Obrazy na stronie
PDF

dunt ut fides catholica habet, blasphemant ; cum eum et occisum prædicent, et resurrexisse: quia et ipse satanas transfigurat se in angelum lucis (II or. xi, 14). Et aliter: occiduntur hæreses per Catholicos, cum Scripturarum testimoniis opprimuntur, sed illi nihilominus quasi satanæ plaga redivivi peragunt opera satanæ, et non cessant blashemare,etad dogma suum quos possunt attrahere. t mirata est omnisterra secuta bestiam, et adoraverunt draconem qui dedit potestatem bestiae : utique habent potestatem hæretici, sed præcipue Ariani. Et adoíraverunt bestiam dicentes, Quis similis bestiae ? aut quis poterit pugnare cum ea? Hoc ideo quia sibi blandiuntur hæretici, quod nullus meliùs credat illis, et quod nullus vincat populum ipsorum qui bestiæ nomine censetur: cui datum est ab ipso diabolo, et a Deo permissum est, ut loquatur magna et blasphemiâs ; sicut dicit Apostolus: Oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti sint in vobis (I Cor. xi, 19). Et data est ei potestas facere menses quadraginta duos: tempus novissimæ persecutionis In istis quadraginta duobus mensibus intelligimus. Deinde aperuit os suum in blasphemiam ad Deum : hic manifestum est illos significari qui de Ecclesia recesserunt catholica; ut qui ante occulte intra Ecclesiam quasi fidem rectam tenere videbantur, in persecutione aperto ore in Deum proferant blasphemiam. Et in tabernaculum ejus, et in eos qui in coelo habitant : id est, in sanctos qui intra Ecclesiam continentur, quæ cœlum est nuncupata, quia et ipsi tabernaculum Dei sunt. Et datum est ei bellam facere cum sanctis, et vincere eos : a toto partem intelligimus, quæ vinci potest; non enim boni Christiani, sed illi qui mali sunt vincuntur. Et data est ei potestas super omnem tribum et linguam, et adorabunt eam omnes habitantes terramn : omnes dixit, sed in terra habitantes, non in cœlo. Quorum non est scriptum nomen in libro vitæ Agni : de diabolo dixit vel ejus populo, non est scriptum nomen ejus in libro vitæ.Signati (a) ab origine mundi: quia in præsentia Dei Ecélesia ante præordinata est atque signata. Quod ipse præstare, etc. HOmilla XI. [Ib. xiii et xiv]. In lectione quæ modorecitata est, frätres charissimi, audivimns beatum Joannem dicentem, Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra : quod est mare, hoc terra. Et habebat cornua duo similia Agni : id est, duo Testamenta ad similitudinem Agni, quod est Ecclesia. Et loquebatur ut draco: hæc est illa quæ sub nomine christiano agnum præfert, ut draconis venena latenter infundat ; hæc est hæretica Ecclesia. Agni enim similitudinem non imitaretur, si aperte loqueretur : nunc Christianitatem fingit, quo securius incautos decipiat. Propterea Dominus dicit, Cavete a pseudoprophetis, etc. (Matth. vii, 15). Et facit terram et eos qui in ea sunt ut adorent bestiam priorem,cujus curata est plaga mortis ejus: et faciet signa magna, ita ut ignem faciat descenere de coelo in terram : et quia coelum Ecclesia est, uid est ignem de cœlo descendere, nisi hæreses e Ecclesia cadere? sicut scriptum est, Eae nobiserie. runt, sed non erant eae nobis (I Joan. ii, 19). lgnis enim de cœlo descendit quando hæretici qui de Ecclesia §\£$? Ecclesiam persequuntur. Bestia ergo cum duobus cornibus, facit ut populus simulacrum bestiæ, id est diaboli ad inventionem adoret. Ut det eis notam super manum eorum deaetram, aut super frontem eorum : mysterium enim disputat facinoris. Sancti enim qui suut in Ecclesia, Christum accipiunt in manu et in fronte ; hypocritæ au1temu bestiam sub Christi nomine. Si qui non adoraverunt bestiam, nec imaginem ejus, nec acceperunt inscriptionem ' in fronte, aut in manu sua, occidentur : non abhorret a fide. ut bestia ipsa impia civitas lmtelligatur, id est congregatio vel conspiratio omnium . ' Ms. Petrensis, imaginem ejus neque inscriptionem. (a) Pro esphagmenon,occisi,legitesphragisménoù,signati,

impiorum vel superborum, quæ Babylonia dicitur, et interpretatur Confusio ; et ad ipsam pertinent quicumque res confusione dignas exercere voluerint. Ipse est populus infidelium, contrarius populo fideli et civitati T)ei. Imago vero ejus simulatio est, in eis videlicet hominibus, qui velut fidem catholicam profitentur, et infideliter vivunt; fingunt enim se esse quod non sunt, vocanturque nqn veraci effigie, sed fallaci imagine christiani : de quibus Apostolus dicit, Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes(II Tim. m, 5); quorum non parva portio in Ecclesia continetur. Justi autem non adorant bestiam, id est, non consentiunt, non subjiciuntur: neque accipiuntinscriptionem,notam scilicet criminis, in fronte propter professionem, in manu propter operationem. Sic ergo facient, Ut nemo possit mercari, nisi qui habet nomen aut notam bestiae, aut numerum nominis ejus. Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae : numerus enim hominis est: id est, Filii hominis Christi, cujus nomen in hæreticis sibi fecit bestia. Faciamus ergo numerum quem dixit, ut accepto numero inveniamus nomen et notam. Numerus, inquit, ejus est sercenti seacdecim 1. Quem faciamus secundum Græcos maxime quia ad Asiam scribit, Et ego, in

uit, α et ». Sexcenti et sexdecim græcis litteris sic fiant χιατ'. Quæ notæ solutæ, numerus est: redactæ auitem in monogrammum, et notam faciunt, et numerum, et nomen. Hoc signum Christi intelligitur, etipsius ostenditur similitudo, quam in veritate colit Ecclesia. Cui se similem facit hæreticorum adversitas, qui cum Christum spiritualiter persequantur, tamen de signo crucis Christi gloriari videntur. Hoc ideo, quia dictum est, Numerus bestiae numerus hominis est. Et vidi, et ecce Agnus stans in monte Saon, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus eorum. Aperuit quæ sit imitatio notæ in frontibus, dum et Deum et Christum dicit scriptos in frontibus Ecclesiæ. Et audivi vocem de coelo sicut aquarum multarum : id est, centum quadraginta quatuor millium. Et sicut tonitrui magni: et vocem quam audivi sicut citharaedorum citharizantium in citharis suis. Quod autem dixit, Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquimaverunt, etc., virgines hoc loco non solum corpore castos intelligamus, sed maxime omnem Ecclesiam, quæ fidem puram tenet, sicut dicit Apostolus, Sponsavi enim vos uni viro, virginem castam erhibere Christo (II Cor. xi, 2): nulla adulterina hæreticorum commixtione pollutam, nec in male blandis et mortiferis hujus mundi voluptatibus usque ad exitum vitæ suæ absque remedio pœnitentiæ infelici perseverantia colligatam. Addit post hoc dicens: Et in ore ipsorum non est inventum mendacium. Non dixit, non fuit; sed, non est inventum. Qualem enim invenit Dominus cum hinc evocat, talem et judicat: nam aut per Baptismum, aut per pœnitentiam possumus in interiori homine et virgines effici et sine mendacio. Nunc iterum recapitulatio. Et vidi, inquit, alium angelum volantem in medio cæli : id est, prædicationem in medio Ecclesiæ discurrentem. Habentem Evangelium æternum; ut evangelizaret habitantibus in terra, dicens : Timete Dominum, etc. Volunt aliqui intelligi angelum volantem in medio coeli Eliam; et aliam angelum qui eum sequitur, comitem Eliæ, qui eo tempore prædicabit. Et alius angelus secutus est : id est, pacis futuræ prædicatio. Dicens, Cecidit, cecidit Babylon illa magna : Babylonem civitatem impiam, sicut jam supra dictum est, diaboli congregationem dicit, id est, populum ipsi consentientem : et omnem concupiscentiam et corruptelam, quam in perniciem sui et humani generis exquirit. Nam sicut Ecclesia civitas Dei est et omnis conversatio coelestis : ita e contrario civitas est diaboli Babylon in omni mundo, sicut dicit

* Sic Mss At editi, sexcenti sexaginta sex.

Dominus, Ecce ponam Jerusalem lapidem conculcabilem in omnibus gentibus (Zach. xii, 3). Ecclesia ergo dicit, Cecidit, cecidit Babylon illa magna. Jam quasi erfectum dicit, quod adhuc futurum erat : sicut illud, Diviserunt sibi vestimenta mea (Psal. xxi, 19). Quae a rino iræ fornicationis suae potavit omnes gentes : omnes gentes, civitas est mundi, id est omnes superbi et impii, sive extra Ecclesiam, sive in Eccle§ia constituti. Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem Filium hominis, id est, Christum. Ecclesiam enim describit in claritate sua præcipue post persecutionum flammas albentem. Habenlem in capite suo coronam auream: ipsi sunt seniores culm coronis aureis. Et in manu sua falcem acutam : ista falx separat Catholicos ab hæreticis, sanctos a peccatoribus, sicut dicit Dominus de messoribus. Si autem putandum est quod ipse specialiter Christus visus est in nube albâ messor; quis est vindemiator, nisi idem, sed in suo corpore quod est Ecclesia ? Forte non male sentitur, si istos tres angelos qui exierunt, triformem intellectum Scripturarum intelligamus, juxta historialem, moralem, et spiritualem : falcem vero discrepationem. Et misit in torcular iræ Dei magnum: non in torcular magnum; sed ipsum misit in torcular, id est superbum quemque. Et calcatum est torcular eaetra civitatem : id est, €xtra Ecclesiam. Facta enim dissensione, foris exit omnis homo peceati. Calcatio autem torcularis, retributio est peccatorum. Et eaeiit sanguis de torculari usque ad Ε equorum : exiet ultio usque adrectores populorum. Usque enim diabolum et angelos ejus fiovissimo certamine exiet ultio sanguinis effusi. Per stadia mille seaccenta : id est, per omnes quatuor partes mundi, Quaternitas enim est conuaternata, sicut est in quatuor faciebus quadriòrmibus et totis. Quater enim quadringenti sunt mille sexcenti 1. HoMIL1A XII. [Ib. xv et xvi.] In lectione quæ recitata est, fratrés charissimi,T dixit se sanctus Joannes vidisse aliud signum in caelo magnum et mirabile : angelos septem : id est, Ecclesiam. Habentes plagas septem novissimas, quoniam in his finita est ira Dei : novissimas dixit, quia semper ira Dei percutit populum contumacemi septem plagis, id est, perfeete ; sicut ipse Deus in Lévitico frequenter repetit, Et percutiam vos septies, propter peccata vestra (Levit. xxvi, 24). Et vidi sicut mare vitreum : id est, fontem Baptismi pellucidum. Miaetum igne : id est, spiritu vel tentaiione. Et victores bestiae super mare vitreum : id est, in Baptismo. Habentes citharas Dei ; id est, corda laudantium Deo dedicata. Et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni: id est, utrumque Testamentum. Magna et mirabilia opera tua sunt : hæc enim in utroque Testamento sunt, quod cantant supradicti. Repétit quod proposuerat dicens: Post hæc vidi, et ecce apertüm est templum tabernaculi testimonii in coelo. Templum Ecclesiam jam diximus sentiendam, angeluim qui exiit de templo et jussit sedenti super nubem, imperium Domini esse, digtum est. Jussionis enim exitusest, sicut evangelista dicit, Eaeiit edictum a Caesare .4ugusto (Luc. ii, !). Induti lino mundo et splendido, et cincti super pectora sua zonas aureas : manifeste ostendit in septem angelis Ecclesiam. Sic enim initium descripsit de Christo : Habentem, inquit, zonam auream super ubera. Et unum eae quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas de ira Dei (Apoc. i, 13) : istæ sunt phialæ quas cum odore feruntseniores et animalia, quæ sunt Ecclesia ; qui et septem angeli. Et quod sunt odoramenta, hoc ira Dei, hoc et verbum Dei. Sed et hæc omnia dant bonis vitam, malis inferunt mortem : ut est illud, Aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. ii, 16). Orationes enim sanctorum, qui est ignis exiens de ore testium, ira t ln Ms. Petrensi, sub cujus protectione nos Dominus liberare dignetur.

sunt mundo et impiis. Hoc ideo, quia superbis et impiis non sufficit, quod eos qui sancti sunt, nec diligunt, necimitantur, verum etiam ubicumque potuerint per sequuntur. Omnes istæ plagæ spirituales sunt, et in anima fiunt. Nam ipso íeííííííííí omnis populus impius ab omni plagâ corporis; quia non 111eretur in præsenti sæcúlo ÉÉ uasi qui acceperit totam sæviendi potestatem : sed spiritualiter, id est, voluntaria et mortalia peccata, quæ sunt ulcera in animabus suis, patiuntur omne§ impii et superbi. Secundus fudit phialam suam in mare, et reliqua. Mare, flumina, fontes aquarum, sol, thronus bestiæ, fluvius Euphrates, aef, super quæ angeli fuderunt phialas, terra est et hominès: quia omnibus angelis in terram fundere mandatum est. Omnes autem plagæ istæ a contrario intelligendæ sunt : plaga est enim insanabilis, et ira magna, accipere potestatem peccandi, maxime in sanctos, nec corripi ; adhuc major ira Dei, et errorum fomenta subministrari injustitiæ. Hæc plaga iræ Dei, hæc vulnera, transpungi et gaudere et placeresibi unumquemque in peccatis. Sic prosperitas malorum, ulcera sunt animarum : et adversitas justorum, æternorum sunt pretia 1 gaudiorum. In tertio vero angelo et aquarum conversione in sanguinem, omnes angelos populorum intellige, id est, infirmiores * homines in animo cruentos. Quartus angelus effudit phialam suam super solem, et usti sunt homines ustione magna : hoc futurum est adhuc in igne gehennæ. Nam diabolus in præsenti cum in anima occidat amatores suos, non solum non urit in corpore, sed quantum permittitur clarificat : quam claritatem et lætitiam Spiritus sanctus pla$; definivit et dolores. Et blasphemaverunt nomen

ei habentis potestatem in his plagis, nec egerunt pænitentiam. Quia non in corpore, sed in animo percutiuntur plagis istis a Deo: ideo nec Domini recordantur, sed in pejus proficiunt ; et propterea blasphemant, persequentes sanctos ejus. Quintus effudit phialam suam super sedem bestiæ, et factum est regnum ejus tenebrosum : thronus bestiæ, Ecclesia ipsius est, id est congregatio superborum, quæ hujusmodi plagis obcæcatur. Comedebant linguas suas a doloribus suis: id est, sibi nocebant blasphemantes ex ira Dei, quia transpuncti gaudia existimabant. Et pænitentiam non egerunt : utique obdurati lætitia. Et seaetus angelus effudit phialam suam super flumen magnum illud Euphratem : id est super populum. Et siccata est aqua ejus: sicut supra dixit, aruit messis terræ, id est, ad combustionem parata est. Ut praeparetur via eorum qui sunt ab ortu solis : id est, Christo : his enim perfectis justi, proficiscuntur obviam Christo.

HomlllA XIli.

[Ib. xvi et xvii.] Sanctus Joannes, fratres charissimi, dum de septem angelorum phialis vel plagis loqueretur, solitò more prætermisso septimo angelo recapitulat ab origine breviter dicens : Et vidi eae ore draconis, et eae ore bestiae, et eae ore pseudo prophetae spiratus tres immundos in modum vanarum. Unum spiritum vidit, sed pro numero et portione * unius corporis. Draco, id est diabolus: jam et bestia, id est corpus diaboli, et pseudopropheta, id est præpositi corporis diaboli, unus spiritus est, quasi ranæ. Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa. Ranæ namque præter horrorem proprium, etiam in loco immundo sunt *. Quæ cum aquarum incolæ et indigenæ videantur, non solum aquarum refugæ et siccitatis impatientes sunt, sed etiam in ipsis aquis, in aquæ sordibus et coeno volutantur. Sic hypocritæ non in aqua, ut putantur, degunt ; sed in sordibus, qaas credentes in aqua deponunt. Ratis sunt similes etiam homines, qui in peccatis

t Mss., præmia.

* Mss., interiores. * Ms. unus, participatione. Alius, partitione. * Mss., proprio etiam loco immundæ sunt,

vel criminibus, quæ alii per pœnitentiam vel Baptismum deponunt, volutari non erubescunt.Quando enim aliquis se convertit ad Deum, et pœnitet fuisse supérbum,adulterum,ebriosum veleupidum, qui ista peccata quæ alius confitendo relinquit, imitätur, cogitans apud se et dicens, Facio quod volo, et posteà quomódo iste agit pœnitentiam, et ego agó; et subito dum ei supervenit ultimus dies, perit confessio, et restat damnafio : iste qui talis est, dum alios non ad bonum, sed ad malum vult imitari, in luto, unde alius liberatus est, velut rana involvitur, et volutatur. Ranæ ergo significant spiritus dæmoniorum facientes signa. Qui eaeeunt ad reges totius orbis congregare eos ad bellum diei magni Domini. Diem magnum totum tempus dicit a passione D0mini. Sed pro locis accipiendus est dies : aliquando diem judiéii dicit, aliquando novissimam persecutionem, quæ sub Antichristo futura est, aliquando totum teûmpus, sicut per Amos prophetam : Væ, inuit, eis qui concupiscunt diem Domini ! Et utquid vobis ies Domini 1 (Amos. v, 18) ? et reliqua quæ ibi sequuntur. Omnia hæc in hac sunt vita his dies quibus Domini tenebræ sunt : qui concupiscunt diem Domini, id est qui in hoc sæculo delectantur, quibus suave est, qui in eo voluptati et luxuriæ servientes lucra percipiunt, qui existimant quæstum esse religionis, quibus dicitur, Vae vobis qui saturati estis (Luc. vi, 23)! non illi quibus dicitur, Beati qui lugent (Matth. v, 5). Recapitulat iterum ab eadem pérsecútioue dicens : Et facta sunt fulgura et tonitrua, et terrae motus factus est magnus, qualis non est factuser quo homines facti sunt;et facta est illa civitas magna in tres partes. Hæc civitas magna, omnis omnimio populus intelligitur qui est sub cœlo, qui fiet in tre§ partes cum Ecclesia divisa fuerit, ut sint Gentiles unia pars, hæretici et ficti Catholici altera, Ecclesia catholica tertia. Sequitur enim, et ostendit jj sint tres partes, dicens: Civitates gentium cecierunt, et Babylon illa magna in mentem venit Deo dare ei poculum vini irae suae, et omnis insula fugit, et montes inventi non sunt. Civitates gentium gentes sunt, Babylon abominatio vastationis, montes et insulæ Ecclesia est ; in civitatibus gentium omne munimen et spem dicit gentium cecidisse. Non enim diversas * habent a Christianis, sed civitates bonæ atque malæ in hominibus describuntur. Tunc ergo ÉÉ cecidit aut iram Dei bibit, cum potestatem accépit adversus Jerusalem, quæ est Ecclesia. Insulae inventae non sunt : id est, non sunt superatæ, Et grando magna quasi talentum descendit de coelo super homines : grandinem iram Dei dicit. Omnes plagas istas figuras esse dicit plagarum spiritualium. Et blasphemaverunt homines Deum eae plaga grandinis, quoniam magna est plaga ejus mimis. Recapitulat iterum dicens : Et venit unus eae septem angelis, et di.rit mihi, Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, sedentis super aquas multas, cum qua formicati sunt reges terrae, id est, omnes terrigenæ. Et tulit me in eremo in spiritu, et vidi mulierem sedentem super bestiam. Im bestia omnis populus malus intelligitur; in muliere corruptela monstratur : in eremo mulierem sedere dicit, eo quod in impiis, in anima mortuis et a Deo desertis sedeat: in spiritu, dixit; quia nonnisi in spiritu videri potest hujusmodi desertio. Pretiose ornatam dixit, propter ornamenta luxuriæ. Nam bestiam super quam sedit, sicut jam dictum est, populum ecce dicit, quæ sunt aquæ multæ, sicutipsé exponit: Aquam quam vides, ubi mulier sedet, populi et tùrbae sunt, et gentes et linguæ.Corruptelam öiöit sedere super populos in eremo. Meretrix, bestia, eremus unium sunt. Bestia, ut jam dietum est, corpus est adversus Agnum, in quo corpQre nunc diabolus, nunc caput velut occisum, quod signifi

cat hæreticos, qui velut de morte Christi gloriari videntur, non solus superborum populus accipiendus est : quod totum Babylon est. In tribus §piritibus, qui ex ore draconis velut ranæ procedebänt : in uno intelligitur diabolus : in alio, pseudoprophetæ vel præpositi hæreticorum ; in tertio, corpus diaboli, id est omnes ficti, superbi, vel impii Christiani, quorum maximus numerus in Ecclesia continetur. Denique qui tales sunt, ad similitudinem ranarum, in omni immunditia et luxuriæ sordibus volutantur. Ranis etiam similes sunt homines, qui in peccatis vel criminibus, quæ alii perpœnitentiäm vel Baptismum deponunt, volutari non erubescunt, dicentes sibi, Ad præsens impleo voluntates meas; postea, quomodo isti conversi sunt, et ego convertur ad Deum. Et subito superveniente morte perit confessio, restat damnatio. Quod dicit, congregandos homines ad diem magnum; diem magnum dicit totum tempus a Domini passione usque ad finem mundi. Iste enim dies quibus suavis est, et qui in eo voluptati et luxuriæ servientes lucra requirunt, in magnam miseriam convertuntur, quia implendum est in eis illud propheticum, Vae desiderantibus diem Domini ! Per falsam enim et transitoriam dulcedinem præparant sibi æternam amaritudinem. Potest hoc loco dies magnus intelligi illa desolatic, quando a Tito et Vespasiano obsessa est Jerosolyma, ubi exceptis his qui in captivitatem ducti sunt, quindecies ! centena millia mortua referuntur. Quod autem dicit, Congregavit illos in loco Hermagedom *, omnes inimicos Ecclesiæ intelligi voluil. Denique sequitur, et dicit, Circumdederunt castra sanctorum et civitatem sanctam dilectam (Apoc. xx, 8) : id est, Ecclesiam. Quod autem facta sunt tonitrua, et terræ motus factus est magnus, et facta est civitas magna in tres partes ; civitas magna, omnis omnino populus intelligitur, ubi una pars Paganorum, alia hæreticorum, tertia Christianorum, in qua sunt etiam hypocritæ. Cum ex ista tertia parte separati fuerint boni, tunc illi qui sunt in Ecclesia ficti, illis duabus partibus juncti accipiunt judicium Dei: quod etiam in hoc tempore jam ex aliqua parte completur. Tunc enim Babylon cadit, quiando potestatem accipiunt mali, ut persequantur bonos qui sunt Ecclesiæ. Quod autem grando magna sicut talentum descendit de cœlo, in grandine ira Dei intelligitur : quæ etiam antequam dies judicii veniat, super impios et superbos spiritualiter intus in anima mittitur. Mulierem meretricem, quanm vidit in spiritu super bestiam sedentem in Teremo ; ideo dicit in eremo, quia in impiis, id est, in anima mortuis sedeat et a Deo desertis. In Spiritu {licit, quia non nisi spiritualiter videri potest hujusmodi deserlio, quæ intus in anima fit. Meretrix, bestia, eremus uniim sunt, quod totum Babylonia intelligitur. Bestia, ut jam dictum est, corpùs est impiorum adversus Agnum : in quo corpore nunc diabolus, nunc caput velut occisum, quòd significat perfidiam hæreticorum, qui veluit de morte Christi gloriari videntur, cum tamen Christi Ecclesiam jugiter persequantur. Et quia non solum hæretici vel Pagani, sed etiam Càtholici mali, id est superbi et impii eos quos in Ecclesia mansuetos et humiles viderint, persequuntur ; quantum possumus, Dei misericordiam deprecemur, ut et illos de tam malis actibus ad bonum corrigat, et nobis in bonis operibus felicem perseverantiam pro sua pietate concedat, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, etc. HOMlLlA XIV. [Ib. xvii.] Modo cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem dixisse quia viderit mulierem sedentem super bestiam coccimegm: id est, peccatricem, cruentám. Plenam nominibus blasphemiae : ostendit multa nomina esse in

1 Sic vetus codex Petrensis. At editi : Et utquid vobis diem persecutionis ? Et facta sunt fulgura, etc., omissis sex versibus.

* Mss., divisas.

1 Mss. undecies.
* Mss. Magedon.

bestia, id est im populo impio, uti jam diximus. Habentem capita septem, et cornua decem : id est, mundi reges et regnum, cum quibus diabolus visus est in cœlo. Et mulier, id est, omnis multitudo superborum, erat circumdata purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso : id est, omnibus illeeebris simulatæ veritatis. Quid sit denique intra hanc pulchritudinem, sic exponit, dicens : Et habens poculum aureum in manu sua, plenum abomina. tionum et immunditiarum formicatiónis ejus. Aurum immunditiarum hypocrisis est ; qui à foris quidem parent hominibus quasi justi, ifitus autem sünt pleni omni i}!*!; xxiii, 28). Et in fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, nater fornicationum et abominationum ierrae : nulla est superstitio, quæ fronti det signum, nisi hypocrisis. Spiritus autem retulit ! quid sit scriptum in fronte. Nam quis talem titulum aperte imponat ? Mysterium enim dixit esse, quod interpretatus est dicens, Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et martyrum Jesu. Unum est enim corpus, quod adversatur Ecclesiæ intus ac foris ; id est, in Ecclesia ficti Christiani, et extra Eeclesiam hæretici vel Pagani. Quod licet corpus videatur loco separatum, in persecutione tamen Ecclesiæ unitatem spiritus operatur. Impossibile est enim Prophetam perire præter Jerusalem interficientem Pröphetas (Luc. xiii, 33, 34) ; id est, non potest fieri ut Christiani boni sine Christianis malis persecntionem aliquam patiantur, Sic nepotes * próavorum consensu, Zachariam lapidasse accusantur (Matth. xxiii, 35), cum ipsi non fecerint. Et bestia fuit et non est, et dscensura de abysso, et in perditionem iræ Dei ibit : id est, ex populo nascetur, ut possit dicere, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso. Quid est bestia ex bestia, et abyssus ex abysso, nisi populus malus nascens ex populo malo ? Hoc fit düm filii mali parentes pessimos imitantur. Et ascendit superstes, et in perditionem vadit, sicut et patres sui, ex quibus ascendit. Et jam nunc sunt, quia aliis morientibus alii succedunt eis. Et sic nùnquam desunt, seu in paucis seu in multis, seu occulte sive quasi aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiæ. Quod autem dicit, muliérem sedentem super bestiam coccineam; peccatricem et cruentam plebem intelligi voluit. Quod autem dicit, circumdatam purpura et cocco, et ornatam auro et lapide pretioso ; ostendit superborum et impiorum hòminum plebem omnibus illecebris simulatæ veritatis Pepletam. Quod autem poculum aureum habebat in manu sua plenum abominationum et immunditiarum fornicationis ejus; hypocritae et ficti Christiani intelliguntur, qui â foris quidem parent quasi justi, intus autem pleni sunt omni immunditia. Quod autem, in fronte habebat scriptum, Babylon mater fornicationum; nulla est superstitio quæ fronti det signum, nisi hypocrisis, ide$t, finguni se bonos cum sint mali. Quod autem dixit, ebriam esse mulierem sanguine sanctorum et martyrum Jesu ; unum corpus malorum intelligi voluit, quod semper adversatur Ecclesiæ intus et foris : quia et in Ecclesia sunt ficti Christiani, et extra Ecclesiam hæretici vel Pagani. Et licet interdum corpore separentur, uno tamen animo in Ecclesiæ persecutione junguntur. Quod autem dicit, Bestiâ fuit, et non est, et futura est, et ascensura de abysso ; hoc intelligitur, quod ex populo malo nascátur populus malus, ut possit diéi, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso. Quid est bestia ex bestia, nisi popülus malus nascens ex populo malo ? Hoc fit dum filii mali parentes pessimios imitantur : ac sie dum aliis morientibus alii succedunt, nunquam desunt sive in paucis, sive in multis, seu occulte, seu aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiæ. De quorum consortio quia corpore non possumus se* Editi, non retulit, Abest, non, a Mss. * Mss. pronepotes.

parari in hoc sæculo, oremus Dei misericordiam, ut sic moribus separemur, ne cum illis æterno supplicio pereamus : sed magis cum illi audierint, Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum ; nos audire mereamur, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (ld. xxv, 44, 34); præstante Domino nostro Jesu Christo. Amen.

HOMlLlA XV.

[Ib. xvii et xviii.] In lectione quæ recitata est, fratres charissimi, reges illos quos dixit quod persequuntur Jerusalem, populi mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei : qui quasi reges appellantur, quia velut in somnis regnant. Omnis enim malus qui persequitur bonum, velut in somnis hoc facit: quia malorum omnium persecutio non permanebit, sed velut somnium evanescet, sicut Isaias ait, Erunt velut somnians in somno divitiae omnium gentium (Isai. xxix, 7). Hi unam sententiam habent : id est, uno animo persequuntur bonos. Ideo dicit, habent ; et non habebunt : quia persecutio malorum non solum adveniente die judicii erit, sed etiam in præsenti non desinit. Et virtutem et majestatem suam diabolo dabunt : hoc ideo dicit, quia homines impii, ipsi videntur dare virtutem, quo instigante faciunt mala. Hi cum Agno pugnant: id est, usque in finem, donec sancti regnum omne percipiant, Ecclesiæ adversantur. Et Agnus vincet eos : id est, utique, quia non permittit illos Deus tentari supra id quod possunt. Ideo dicit, Et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominum est, et reae regum ; et qui cum eo, vocati et electi et fideles : id est, Ecclesia. Propterea autem dixit, vocati et electi, quia non omnes vocati sunt et electi : sicut Dominus ait, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. xx, 16). Et dirit mihi angelus : Vides aquas ubi mulier sedet, haec et populus et turbae sunt, et gentes et linguae : et decem cornua quae vidisti, hi odio habent meretricem : id est, mulierem illam. Meretrix est enim vita luxuriosa, quæ rapinis et voluptatibus agitur. Ideo dixit quod odio habeant meretricem, quia homines luxuriosi, superbi, cupidi et elati, non solum sanctos persequintur ; sed etiam seipsos odio habent. Et âlio modo seipsos odio habent, in quibus impletur quod scriptum est, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. x, 6). Et desertam eam facient et nudam. lpsi enim per iram Dei et justum judicium uo deseruntur ab eo, desertum faciunt mundum ; íí, ei dediti sunt et injuste utuntur. Et carnes ejus edent. Hoc ideo, quia se invicem secundum Äpostolum mordent et comedunt (Galat. v, 15). Ei propterea adjecit causam dicens, Deus enim dedut in corda eorum facere sententiam ejus : id est, excitavit plagas, quas mundo jure meritoque irrogare decrevit. Et dabunt regnum suum bestiæ, usque dum finiantur dicta Dei : id est, homines mali diabolo obtemperant, donec impleantur Scripturæ, et veniat dies judicii. Post fiæc sequitur, Mulier quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terrae : id est, omnes mali et impii. Sic et de Eöclesia dictum est, Veni, ostendam tibi mulierem Aqni : et ostendit mihi civitatem descendentem de cælo (Apoc. xxi, 9, 10). Postea vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestalem magnam : et terra illuminata est ad claritatem ejus. Et clamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna, et facta est habitaculum dæmoniorum, et custodia 0mnis avis immundae et inquinatæ, Numquid unius civitatis ruina potest omines spiritus immundos capere, aut omnem avem immundam ; aut eo tempore quo civitas ipsa ceciderit, totus mundus de§eretuf spiritibus et avibus immundis, et in unius civitatis iuina habitabunt ? Nulla est civitas quæ omnem animam capiat immundam, nisi givitas diaboli, in qua omnis immunditia in hominibus malis, per totum orbem commqratur. Reges quo$ dixit qüod persequantur Jerusalem, hominis mali

[ocr errors]

sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei : qui vivit et regnat, etc. HOMIlla XVI.

[Ib. xviii-xv.] Quoties Babyloniam nominari auditis, nolite civitatem de lapidibus factam intelligere; quia BabyloniaConfusio interpretatur: sed homines superbos, raptores, luxuriosos et impios in malis suis perseverantes ipsius nomen significare cognoscite : sicut e contrario quoties nomen Jerusalem audieritis, quæ Visio pacis dicitur, homines sanctos ad Deum pertinentes intelligite. Nam quia Babylonia malorum hominum imaginem gerit, ideo de eis in sequentibus dicit, Quoniam eae vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae qui cum ea ÂÃÄ, sunt : id est, cum invicem. Non enim cum una meretrice omnes reges fornicari possunt ; sed dum se luxuriosi, qui sunt meretricis membra, invicem corrumpunt, cum meretrice, id est luxuriosa conversatione fornicaridicuntur. Post hæc sequitur dicens: Et omnes mercatores terræ eæ virtute lururiae ejus divites facti sunt. Hoc loco divites peccatis dicit; nam nimietas luxuriæ pauperes potiu§ quam divites facit. Et audivi, inquit, aleam vocem de cælo dicentem: Eacite de ea, populus meus, ne communicetis peccatis ejus; et plagis ejus ne laedamini. Hoc loco demonstrat Babyloniam in duas partes esse divisam : quia dum aspirante Deo convertuntur mali ad bonum, Babylonia dividitur; et pars illa quæ ab illa discesserit efficitur Jerusalem. Quotidie enim de Babylonia transferuntur ad Jerusalem, et de Jerusalem seducuntur ad Babyloniam ; dum et mali convertuntur ad bonum, et qui videbantur in hypocrisi boni, manifestantur publice mali. Denique bonis ita etiam per Isaiam Scriptura dicit, Eacite de medio eorum, et immundum nolite tangere : erite de medio eorum, et separamini, qui fertis vasa Domini (Isai, lu, 11). Hujus separationis Apostolus meminit, dicens: Firmum enim fundamentum Dei manet ; et cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (II Tim. 11, 19). Ne communicetis, inquit, peccatis ejus, et plagis ejus ne laedamini. Cum scriptum sit, Quicumque morte occupatus fuerit justus, in refrigerio erit (Sap. iv, 7); quómodo particeps delicti esse potest justus, quem cum impio civitatis casus abstulerit ? Nisi forte quando de civitate diaboli, id est, de conversatione Iuxuriosa et impia exeunt boni, si aliquis ex illis remanere et delectari voluptatibus Babyloniæ voluerit; hoc si fecerit, sine dubio plagæ ejus particeps erit. Quod autem toties dixit, Eacite, nolité hoc córporaliter, sed spiritualiter intelligere. De medio Bäbyloniæ exitur, quando conversatio mala deseritur. Nam et in una domo et in una Ecclesia et in una civitate simul sunt Babylonii cum Jerosolymitanis : et tamen quamdiu nec boni consentiunt malis, nec mali convertuntur ad bonos, et in bonis Jerusalem, et in malis Babyloniaesse cognoscitur. Simulhabitant corpore, séd longe divisi sunt corde : quia malorum cofiversatio semper in terris est, quia terram diligunt, et omnem spem suam et totam intentionem animi sui in terra constituunt; bonorum vero mens secundum Apostolum Ę in cœlis est, quia quæ sursum sunt sapiunt (Coloss.iii,2).Erite,iniquit,de ea.populus meus, id e$t, de Babylonia : ne communicetis peccatis ejus, et plagis ejus ne laedamini. Quoniam ascenderunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus ìniquitatum ejus. Reddite ei sicut et ipsa reddidit vobis, et duplicate dupla secundum opera ejus : in quo poculo miscuit, miscete illi duplum : quantùm se clarificavit et indeliciavit, tantum date ei cruciatum, et !uctum poculum suum 1. Hæc omnia Christianis bonis, id est, Ecclesiæ dicit Deus : de Ecclesia enim exeunt in mundum plagæ visibiles et invisibiles. Quoniam in 30rde suodicit Babylonia, id est, plebs omnium malorum vel superborum. Sedeo regina, et vidua non

-* \ ' Sic Ms. Petrensis. At editi, populo suo.

sum, et luctum non videbo. Propterea in una die penien! lagae ejus mors et luctus et fames ; et igne concremabitur. Si una die morietur, et concremabitur, quis super istis lugebit mortuum, aut fames quanta ésse potest unius diei ? Sed diem dixit brève tempus vitæ præsentis, quo et spiritualiter et carnaliter affliguntur: nam super omnes superbos et voluptatibus deditos, majores plagæ in anima veniunt, quam in corpore. Tunc enim majori plaga percutiuntur, quando de suis se iniquitatibus extollentes, ita justó Deijudicio malum agere permittuntur, ut inter filios Dei flagellari non mereantur, sed impleatur in eis illud quod scriptum est : In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur ; ideo tenuit pos superbia eorum (Psal. lxxii, 5, 6). Quoniam fortis Dominus Deus, qui judicabit eam 1. Et flebunt et plangent se super eam reges terræ, qui cum ea fornicali sunt. Qui reges plangent eversam, si eam reges, evertent ? Sed quod est civitas, hoc et reges, qui eam plangent. Non luxuriæ malum quia cum ea peccant, agendo pœnitentiam plangunt ; sed quia prosperitatem sæculi, per quam suis voluptatibus serviebant, perire cognoscunt : vel quia cessare incipiunt in eis ea, quæ per luxuriam ante place. bant, luxuriosi invicem consumentur, tanquam fumus instantis gehennæ, a longe stantes propter metum poenae ejus : a longe stantes non corpore, sed animo, dum unusquisque sibi timet, quod alterum per calumnias et per superborum potentiam pati videt. Dicentes, Væ, væ, civitas magna Babylon, civitas fortis, quoniam una hora venit damnatio tua ! Spiritus dicit nomen civitatis : verum illi mundum plangunt, exiguo admodum tempore pœnæ interceptum, omnemque industriam labefactam cessisse. Et equorum et rhedarum et porcorum * mercatores qui ditati sunt ab ea, longe stabunt flenles et dicentes, Væ, væ, civitas magna ! Ubicumque spiritus dilatos dicit ab ea, peccatorum divitias significat. Induta byssino, et purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso ac margaritis. Numquid civitas induitur bysso aut purpura, et non homines ? Ipsi itaque se plangunt, dum supra dictis spoliantur. Et omnis gubernator, et omnis qui navibus navigat, et nautæ, et quotquot mare operantur, a longe steterunt, et clamaverunt videntes fumum ignis. Numquid omnis gubernator et nautæ quotquot operantur mare, adesse potuerunt nt viderent incendium unius civitatis ? Sed omnes sæculiamatoree et aperariosiniquitatis dicittimere sibi, videntes spei suæ ruinam, Post hæc ait, Et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum : in bestia diabolum significat ; in regibus terræ et in exercitu, omnem populum ejus. Congregatum facere bellum cum sedente super equum *, et cum exercitu ejus, id est cum Christo et Ecclesia. Et vidi alium angelum descendentem de cælo : Dominum Christum dicit in primo adventu. Habentem clavem abyssi. id est, potestatem populi; abyssum enim populum malum vult intelligi. Et catenam magnam in manu sua : hoc est, potestatem dedit Deus in manu ejus. Et tenuit draconem, anguem antiquum, qui est diabolus et satenas (a), et ligavit eum annos mille : primo utique adventu, sicut ipse dicit, Quis potest introire in domum fortis et vasa ejus diripere (Matth. xii, 29), nisi prius alligaverit fortem ? Cum enim excludit diabolum de populo credentium, mittit eum, in abyssum, id est, ia populum malum : quod et invisibiliter ostendit, cum eos de hominibus ejiciens in porcos, qui in abyssum mergendi erant, ire permittit ; quæ res maxime in hæreticis adimpletur. HOMILlA XV1I. [Ib. xviii-xx.] Ea quæ de lectione Apocalypsis

' Ms. Petrensis, judicavit eam. * Ms. Petrensis, pardorum. * Ms. Petrensis addit, album. (a) Ita vetus Ms. Petrensis: at editi, sexdecim detractis versibus, subsequentem homiliam cum ista confundunt.

« PoprzedniaDalej »