fundadavit, et vocavit nomen ejus nomine filii sui Enoch (Gen. IV, 17), id est, posteritatis: quia omnes mali, in quibus est Babylonia, succedentes sibi,usque adfi nem mundi persequuntur Ecclesiam Dei. In civitate ergo Cain funditur omnis sanguis justus a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, id est, populi et sacerdotis; inter templum et altare (Matth. xxin, 35), id est, inter populum et sacerdotes. Hoc ideo dictum est, quia non solum populi, sed etiam sacerdotes conspiraverint in mortem Zachariæ. Inter templum, inquit, et altare : in altari intelliguntur sacerdotes; in templo, populi significati sunt : aliam enim causa loci nominandi non fuit. Hæc est civitas quæ interficit Prophetas, et lapidat missos ad se. Hæc est civitas quæ sanguine struitur, sicut scriptum est: Væ, qui ædificat civitatem in sanguinibus, et parat civitatem in injustitiis (Habac. 11, 12) ! In equo albo, de quo supra dictum est, Ecclesiam intellige: in sessore ejus, Christum Dominum recognosce. Quod autem dixit, Habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; ipse utique, et quæ in illo est, omnis Ecclesia. In veste sanguine sparsa, martyres qui sunt in Ecclesia, intelligendi sunt. Quod autem, exercitus qui est in cælo, sequebatur eum in equis albis; Ecclesia est in corporibus candidis. In gladio bis acuto potestas Christi intelligitur, de qua defenduntur justi, puniuntur injusti. In virga ferrea, justitia ejus cognoscitur, de qua erudiuntur humiles, superbi tanquam vasa figuli confringuntur. Quod autem dixit, Ipse calcat torcular vini iræ Dei omnipotentis: calcat enim etiam nunc, quando malos permittit ut persequantur bonos, et dimittit eos in voluptatibus suís; sed postea retribuet quando eos qui non ege. rint pœnitentiam, mittet in gehennam. Angelum stantem in sole, prædicationem in Ecclesia intellige. Ideo enim Ecclesia soli comparatur, quia de ea scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol, in regno patris eorum (Matth. xi, 43). Quod autem, clamavit omnibus avibus, quæ volant in medio cœli ; aves illæ Ecclesia intelligitur. Quod autem dictum est, Congregamini ad cœnam magnam, ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum; hoc in Ecclesia fieri in veritate cognoscimus. Nam quando omnes gentes Ecclesiæ incorporantur, spiritualiter comeduntur: et qui devorati a diabolo erant corpus diaboli, suscepti ab Ecclesia membra efficiuntur Christi. Quod autem de diabolo dixit, Et clausit et signavit super eum, ne seducat nationes, usque dum finiantur mille anni: sicut dictum est, isti mille anni a passione Domini aguntur, in quibus non permittitur diabolo facere quantum vult; quia non permittit Deus tentari servos suos supra id quod possunt sustinere (I. Cor. x, 13). Quod autem postea modico tempore solvendus est, tempus Antichristi designatur, in quo majorem potestatem sæ. viendi diabolus accepturus est. Quod autem dicitur, Væ, væ, civitas magna! Babylonia intelligitur. Sciendum tamen est, quod non sola civitas Babylonia persequitur sanctos, ut ipsa extincta universi vindicentur. In toto enim mundo est Babylonia in malis hominibus, et in toto mundo per

equitur bonos. Quod autem lapidem grandem velut molam misit angelus in mare, dicens, Šic mittetur 1 Babylonia ideo velut molam dicit Babylonem, quia amatores mundi revolutio temporum sicut mola conterit et in gyro mittit. Quod autem dixit, In veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et sanguis Prophetarum inventus est omnium ate occisorum super terram: non enim in una civitate occisi sunt A postoli et Prophetæ aut reliqui Martyres; sed hæc est civitas superborum, quæ in toto mundo persequitur sanctos. Ipsa est civitas quam Cain fratris sui sanguine fundavit, et vocavit nomine filii sui Enoch, id est, posteritatem : quia omnes mali in quibus Babylonia est, succedentes sibi usque ad finem mundi persequuntur Ecclesiam Dei. De quorum persecutione nos Dominus per suam misericordiam liberare dignetur, qui cum Patre et Spi ritu sancto, etc.

HOMILIA XVIII (a).

[Ib. xix-xxI.] In lectione quæ recitata est, fratres charissimi, beatus evangelista Joannes sic ait: Audivi vocem magnam populi multi, in cælo dicentium: Alleluia, Salus, et claritas, et virtus Deo nostro: quoniam vera et justa judicia ejus, quoniam judicavit meretricem illam magnam, quæ corrupit terram fornicatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manu ejus. Et iterum dixerunt, Alleluia. Hæc vox est Ecclesiæ, cum discessio facta fuerit, et cum ab ea exierint omnes ali æterno incendio concremandi. Et fumus eorum ascendit in sæcula sæculorum. Audite, fratres, et expavescite, et pro certo cognoscite quia Babylonia et meretrix, quorum fumus ascendit in sæcula sæculorum, non intelliguntur nisi homines cupidi, adulteri et superbi. Etideo si vultis hæc mala evadere, nolite tam gravia peccata committere. Et fumus, inquit, eorum ascendit: numquid enim visibilis civitatis exustæ fumus in sæcula sæculorum ascendit, et non hominum in su. perbia perdurantium? Ascendit autem ; et non, ascendet semper enim etiam in præsenti sæculo in perditionem vadit. Babylon autem crematurex par te, sicut Jerusalem in illis sanctis qui de sæculo migrant, transit in paradisum, Domino manifestante in paupere et divite (Luc. xvi, 19-22). Et audivi ut vocem populi multi, et ut vocem aquarum multarum, et ut vocem tonitruorum fortium, dicentes: Alleluia; quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens : gaudeamus, et exsultemus, et glorificemus nomen ejus; quoniam venerunt nuptiæ Agni, et mulier ejus paravit se mulier Agni Ecclesia est. Et datum est ei ut operiatur byssino splendido mundo, Byssinum enim justa facta sanctorum sunt: id est, datum est ei factis suis indui, sicut scriptum est, Sacerdotes tui induantur justitia (Psal. cxxx1, 9). Hi, inquit, omnes vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis : id est, in præsenti sæculo. Et recte dixit, Omnes et superstites et animæ justorum id est, et qui adhuc in hoc mundo vivunt, et qui jam de hac vita migraverunt, regnant cum Christo. Regnaverunt profecto dixit, sicut, Diviserunt vestimenta mea sibi (Psal. XXI, 19). Nam dicturus erat, Regnabunt. Ut ostenderet autem quod in hac vita isti mille anni sunt, ait, Hæc est resurrectio prima. Ipsa est enim qua resurgimus per Baptismum, sicut Apostolus dicit, Si consurrexistis cum Christo, quæ sursum sunt quærite (Coloss. 1, 2): et iterum, Tanquam ex mortuis viventes (Rom. vi, 13). Peccatum enim mors est, sicut dixit Apostolus, Cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Ephes. 11, 1). Et sicut prima mors in hac est vita perpeccatum, ita et prima resurrectio in hac est vita perremissionem peccatorum. Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima: id est, qui servaverit quod in Baptismo renatus accepit. In hoc secunda mors potestatem non habet : id est, æterna 1 Mss., mergetur.

Ms. Petrensis, sanctorum, (a) Alias 17.

tormenta non sentiet. Sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnebunt cum eo mille annos. Retulit spiritus cum hæc scriberet, regnaturam Ecclesiam mille annos in hoc sæculo usque ad finem mundi. Manifestum est quod dubitari non debeat de perpetuo regno, cum etiam in præsenti sæculo sancti regnent. Bene enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio etiam inter ipsas pressuras mundi et se et alios bene regunt. Et cum finiti fuerint mille anni, solvetur satanas de custodia sua. Finitos dixit, a toto partem. Nam sic solvetur, ut supersint anni tres et menses sex novissimi certaminis temporibus Antichristi. Et exiet seducere nationes quæ sunt in quatuor angulis terræ. A parte totum dicit: nam non omnes seduci possunt. Superbi tantummodo seducuntur et impii: quia veri et humiles christiani non seducuntur. Multi namque vocati, pauci electi (Matth. xx, 16). Et ascenderunt diabolus et populus ejus in altitudinem terræ: id est, in elationem superbiæ. Et circumdederunt castra sanctorum et dilectorum civitatem: id est, Ecclesiam. Hoc est quod supra dixit, collectos in Armagedon (Apoc. xvi, 16). Non enim ex quatuor angulis terræ potuerunt in unam civitatem congregari ; sed in ipsis quatuor angulis unaquæque gens congregabitur in obsidionem sanctæ civitatis, id est, in persecutionem Ecclesiæ. Et descendit ignis de cœlo à Deo id est, de Ecclesia. Et comedit eos : dupliciter hoc loco intelligitur ignis: aut enim per ignem sancti Spiritus credunt in Christum, et spiritualiter comeduntur ab Ecclesia, id est, incorporantur Ecclesiæ; aut peccatorum suorum igne comeduntur, et pereunt. El diabolus seducens ipsos, missus est in stagnum ignis et sulfuris, ubi et bestia et pseudoprophetæ : pseudoprophetæ intelliguntur aut hæretici aut ficti Christiani.Ex quo enim passus est Dominus, moritur bestia et pseudoprophetæ, et in ignem mittuntur, usque dum finianturmille anni ab adventu Domini. Et punientur die ac nocte in sæula sæculorum. Et vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni : et libri aperti sunt, et alius liber apertus est, qui est vitæ uniuscujusque. Libros apertos Testamenta Dei dicit secundum enim utrumque Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum uniuscujusque vitæ, memoriam dicit gestorum nostrorum; non quod librum habeat commemoratorium occultorum cognitor. Et judicati sunt mortui ex his ad quæ scripta sunt in libris secundum opera sua id est, ex Testamentis judicati sunt, secundum quod Dei præcepat aut fecerunt, aut non fecerunt. Et dedit mare mortuos suos eos quos hic judicii dies inveniet vivos, ipsi sunt mortui maris; quia hoc sæculum mare est. Mors et infernus dederunt mortuos snos: id est, eos qui in sepulcris inveniendi sunt indie judii. Mors et infernus missi sunt in stagnum mortem et infernum diabolum dicit et populum ejus. Et si qui non est inventus scriptus in libro vitæ : et qui vofuptatibus suis dimissus, per temporaneam examinationem in hoc sæculo non meruit judicaria Deo dum viveret, missus est in stagnum ignis. Et vidi cœlum novum et terram novam. Primum enim cœlum et primaterra abierunt, et mare jam non est. Et civitatem sanctam Jerusalem novam vidi, descendentem de cœlo a Deo, compositam sicut sponsam, et ornatam viro suo. Et audivi vocem magnam de cœlo dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum ipsis; et ipsi erunt populus ejus, et ipse Deus cum eis eril eorum Deus et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum ; et mors non erit amplius, et luctus non erit. Hoc totum de gloria Ecclesiæ dixit, qualem habebit post resurrectionem. Et dixit, Scribe; quoniam sermones isti fideles et veri sunt. Et dixit mihi; Ego sum a et w, initium et finis. Ego sitienti dabo ex fonte aquæ vitæ gratis; id est, cupienti remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit hæc; et ero ejus Deus, et ipse erit meus filius. Timidis autem et incredulis, et execrabilibus, et homicidis,

et veneficis, et idolorum cultoribus, et omnibus mendacibus pars erit in stagno ardente igne et sulfure, quod est mors secunda. Quod supra dictum est, Judicavit meretricem illam magnam quæ corrupit terram in fornicatione sua, et vindicavit sanguinem servorum suo· rum de manu ejus; hæc vox est Ecclesiæ, cum ab ea in die judicii exierint omnes mali, æterno incendio concremandi. Et fumus eorum ascendit in sæcula sæculorum. Non enim visibilis civitatis fumus ascendit in sæcula sæculorum, sed hominum in superbia perdurantium. Quod autem dicit, Quia venerunt nuptiæ Agni; de Christo intelligitur, et de Ecclesia. Quod vero eam dicit opertam bysso; in bysso opera justa sanctorum intelliguntur, quibus justi vestiuntur, secundum quod dictum est, Sacerdotes tui induantur justitia. Quod autem dicit, eos regnasse mille annos; præsens tempus intelligitur, in quo sancti juste regnare dicuntur, quia se ita cum Dei adjutorio regunt, ut a peccatis vinci non possint. Et ut hoc evidenter ostenderet, secutus ait: Hæc est prima resurrectio. Prima enim resurrectio, qua a morte peccati ad vitam justitiæ animæ resurgunt, toto nunc tempore agitur secunda vero, qua de terræ pulvere ad vitam corpoream redeunt, in futurum exspectatur 1. Ipsa est enim qua resurgimus per Baptismum. Quia sicut prima mors in hac vita est per peccatum, ita et prima resurrectio per remissionem peccatorum. Beatus et sanctus qui habet in resurrectione prima partem: id est, qui servaverit quod in Baptisino renatus accepit. Quod autem dicit, regnaturam Ecclesiam mille annos; in hoc sæculo intelligitur usque in finem mundi. Unde manifestum est quod dubitari non debeat de perpetuo regno, cum etiam in præsenti sæculo sancti regnent. Recte enim regnare dicuntur, qui cum Dei adjutorio, etiam inter ipsas pressuras mundi, et se et alios bene regunt. Quod autem de diabolo dicit, Quia seducit nationes quæ sunt in quatuor angulis terræ, a parte totum intelligitur. Nam soli mali seducuntur, secundum illud, Multi vocati, pauci electi. Quod autem dicit, quia diabolus et angeli circumdederunt castra sanctorum, et civitatem dilectorum: non enim potuerunt ex quatuor angulis terræ in unam civitatem congregari, sed in ipsis quatuor angulis unaquæque gens congregaturin persecutionem Ecclesiæ. Quod autem dicit, Cecidit ignis de cœlo et comedit eos, dupliciter intelligitur: aut enim per ignem sancti Spiritus spiritualiter comeduntur,dum Ecclesiæ incorporantur; aut si ad Deum converti noluerint, peccatorum suorum igne comeduntur,et pereunt. Quod autem dicit, libros apertos esse, Testamenta Dei intelligi voluit. Secundum enim utrumque Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum vero vitæ uniuscujusque, memoriam dicit gestorum no. strorum, quia in die judicii nihil latebit, nec ullus poterit abscondere peccata vel crimina sua. Quod dicit, quia mare dedit mortuos suos; eos dicit quos in hoc mundo vivos invenerit adventus Christi.Ipsi sunt mortui maris, quia hoc sæculum mare est. Quod dicit, Mors et infernus dederunt mortuos suos; illi intelliguntur, qui in sepulcris inveniendi sunt in die judicif. Et mors et infernus missi sunt in sta· gnum ignis. Hoc loco mortein et infernum, diabolum et populum ejus intelligi voluit, qui voluptatibus suis dimissus,per temporaneam examinationem non meruit judicari. Post hæc exposita Ecclesiæ gloria adjungit et dicit, Ego sitienti dabo ex fonte vitæ aquæ gratis : id est, cupienti remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit hæc, et ero ejus Deus, et erit meus filius: quod ipse præstare dignetur, qui cum Deo Patre, etc.

Ms. Belgicus non habet hæc verba: Prima enim resurrectio, qua a morte peccati ad vitam justitiæ animæ resurgunt, toto nunc tempore agitur secunda vero, qua de terræ pulvere ad vitam corpoream redeunt, in futurum cxspectatur.

HOMILIA XIX (a).

[Ib. xxi et xxu.] Sicut modo audivimus, fratres charissimi, locutus est Angelus Domini ad beatum Joannem dicens: Veni, ostendam tibi sponsam, uxorem Agni. Et abstulit me in spiritu supramontem magnum et altum montem Christum dicit: Et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem, descendentem de cælo a Deo. Hæc est Ecclesia, civitas in monte constituta, sponsa Agni. Ipsa enim civitas tunc in monte est constituta, quando in humeris pastoris, tanquam ovis adovile proprium revocata est (Luc. xv, 5). Si enim alia est Ecclesia,alia civitas descendens de cœlo, erunt duæ sponsæ, quod omnino fieri non potest. Et hanc enim civitatem sponsam dixit Agni. Unde manifestum est ipsam esse Ecclesiam, quam sic describit, dicens: Habentem claritatem Dei. Luminare ejus simile lapidi pretiosissimo. Lapis pretiosissimus Christus est. Habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portas angelos duodecim.Ostendit duodecim portas et duodecim angelos, Apostolos esse et Prophetas: quoniam, sicut scriptum est, coædificati sumus super fundamen tum Apostolorum et Prophetarum (Ephes. 11, 20); sicut et Dominus dixit Petro, Super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam (Matth. xvi, 18). Ab oriente portæ tres, ab aquilone portæ tres, ab austro portæ tres, ab occidente portæ tres: et quia civitas ista quæ describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, ideo per quatuor par tes civitatis ternæ porte esse dicuntur, quia per totas quatuor partes mundi, Trinitatis mysterium in Ecclesia prædicatur. Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ea duodecim nomina Apostolorum Agni: quod sunt portæ, hoc fundamenta; quod civitas, hoc murus, hoc supellex. Et qui loquebatur mecum habebat mensuram arundineam auream : in arundine aurea, homines Ecclesiæ ostendit, fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos; sicut dicit Apostolus, Habentes thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. iv, 7). Et supellex muri et civitas aurum mundum, simile vitro mundo Ecclesia enim aurea est, quia fides ejus velut aurum splendet; sicut septem candelabra, et ara aurea et phialæ aureæ ; hoc totum Ecclesiam figuravit. Vitrum autem ad puritatem fidei retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil est simulatum, sed totum perspicuum in sanctis Ecclesiæ. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretiosi. Fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonix, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum berillus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus: ideo diversitatem gemmarum in fundamentis nominare voluit, ut dona diversarum gratiarum, quæ Apostolis data sunt, demonstraret; sicut de Spiritu sancto dictum est, Dividens singulis prout vult (I Cor. xu, 11). Et duodecim margarita singillatim: et unaquæque porta erat ex una margarita : et in istis margaritis, sicut dictum est, Apostolos designavit; qui ideo portæ dicuntur, quia per doctrinam suam æternæ vitæ januam pandunt. Et platea civitatis aurum mundum, ut vitrum perspicuum: et templum non vidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum ejus est et Agnus: hoc ideo, quia in Deo est Ecclesia, et in Ecclesia Deus. Civitas non indiget sole neque luna, ut luceant in ea: quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo æterno sole deducitur per mundi tenebras. Claritas enim Dei illuminavit eam: et lucerna ejus Agnus est: ipso dicente. Ego sum lumen mundi (Joan. vi, 12); et iterum, Ego sum lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. 1, 9). Ambulabunt gentes in lumine ejus, usque in finem. Et reges terræ afferent gloriam : reges terræ, filios Dei dicit. Et portæ ejus non claudentur die. Nox enim ibi non est: usque in æternum. 1 Ms., Patriarchas. (a) Alias 18.

Et inferent gloriam et honorem gentium: in Christo utique credentium. Et non introibit neam omne immundum, aut faciens abominationem et mendacium, nisi scripti in libro vitæ Agni. Et ostendit mihi flumen aquæ, sicut crystallum, exiens a throno Dei et Agni, in medio plateæ ejus fontem Baptismi ostendit in medio Ecclesiæ, venientem a Deo et Christo. Nam quale decus civitatis esse potest, si flumen per medium platea ejus ad impedimentum habitantium descendat? Et ex utraque parte fluminis lignum vitæ faciens fructus duodecim per singulos menses, et reddens fructum suum. Hoc de cruce Domini dixit. Nullum est lignum quod omni tempore fructificet, nisi crux quam gestant fideles, qui rigantur aqua ecclesiastici fluminis, et reddunt fructum perpetuum omni tempore. Et thronus Dei et agni in ea erit: utique a nunc in sæcula. Et servi ejus servient ei, et videbunt faciem ejus :sicut dicit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. xiv, 9); et, Beati mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Matth. v, 8). Et nomen ejus in frontibus eorum. Et nox non erit amplius, et non egebunt lumine lucernæ, et lumine solis; quoniam Dominus Deus illuminabit super eos, et regnabunt in sæcula sæculorum. Omnia ista a Domini passione cœperunt. Et dixit mihi angelus: Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus tempus enim prope est. Qui injustus est injusta faciat adhuc, et sordibus sordescat adhuc: isti sunt propter quos dixerat, Signa quæ locuta sunt septem tonitrua (Apoc. x, 4). Et justus justitiam faciat adhuc, et sanctus sancrificetur adhuc : isti sunt propter quos dixit, Ne signaveris verba prophetiæ libri hujus. Ac sic Scripturæ divinæ omnibus superbis, et plus mundum quam Deum amantibus signatæ sunt: humilibus autem et timentibus Deum apertæ sunt, Ecce venio cito, et merces mea mecum, redder e unicuique secundum opera ejus. Ego sum a et w, primus et novissimus, initium et finis. Beati qui servant mandata hæc, ut sit potestas eorum super lignum vitæ, et per portas intrent in civitatem : qui enim non servant mandata, non per portas intrant, sed alia parte. In istis signatus est liber, de quibus sequitur et dicit. Foris canes, et venefici, et fornicarii, et homicidæ, et idolorum cultores, et omnis amans et faciens mendacium. Ego Jesus misi angelum meum testari vobis hæc in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida malutina. Spiritus et sponsa dicunt, Veni: utique sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia. Qui sitil, veniat; qui vult,accipiat aquam vitæ gratis : id est, Baptisma. Testor ergo omnem audientem sermones prophetiæ libri hujus: Si quis apposuerit ad ea, apponat super eum Deus plagas scriptas in hoc libro: et si quis dempserit de sermonibus prophetiæ hujus, demet Deus partem ejus a ligno vitæ et ex civitate sancta; scripta in libro. Hoc dicit qui testificatur hæc propter falsatores sanctarum Scripturarum; non prop. ter eos qui simpliciter quod sentiunt, dicunt. Etiam venio cito: mons altus, in quo sanctus Joannes ascendisse se dixit, spiritus intelligitur. In civitate 1 Ms. Petrensis, Christus.

Jerusalem, quam se ibi vidisse dixit, Ecclesia significata est. Quod in Evangelio ipse Dominus ostendit, quando dixit, Non potest civitas abscondi supra montem posita (Matth. v, 14). Quod autem dicit, habere eam lumen simile lapidi pretiosissimo; in illo lapide Christi claritas demonstratur. In duodecim portis et in duodecim angelis. Apostoli intelliguntur et Patriarchæ, secundum illud, Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum: et quia civitas quæ describitur, Ecclesia est toto orbe diffusa, ideo per quatuor partes ejus propter Trinitatis mysterium ternæ portæ esse dicuntur. In arundine aurea,homines Ecclesiæ ostendit,fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos, propter illud Apostoli: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus. Quod dicit civitatem auream, aram auream, et phialas aureas; Ecclesia est propter fidem rectam. In vitro autem puritas fidei ipsius significata est. Quod autem nomina diversarum gemmarum in fundamentis nominare voluit; dona diversarum gratiarum, quæ Apostolis data sunt, demonstravit. In illis autem margaritis Apostolos designavit, qui ideo portæ dicuntur, quia per doctrinam suam æternæ vitæ januam pandunt. Quod autem dicit, Quia templum non vidi in ea, quia Dominus omnipotens templum ejus est, et Agnus; hoc ideo, quia Deus est in Ecclesia, et Ecclesia in Deo. Quod vero dicit, Quia civitas non indiget sole neque luna; hoc ideo, quia non visibili sole Ecclesia, sed Christi æterno lumine inter tenebras mundi istius spiritualiter illuminatur, sicutipse dicit, Ego sum lumen mundi. Reges terræ, filios Dei, id est, Christianos intelligi voluit. In flumine aquæ, sicut crystallum, fontem Baptismi in medio Ecclesiæ venientem a Deo et Christo. Quod autem dixit, Lignum juxta fluvium duodecies per singulos menses dare fructum; crux intelligitur, quæ per totum mundum non solum omnibus inensibus, sed etiam omnibus diebus,in his qui baptizantur,exhibet fructum Deo. Quod autem dicit, Dominus Deus illumina vit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum; omnia ista a Domini passione cœperunt. Quod vero in superiori parte libri dixit, Signa quæ locuta sunt septem tonitrua; propter eos dixit,de quibus ait: Ut sordidus sordescat adhuc, et qui injustus est injusta faciat adhuc. Illud autem quod ait, Ne signaveris verba prophetiæ; propter sanctos et justos intelligi voluit.Ac sic Scripturæ divinæ omnibus superbis, et plus mundum quam Deuma mantibus signatæ sunt,humilibus autem et Deum timentibus apertæ. Et quia sic concludit Apocalypsis Joannis evangelistæ, ut dicat, Ecce venio cito; oremus ut secundum suam promissionem Dominus Jesus Christus ad nos venire, et per suam misericordiam de carcere nos mundi istius liberare, et ad suam beatitudinem pro sua pietate perducere dignetur qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

Ibid.

II. Quid res, quid signa.

Ibid.

III. Rerum divisio.

Ibid.

[blocks in formation]

IN TERTIUM TOMUM PRÆFATIO.

QUÆ IN HOC TERTIO VOLUMINE CONTINENTUR.

ADMONITIO IN LIBROS DE DOCTRINA CHRISTIANA.

9-10

13-14

S. AURELII AUGUSTINI, HIPPONENSIS EPISCOPI,
DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR. 15-16
PROLOGUS.
Ibid.

LIBER PRIMUS.

-

Principio fit partitio totius operis,
quo Scripturarum studiosus cum ad earum inves-
tigandum sensum, tum ad edisserendum institua-
tur. Mox observata eorum de quibus doctrina
tradenda est distinctione in res et signa, susci-
pitur in hocce priore libro tractatio de rebus. Res
porro alias esse quibus frui, alias quibus nonnisi
uti liceat: et quidem Deo soli fruitione inhæren-
dum esse, eoque nos ipsius incarnatione Verbi et
rebus ab ipso temporaliter gestis, atque traditis
Ecclesiæ clavibus promoveri; inter eas vero res
que in usum veniunt, nonnullas esse quibus di-
lectio jure impenditur, sed in Deum relata. Qui-
bus explicatis docetur totius Scripturæ sacræ ple-
nitudinem et finem esse geminam charitatem, Dei
propter seipsum ac proximi propter Deum.
CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur
Scripturæ tractatio; quæ cum Dei auxilio susci-
pienda.

19-20

23

-

LIBER SECUNDUS. - Jam de signis verbisque Scrip-
turæ sacræ sermonem instituit Augustinus, osten-
ditque hujus germanum sensum plerumque ideo
non percipi, quia signa illa aut ignota sunt, aut
ambigua. Quapropter prolato in primis divino-
rum librorum canone, declarare pergit quarum
potissimum linguarum peritia, quænamve disci-
plinæ ac scientiæ conferant ad illam signorum
ignorantiam removendam. Ubi data occasione de
repudiandis superstitiosis artibus et doctrinis
strictim, sed profunde disputat. Quemadmodum
etiam animo comparatus is esse debeat, qui ope-
ram studio Scripturarum navaturus sit, declarat
sub initium et ad finem libri.
CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.
II. De quo signorum genere hic tractandum.
III. Inter signa principatum obtinent verba.
IV. Unde litteræ.

V. Diversitas linguarum.

vi. Obscuritas Scripturæ in tropis et figuris quor-
sum utilis.

VII. Gradus ad sapientiam: primus, timor; secun-
dus, pietas; tertius, scientia; fuartus, fortitudo;
quintus, consilium; sextus, purgatio cordis ; sep-
timus gradus seu finis, sapientia.
VIII. Libri canonici.

IX. Qua ratione vacandum studio Scripturæ.
X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota
signa vel ambigua.

XI. Ut ignorantia signorum tollatur necessaria est
linguarum cognitio, ac præsertim græcæ et
hebrææ.

XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verbo-
rum ambiguitate ut accidit error interpretum.
XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.
XIV. Ignoti verbi et ignotæ locutionis unde eruenda
locutio.

35-36
Ibid.

37

Ibid.

38

Ibid.

Ibid.

39
40

42

Ibid.

Ibid.

43

44

45

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »