Obrazy na stronie
PDF
ePub

vestra hieme vel subbato (Matth. xxiv, 20): cum tempus persecutionis hujus differri non possit, dicente Apostolo, Qui revevelabitur in suo tempore (Il Thess. 11, 6, 8); et in Actibus Apostolus inquit, Definiens tempora et terminos habitationis eorum (Act. xvi1, 26)? Et cur hieme fugam vel sabbato non expedire significat?

Hieme tuta fuga non est frigora enim sunt, imbres assidui, ningit, gelat, flumina exeunt; ideoque fugientibus pergrave est. Latere enim in silvis non possunt, neque in montibus, neque in speluncis. Sabbato autem juxta Judæos longius a civitate exire non licet, nec altum ascendere, ac per hoc fugis abbato non potest. Quomodo hæc tempora fugam tutam non faciunt, propter impedimenta supra dicta; ita et fuga nostra tuta non erit, si nos obligatos impedimentis carnalibus invenerit prædicta persecutio. Detinent enim homines quasi compedes desideria sæcularia, id est facultates mundanæ, ne edicta diaboli possint effugere. Ideo ergo orandum est ne tempore quo fugiendum est, hiemis et sabbati in nobis ratio inveniatur, sed ut liberos nos ab his impedimentis Dei præstet auxilium, ut non sit quod nos desiderio sui captos mancipet mundo. Quoniam ergo de novissima persecutione loquebatur Salvator, quæ futura est ab Antichristo; ideo hiemem posuit, quia novissimum tempus est; et sabbatum similiter, quia postremus dies est, ut sicut his temporibus aspera et difficilis fuga est, ita significaret illo tempore tam graves futuras persecutiones et pressuras, ut vix aliquis eas possit effugere.

XX (a). Salvator cum se passurum diceret, et post tertium diem resurrecturum, adjecit, Et postquam resurrexero, præcedam vos in Galilæam, ibi me videbitis; et angelus mulieribus similiter (Matth. XXVI, 32, et XXVIII, 7): cum tamen inveniatur a mulieribus et a discipulis suis in Jerusalem.

Verba Salvatoris retractare infidelis est: sed te video non de verbis Salvatoris dubitare, sed sensum requirere, quare cum in Jerosolymis post passionem suam visus sit, dixit se in Galilæa ab his videri. In Jerosolyma visus est, sed particulatim ad recreandos animos discipulorum : in Galilæa vero ab om. nibus simul. Ergo qui in Jerusalem visuri illum erant per partes, in Galilæam illis constituit ut simul omnibus appareret, et ad ordinandam disciplinam daret præcepta.

XXI (b). Tres evangelistæ sexta hora crucifixum dicunt Salvatorem, Marcus vero evangelista tertia hora dicit crucifixum. Sed quidam strenui (industria sua) tertia hora sententiam datam dicunt,ac per hoc tertia hora crucifixum. Data enim quis sententia jam mortuus habetur. Sed constat post quintam horam in sextam Pilatum sedisse pro tribunali, et sic sententiam dedisse, sicut Joannes ostendit.

Obscuris vera involvere non est bonum. Nam tres evangelistas verum dixisse ipsa concordia obtestatur, etc.

[ocr errors]

XXII (c). Si ideo Salvator baptizatus est ut exemplo esset, quare circumcisus cæteros prohibuit circumcidi?

Circumcisio usque a Christum indulta est. Abraham autem circumcisionem in Christo promisso accepit, etc.

XXIII (d). Judæis accusantibus discipulos eo quod facerent contra legem sabbati, spicas vellendo, Salvator exemplum protulit David, dicens: Nescitis quid fecerit David cum esuriret, quomodo accepit panes propositionis et manducavit, et dedit his qui secum erant, quod non licebat nisi solis sacerdotibus ? Quod exemplum non excusare videtur discipulos, sed

1 Ms. Germanensis, fugere sabbato non potes. (a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst.65. (c) Ibid., quæst. 50.

(d) Ibid., quæst. 61.

[blocks in formation]

Quoniam tonitrua terrorem incutiunt, hac causa filios tonitrui discipulos appellavit, quasi ejus filii, qui timendus sit. Quamvis enim tonitrua collisione nubium fiant, voluntate tamen Dei fiunt, et sunt terribilia.

XXV (b). — Quid est ut secundum Marci evange listæ relationem, Christi non sit impleta voluntas: Intrans enim, inquit, in domum, voluit neminem scire, et non potuit latere? Si ergo voluit latere et non potuit, infirmata voluntas ejus est.

Hoc quod per compendium propositum est, ut plus sensum posset occulere, etc.

:

XXVI (c).-in Evangelio legimus angelum dicere ad Mariam matrem Domini, quod regni ejus, id est Christi, non erit finis (Luc. 1, 33). Et Daniel eadem dicit ait enim Tunc exsurget regnum in æternum, quod nunquam corrumpetur (Dan. vn, 14). Contra Apostolus de Domino: Cum tradiderit, inquit, regnum Deo et Patri (I Cor. xv, 24). Quomodo regnum æternum habebit, quod traditurus dicitur Deo et Patri?

In causa Patris et Filii, id est, Dei et Christi, traditio non abolitio intelligitur. Considera enim quomodo Pater tradiderit Filio regnum, ipso hæc Domino protestante: Omnia enim, inquit, mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. x1, 27). Si Pater ergo desiit habere cum tradidit, potest et de Salvatore dici quia cum tradidit, amisit. Nam Filius postquam traditum sibi a Patre regnum dixit, Patrem adhuc præ ferens ait: Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant le solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. xvII, 3). Secundum hunc igitur sensum et Filius non amittit regnum cum tradit, ut hæc vera sint; et angelus et Daniel non discrepare ab hoc sensu dicantur. Qui horum enim testimonium retractandum putat, perfidia plenus est. Sed nunc videamus manentes in hac fide, quid sit tradere Filium Patri regnum : hoc enim est quod inter cætera alio loco dicit Apostolus: Tunc et ipse subjectus erit ei qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (1 Cor. xv, 28). Subjectio igitur hæc, ipsa est traditio regni. Itaque hoc loco interpretatio videtur necessaria, ut et subjectus Patri Filius non negetur, et nihilominus æternum regnum habere dicatur. Hoc est regnum Filii, quia in nomine Jesu omnia genua flectuntur, cœlestia, terrestria, et inferna (Philipp. 11, 10). Quod etiam firmat Petrus apostolus, dicens: Non est aliud nomen datum sub cœlo, in quo oporteat nos salvos fieri (Act. iv, 12). Et ipse Dominus discipulis ait Usquemodo nihil petistis in nomine meo; petite, et ego faciam (Joan. xvi, 24). Sic regnat Filius, cum omnia in nomine ejus salvantur, et dantur quæ postulantur usque ad finem mundi. Postquam vero omnia Christum fuerint confessa, sive vi, sive voluntate, et substrata potentiæ ejus cui restiterant, mysterium unius Dei cunctis manifestabitur, et omnis gratiarum actio referetur ad Patrem, ex quo sunt omnia; ut cessante prædicatione unus Deus sciatur in mysterio Trinitatis. Cum enim omnes potestates, omnes principatus et Dominationes Christo genu flexerint, tunc Filius manifestabit non se esse a quo sunt omnia, sed Filium ejus, et illum in se videri. Hæc est subjectio et regni traditio. Ostendens enim Patrem esse a quo sunt omnia, subjecit se illi cum de eo se dicit esse. Tanta enim majestas et claritas in adventu Filii videtur, ut omnes potentiæ et chori Angelorum hunc singularem putent Deum. Salva(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetursupra inter primo vulgatas, juxta quæst.77. (c) Deest in Mss. primi generis.

tor autem cum se non illum esse dixerit, qui dicitur Pater, sed Filium ejus, regnans tradit regnum Patri. In hac re manifestata est et subjectio, et regni traditio; quia et cum a Patre se profitetur esse, quidquid habet, Patris confitetur esse, omnem summam referens ad eum.

XXVII (a). Salvator ait, Si quis non reliquerit omnia sua, id est, domum, et agrum, et cætera, non potest meus discipulus esse: et contra evangelista, Venit, inquit, Joseph ab Arimathia, homo dives, qui et ipse discipulus erat Jesu, exspectans regnum Dei (Luc. XIV, 33, et XXII, 50, 51). Quid est ut evangelista profiteatur eum discipulum quem Salvator negavit ? Nam et Zachæus dives erat, et Cornelius Centurio dives, et mulieres quæ illis ministrabant de facultatibus suis.

Hunc sensum paucis absolvit Apostolus, dicens: Qui habent, quasi non habentes sint ; et qui utuntur hoc sæculo, quasi non utantur; et qui emunt, tanquam non possidentes (I Cor. vi, 30, 31). Qui ergo hæc sic habet, quasi non habeat, reliquisse videtur. Quando enim non præsumit de his, neque se jactat, sed humiliter incedit, non tantum habitu, sed et mente, dispensatorem se harum et ministrum intelligens, omnia sua reliquisse videtur. Hoc enim relinqui dicitur, quod a desiderio recedit, et gratiam non habet. XXVIII (b).- Si Lex et Prophetæ usque ad Joan. nem quomodo Salvator ad sacerdotes mittit offerri munera pro emundatione?

Hoc secutus est apostolus Paulus. Cum enim prædicaret jam non oportere circumcidi quemquam, etc. XXIX (c). Si Lex et Prophetæ usque ad Joannem, ex quo regnum cœlorum prædicatum est (Luc. XVI, 16); ipse est enim inchoator novæ prædicationis; cur baptisma ejus cessavit?

Baptisma Joannis cœptum non cessavit, sed additum est ei quod deerat. Joannes enim tantum baptizavit, non Spiritum sanctum credentibus dedit: sicutet ipse de Salvatore dicit, Ego baptizo vos in aqua in pænitentiam, ipse autem vos baptizabit in Spiritu sancto (Matth. 11, 11). Hoc est quod dicit: Per me remissio peccatorum, non tamen datur Spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim Salvatori reservatum est, utpote Domino, ut filii Dei non fierent, nisi accepto a Filio Dei Spiritu sancto. Effectus ergo baptismi Joannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine Salvatoris men. tione, ut firmum esset quod agebat, Trinitatis est domum quod dignatio Salvatoris ostendit, dans formam trium nominum, quæ a primordio sub unius Dei nomine vel persona unum opus et indif ferens operata sunt. Interpretatio ergo accessit ad baptismum Joannis cum significatione latentis du. dum mysterii: accessit et amplius donum, ut baptizati accepto Spiritu sancto sint filii Dei. Amplificatum ergo est, non evacuatum.

XXX (d). In Evangelio Joannis, Lex, ait, per Moysen data est; gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Si ergo per Christum veritas facta est, ante non fuit. Si ante non fuit, quomodo a Deo data Lex dicitur, in qua veritas non erat?

Videndum est quid sit, Lex per Moysen data est. Per Moysen autem Lex data, manifesta habet præcepta, etc.

XXXI (e). Sabbatum certe Lex est vel pars Legis; quomodo ergo non evacuata Lex est, dicente evangelista, Non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum (Joan. v, 18).

Solvit sane sabbatum Salvator, sed sine præjudicio dati sabbati. Dum enim sabbati jam tempus cessaret, Judæi autem sabbatum adhuc manere as

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetur supra inter primo vulgatas,juxta quæst.60. (c) Deest in Mss. primi generis.

(d) Habetur supra inter primo vulgatas,juxta quæst.76. (e) Deest in Mss. primi generis.

sererent, Salvator sabbatis operans, et infirmo lectum suum sabbatis portare præcipiens, secundum sensum Judæorum sabbatum solvebat. Nam juxta veri fidem tale est si dicatur quod jam cessaverat, quale est si dicatur de aliquo qui expræfectus dicendus est, et injuriam passus fuerit, quia præfectura injuriam passa est. Non ergo sabbatum solutum est, sed homines qui impudenter sabbati auctoritatem vindicabant, delusi sunt, cum jam sabbato successisset nova Lex.

XXXII (a).—Si arbitrio proprio vivimus, cur Salvator, Nemo, inquit, venit ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum et non discordans ab his Apostolus, Neque volentis, inquit, neque currentis, sed miserentis est Dei? His utique perturbari videtur arbitrium liberæ voluntatis. Si enim nemo vadit, nisi tractus, non erit illius delictum, qui non vadit quia non est tractus. Et si non qui petit et currit, accipit, sed cui vult dat Deus, sine culpa erit et crimine qui vult et non obtinet; et ad illum redundat crimen qui petentem spernit.

Nullo genere ex his arbitrii causa poterit turbari. Etenim dicta ad causam referas qua dicta sunt, etc.

XXXIII (b). Quid est ut cum Salvator omnes prope verbo curasset, cæco tamen per lutum de sputo factum oculos reformarit (Joan. Ix, 6, 7)?

Hoc Salvator ad confusionem illorum fecit, qui Creatorem accusant. Quando enim non aliter vitium accidens corpori emendavit quam Conditor fecit, auctorem operis hujus commendavit. Per id enim emendavit, quo erat conditum. Omne enim quod fit, si lapsum per id quod fuerat factum reformetur, rectum factum probabitur. Si enim Salvator per hoc se Deum testatur, quia damna et vitia corporis emendavit, quanto magis Deus est qui ipsius corporis inventor est ?

XXIV (c). Quid est quod Salvator ait, Ego sum janua; qui ante me fuerunt, fures sunt et latrones (Joan. x, 7, 8)?Quod dictum videtur Prophetas pul

sare.

Quia nemo vadit ad Deum Patrem, nisi per fidem Christi, idcirco se januam dicit Salvator regni cœlorum. Si ergo januæ verbis utitur, quid opus erat ut de anterioribus diceret, Quotquot ante me fuerunt; cum nulla quæstio de præteritis verteretur; sed utique quasi præsens janua de præsentibus quærere. tur ? De Judæis enim dicit Salvator, qui non per fidem, sed per justitiam Legis in regnum Dei se intrare putabant. Ante Salvatorem enim venientes, id est ante illum stantes, obtrectabant et contradicentes, ut etiam alios a fide ejus averterent. Unde fures et latrones appellati sunt. Nam eo tempore hæc dicta sunt, quo Pharisæi disceptabant cum illo qui erat ex cæco illuminatus, cui Salvator oculos reddidit quos natura negaverat, quem volebant a fide Salvatoris avertere, dicentes non per hunc posse, quia sabbatum violat, sed per justitiam Legis intrari in regnum Dei. Tunc Salvator: Ego sum, inquit, junua; per me si quis introibit, pascua inveniet: si quis autem aliunde intrare voluerit, ille fur est et latro. Quomodo hoc ad personam pertinet Prophetarum ? Numquid Prophetæ contra Christi doctrinam per justitiam Legis sine fide Deum promereri posse dicebant, qui Christum in carne venturum scierunt? Hoc ergo de præsentibus dixit, ut quicumque ante ipsum fuerunt, astantes vel sedentes, fures intelligantur et latrones. Sevocantes enim illum qui fuerat cæcus, volebant eum a fide Salvatoris avertere, dicentes: Da honorem Deo; nos scimus quia hic homo peccator est. Quos ille arguit, dicens: A sæculo nunquam fuil auditum quod aperuerit quis oculos cæci naii nisi hic esset a Deo, non poterat facere quidquam (Id. ix, 24, 32, 33). De hoc ergo, quia perseveravit in fide; et de illis qui dixerunt, Hæc verba non sunt (a) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 79, (b) Deest in Mss. primi generis.

(c) Deest in Mss. primi generis,

dæmonium habentis; numquid potest dæmonium cæcorum oculos aperire? dixit Salvator, Sed non audierunt eos oves (Id. x, 8, 9, 21): illos utique quos fures et latrones appellavit. Nam quomodo non audierunt Prophetas oves, cum constet Scripturis omnes bonos obedisse Prophetis, et malos pseudoprophetis? XXXV (a).—Quid est ut admirabilem et incognitam virtutem facturus, Lazarum scilicet a mortuis resuscitaturus, fleret, aut locum ubi positus erat quasi ignarus quæreret (Joan. x1, 34, 35) ?

Salvator Deus et homo est, ac per hoc duas vices egit semper ut quia hominis affectus habet, ploret; sed quia et Deus erat, hunc quem flevit resuscitavit. A minimis ergo semper ad majora venitur, ut quia homo cernebatur, hoc reprobaretesse quod videbatur; Deum autem se operibus asserebat.

XXXVI (b). Cum Salvator dicat, Ego pro eis rogo, quos mihi dedisti; non pro mundo rogo (Joan. XVII, 9); Joannes apostolus contra, Habemus, inquit, advocatum apud Patrem, deprecatorem pro peccatis nostris, et non solum pro nostris, sed pro universo mundo (I Joan. 11, 1, 2): hoc contrarium videtur.

Quamvis non longe discrepet sensus, tamen aliud est quod dicit Salvator, et aliud quod affirmat apostolus Joannes. Nam Salvator rogat pro discipulis, ut a mali infestatione tuti præstentur: denique sic dicit: Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. Apostolus autem Joannes aliud genus precationis inducit: ait namque: Habemus advocatum, qui postulat pro peccatis nostris, et totius mundi. Pro Christianis ergo duplici genere postulatur; quia et pro peccatis illorum oratur, et ut tuti a diaboli infestatione præstentur. Pro his autem qui non credunt, hæc sola deprecatio est, ut cum pro peccatis suis et perfidia plecti mererentur, bonitas et patientia exspectet illos, si forte velint corrigi. Non enim postulatur ut ignoscantur illis peccata diffi. dentibus, sed ut dilationem accipiant longam, ut si se emendaverint, dimittantur illis delicta. Hoc ergo postulat pro illis Salvator, quod diximus.

[ocr errors]

XXXVII (c). Quid est ut Salvator dicat Mariæ volenti se tangere causa gaudii, Noli me tangere ; nondum enim ascendi ad Patrem (Joan. xx. 1-17); cum legatur a cæteris mulieribus et tactus et adoratus ? Idignantis verba sunt dicentis, Noli me tangere. Quamvis enim desideraret Salvatorem, aliis tamen resurrectionem ejus credentibus,hæc ad monumentum stabat plorans, quam jam gaudere oportuerat. Audierat enim a Joanne et Petro apostolis resurrexisse Dominum. Sic enim habes : Et vidit linteamina et sudarium in unum locum, et credidit : nondum enim sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Sed Maria quia non illum videbat resurrexisse, non credebat. Nimius enim amor dubitare illam faciebat. Denique quos diligimus,si incommodum patiantur, non eos evadere credimus: quos autem odimus, si jam prope mortem sint, incredulum nobis est. Mariæ ergo, quoniam obstupuerat et mærorem patiebatur per amorem,quam oportuerat sequi discipulorum fidem, primum se ostendit Dominus, ut desineret a moerore, non tamen sine indignatione. Hinc audit, Noli me tangere : hoc est, Carnalem sensum quæris; abstine te, et spiritualia sequere quæ non videntur. Nondum enim, inquit, ascendi ad Patrem. Tale est hoc, quale illud beati Joannis Baptistæ mittentis discipulos suos ad Je sum, et dicentis : Ite, dicite, Joannes Baptista misit nos ad te, dicens, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Luc. vii, 19, 20)? Sub sua persona, discipulorum suorum agit causam. Nec enim Joannes dubitabat, qui dixerat, Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1, 29): sed ut discipulis suis satisfaceret, mittit illos suis verbis, ut Salvatoris ore firmaret quod ipse de illo docebat, ut post ex(a) Deest in iisdem Mss. (b) Deest in iisdem Mss. c) Deest in Mss. primi generis.

cessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur. Ita est Salvator in se 1 Mariam arguit, dicens, Nondum ascendi ad Patrem : id est, Adhuc cor tuum humi pressum est, quæ sinon vides, non credis. Si enim ad Deum cor elevasset, resurrexisse Dominum cum discipulis credidisset. XXXVIII (a). - Quomodo intelligitur, quod dicente Maria ad angelum, Et unde hoc sciam, quia virum non cognovi ?respondit Gabriel angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi ?

Ambigenti Mariæ de conceptu, possibilitatem angelus prædicat dicens, etc.

XXXIX (b). - Qua ratione Magi Chaldæi per stellam apparentem Christum regem Judæorum natum intellexerunt; cum stella indice temporalis rex designetur ?

Hi Magi Chaldæi non malevolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur, etc. XL (c). Quid sibi vult ut Isaias propheta de Christo dicat, Qui peccatum non fecit; contra autem Apostolus, Qui peccatum, inquit, nesciebat, peccatum pro nobis fecit?

Quantum ad propositum pertinet, non solum verba discrepant, sed et personæ diversæ sunt, etc. XLI (d). Certe qui filius Dei non est, diaboli est semper ergo filius est, sed aliquando Dei, aliquando diaboli. Quid ergo nascimur, requirendum est utrum filii Dei, an diaboli, an aliud tertium, si possit admitti.

Dominus cum filii Israel sæpe delinquerent educti de Ægypto, iratus, nullum illorum terram promissionis intrare permisit, etc.

[ocr errors]

XLII (e). Quærendum an Spiritum sanctum habuerint Apostoli tempore illo quo fuerunt cum Domino, etc.

In his omnibus quæ proposita sunt, non una est causa. Breviter enim singularum causarum significatæ sunt formæ, etc.

XLIII (f).-Qua ratione responderi possit Arianæ impietati simpliciter ex Lege.

Si rationi fides accommodetur, ipsa nominum ratio Patris et Filii ostendet unitatem, etc.

XLIV (g). — Cum Salvatorem natum profiteamur, quid est ut Apostolus factum eum dicat ex semine David (Rom. 1, 3); cum aliud sit fieri, aliud nasci?

Quanquam hoc loco possit factura nativitatis intelligi factura enim a generatione distat quidem; sed in aliis causis non ubicarnis et corporis vertitur ratio: Apostolus tamen non sine causa taliter verbis locutus est; quia et in alio loco, Factum, inquit, ex muliere (Galat. iv, 4) Aliquid ergo significavit hoc dicto. Quoniam enim non humano semine concreta caro Domini est in utero Virginis, et corpus effecta, sed effectu et virtute sancti Spiritus ; ideo sic locutus est Apostolus. Aliud est enim semine admixto sanguinem coagulare, et generare, et aliud non permixtione, sed virtute procreare. Ideo factum potius dixit quam genitum 2.

XLV (h). Si ex semine David Christus Dei factus est Filius secundum carnem, hoc est natus jam Filius Dei est in utroque, quia sanctificatus natus est: quomodo ergo postquam baptizatus est, dictum ei a Deo est, Tu es Filius meus, ego hodie genui te?

Christus Filius Dei secundum spiritum ex æterno est, juxta carnem autem Dei Filius ex semine David est ex nativitate, etc.

1 Morel affirmat legendum, ipse. Vid. Element. Critie., pag. 156 M.

Ms. Germanensis, factum dixit quia ingenitum. (a) Habetur supra inter primo vulgatas,juxta quæst.51. (b) Ibid., quæst. 63.

(c) Ibid., quæst. 74. (d) Ibid., quæst. 80.

(e) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 93. () Ibid., quæst. 97.

(g) Deest in Mss. primi generis.

(Habetur supra inter primo vulgatas,juxta quæst.54.

XLVI (a). — Apostolos Legem datam a Moyse, et sanctam, et justam, et bonam, et spiritualem appellat (Rom. vi, 12, 14). Alibi dicit, Lex enim iram operatur; et, Ubi non est Lex, nec prævaricatio (Id. IV, 15). Sine enim his esse, securitas est.

Ipse dicta conferens, satis tibi debueros facere. Nam sic solent dubii facere quæstiones, ut unius dicta, quæ fas non est reprehendere, pugnantia et inimica quærantur. Si enim Apostolus Legem sanctam, etjustam, et bonam, et spiritualem vocat, vir omni laude præcipuus, et undique veritate munitus, sufficeret hoc ad fidem, et de hoc quod videtur in verbis contrarium, sine obstinatione et invidentia quærendum erat. Propositio enim hæc impunitatem peccandi vult. Nam Apostolus utique cum legem fidei pro temporis merito et gratia præferret apud Romanos, qui sub fide Christi in Legem fuerant inducti. In legem dico, non eam quæ naturalis est: nam utique in legem erant Romani,quam de Athenis decemviri missi, et post alii duo attulerunt, quæ in duabus 1 tabulis scripta est, quæ in Capitolio obrutæ sunt; sed eam quæ factorum appellatur, ut circumciderentur, sabbatum observarent et neomenias, discernerent escas, circa mundanda vasa essent solliciti,et cætera quæ continentur in Lege hujusmodi. Hanc ergo Legem dicit iram operari: propterea enim irato Deo addita sunt hæc, ut oneri essent perfidiæ Judæorum. De tantis enim necesse est ut aliquid prætereat. Unde apostolus Petrus Quid, inquit, imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. xv, 10)? Denique dicit Deus per Jeremiam prophetam : Dedi illis præcepta non bona (Ezech. xx, 25). Post enim offensiones multas et tentationes in Deum et contumelias factas Moysi et detractiones de Deo, hæc data sunt, quæ observarent, ut premeretur dura cervix eorum, et quocumque se converterent, Legem haberent, ut nullum eis esset refrigerium. Ut ergo ab hac illos Lege tolJeret Apostolus, Ubi, ait, non est Lex, nec prævaricatio: ut securi per compendium possint Deo servire spiritualiter. Quia, inquit, legem Judæorum servantes, necesse est ut prævaricetis. Tanta enim sunt præcepta, quæ impleri impossibile est. Nam quomodo de ista lege diceret, quæ naturalis est ? Nam Moyses ideo scripsit, ut auctoritatem illius firmaret, non quia ante non erat, cum legamus vindicatum esse ante Moysen; sed ut exponeret Romanis non debere vivere jam sub Lege, quos sub Lege agere expediebat. Nec aliter enim possent servare justitiam. Denique dicit ad eos: Vis non timere potestatem? Bonum facet, Qui contemnunt, ipsi sibi damnationem acquirunt (Rom. x1, 3, 2). Spiritualem ergo hanc legem dicit, quam et sanctam, et justam, et bonam ostendit. Hæc est quam naturalem diximus, quæ prohibet peccare dux est enim bonæ vitæ. Huic addita Lex fidei perfectum hominem facit. Nam quia communi nomine nuncupatur lex hæc quam naturalem dixi, et illa quæ factorum lex dicitur 2, contra Legem loqui videtur Apostolus. Sed ne hanc exinanire videretur, sine qua vita hæc gubernari non potest, dicit, Scimus quia Lex spiritualis est: ut illam quam exinanit, lex sabbati, et circumcisionis, et escarum, et neomeniarum sciretur. Illa enim idcirco spiritualis dicitur, quia omnia punit peccata 3.

XLVII (b). Qua ratione sapientia carnis inimica. est Deo; vel quæ est ipsa sapientia quæ legi Dei non est subjecta (Rom. vin, 7)?

Non discrepat sensu quæstio hæc a superiore (c).

Forte legendum, duodecim.

2 Sic Theologi Lov. In B. desunt verba, hæc quam naturalem dixi, et illa quæ factorum lex. M.

3 Germanensis Ms., deponit peccata.

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Deest in Mss. primi generis.

(c) Indicat quæstionem quæ infra est 61.

PATROL. XXXV.

Nam carnem dicendo, quid significet declaratum est; unde que sit ejus sapientia, facile possit dignosci. Diximus ergo elementa omnia carnem appellari, id est visibilium substantias: quorum ratio talis est, ut nihil æstiment posse fieri sine commixtione spirituali et simplici, potentiæ rationem horrentes ac fatuam judicantes. Hi enim qui de spiritualibus diffidentes, carnalia sequuntur, nihil aliud sapiunt ac putant verum, quam ratio continet elementorum: ut neque virginem peperisse, neque carnis credant resurrectionem ; quia hoc ratio carnis, id est elementorum, non recipit. Omnia enim quæ gignuntur in tempore, permixtione operante generantur: et emortua et resoluta corpora non posse rursus reddi ad vitam, quia unumquodque elementum permixtione discreta revertitur in propriam naturam. His modis inflati, negant futurum vel factum quod credimus : ac per hoc asseveratio illorum inimica est Deo, dum stultum et inane putat quod fecit et facturum se promisit Deus.

XLVIII (a). Apostolus dicit de principibus et potestatibus hujus sæculi, quod si cognovissent,nunquam Dominum majestatis crucifixissent: e contra Marcusevangelista de dæmonibus ait, Sciebant enim ipsum esse. Si dæmones sciebant, quomodo potestates ignorabant ?

Quibusdam videtur principes et potestates hujus sæculi Judæorum majores et principes dixisse, etc. XLIX (b). Quem spiritum Apostolus salvandum asserit, cum dicit, Tradidi hujusmodi hominem satanæ in interitum carnis, etc. (I Cor. v, 5)?

Interitus carnis est, cum quis voluptatibus et desideriis carnalibus deditus, gehennam sibi procurat: interitum enim ex opere carnis acquirit. Ex his enim totus fit carnalis, quia sicut secundum legem vivens totus homo spiritualis efficitur, ut etiam caro hoc dicatur quod anima : ita si secundum desiderium mundi et voluptates libidinum vivat; totus homo fit caro, proficiens in interitum carnis ; id est, utsicut caro, propterea quod fluxa et corruptibilis et mortalis est, amissa anima deformatur carens figura,defluit in interitum ; interit enim cum vigorem omnium membrorum amittit: sic et anima de tali corpore deformata est, cujus vigo despecta erat in pœna cum carne, in qua se vitiis maculavit. Ut nullus profectus sit carni per animam; sed interitum habeat anima per carnem, quia non corpus gubernavit, spiritualiter, cum regina data sit carni, sed ipsa docet opera carnalia. Talem igitur hominem cum Ecclesia abjecit, spiritum habet salvum, sanctum scilicet, qui Ecclesiæ curator est: quia si passi fuerint talem inter se habere qui uxorem patris polluit libidine, ut lege cum possint compellere, ne contaminet omnes, et Spiritus sanctus recedat ab Ecclesia propter pollutum ; non habebit salvum spiritum Ecclesia. Quod enim amittitur, non est salvum, et in die Domini nudi ab spiritu inventi, inter filios Dei computari non poterunt. Spiritus etenim testimonium perhibet quod sumus filii Dei (Rom. vi, 16). Hæc Apostolus ad plebem loquitur, quia adhuc episcopi Ecclesiis non erant locis omnibus ordinati. Ideo plebem jubet hoc facere quod facturus esset si illic creatus fuisset episcopus, ut conspirantes in unum, ejicerent illum de coetu suo, ne consentire viderentur operibus ejus. Quia qui non arguit eum quem potest, sed recipit quasi non errantem, delinquendi illi fomitem præstat, qua causa contaminatur et ipse fugans a se Spiri tum sanctum. Ad Thessalonicenses namque simili modo inter cætera dicit: Integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri servetur (Ĩ Thess. v, 23). Ipse idem sensus est : 1 Editi, ducit. At Ms. Germanensis, docet. (a) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 66.

(b) Deest in Mss. primi generis.

(Soixante-seize.)

hoc est enim salvum esse, quod integrum. Nam dicit rex ad Danielem, Salvane sunt signa Daniel? et ille respondit, Salva, rex (Dan. xiv, 16); id est, integra: ut nobis sit integer spiritus, cum non nos deserit. Quos enim spiritus deserit, jam non erunt integri in causa regenerationis ; quia non habent eum, per quem filii Dei vocabantur. Nec hoc est contrarium, si Spiritum sanctum dicamus, nobis peccantibus nos deserere, et integrum non esse. Ideo enim integer non est, dum nos deserit qui dux et rector noster erat; quia si caput nostrum est, et nos membra ejus. Cum autem adversum aliquid facimus, non ille nos, sed nos illum videmur deserere et tunc ille videtur integer non esse, cum nos amittit. Hoc enim verum ac manifestum est, quia non ille se a nobis avertit, sed nos ab illo cum peccamus. Et ad Colossenses inter cætera ait : Ex quo omne corpus subministratum et productum crescit in incrementum Domini (Coloss. 11, 19). Quod juxta sonum verborum si accipiamus, non convenit: nec enim Deus aliquid dehabet, ut crementum faciat per nos. Sed nos dum revertimur ad auctorem vitæ nostræ, et confitemur illum, acquirens nos ad salutem, crementum facit in nobis divinitas : ideo in eis qui ab eo recedunt, detrimentum est. Hoc est ergo integrum non esse, quod est et detrimentum facere.

L (a). Cum multa peccata in corpus admitti videantur: omnis enim qui sibi ex quacumque parte corporis vim intulerit, in corpus utique suum peccat; est enim qui se abscidit, est qui laqueo vitam finivit, est qui ferrum in se injecit : quare Apostolus, Omne, inquit, peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat (1 Cor. vi, 18).

Imperitum putas fuisse Apostolum, aut vim dicti explanari desideras? Nam Apostolus corpus dicens, non singularem hominem significavit, sed simul comprehendit et feminam; quia portio viri est mulier. Nam omnia supra dicta facinora, quæ violenter in se unusquisque admittit, non totum maculant corpus; siugularis enim peccat, ac per hoc solus fit reus. In fornicatione autem totum polluitur corpus; quia consensus contaminationis et virum tenet et feminam ideo grave delictum esse fornicationem. Pessime enim peccatur, cum quis facinori suo socium quærit ad perditionem. Si enim ut bene vivens etiam pro eo præmium accipiet, quem lucrum fecit; et malus non tantum in se, sed et in illo fit reus, quem participem voluit habere damnationis quanto magis qui fornicatur, quem constat uno delicto seipsum bis quodammodo contaminare? Si enim in carnem, quæ ex se est peccat, bis utique seipsum adulterat. Si quis autem quæstionem hanc transfigurare se putat, ut aut ad Ecclesiam, au tad corpus Christi dictum hoc aptet, non stabit. Improprie enim dicetur, et Novatiano erit similis, qui ut causam furoris sui astruat, pronuntiat eum qui fornicatur, non in corpus suum peccare, sed in Christi, quia Christiani membra et corpus Christi sunt ; ut fornicatio hoc sit quod sacrilegium; ut talis in Christum dicatur peccare, sicut qui negat Christum. Quod quidem infirmum est et fragile: quia ex quavis parte hæret in laqueum, et non evadit. Si enim qui fornicatur, in corpus Christi peccat, cætera peccata non erunt in Christum admissa: ut si christianus fratrem occidat, aut sacrificet idolis, vel aliud genus peccati admittat; quia omne peccatum extra corpus est, excepta fornicatione. Si autem omne peccatum non est extra corpus, sed quodcumque fuerit, in Christum admittitur; qui furatur, aut qui perjurat et qui mentitur, aut qui percutit fratrem, aut aliud tale admittit, in Christum vel in Spiritum sanctum dicitur peccare, quod valde absurdum est: et ta

(a) Deest in Mss. primi generis.

men Apostolus Ecclesiæ membra corpus Christi appellat1, ita ut nos invicem simus membra. Quomodo ergo qui fornicatur, in suum corpus peccat, et non magis in Christi ? quia secundum Ecclesiæ mysterium non nostrum corpus dicimur, sed Christi; et hoc longe a causa est, quia qui fornicatur, ideo in corpus suum peccat, quoniam totus Adam contaminatur.

-

LI (a). Cur Apostolus omnibus omnia se factum dixit (I Cor. ix, 22): quod factum adulatoris videtur et hypocritæ ?

Adulator ille est qui ideo dat consensum, ne offendat eum quem optat habere propitium. Qui enim propter scandalum aliquid facit, quod non quidem periculosum, sed superfluum sit, saluti studet illius quem scandalum pati non vult. Cum Paulus apostolus circumcidit Timotheum propter Judæos, et purificatus intravit in templum, talem se utique præstitit, ne illi qui æmuli erant traditionis paternæ scandalum passi aut occiderent illum, aut religionem nostram sibi inimicam putarent. Minus ergo admittere voluit, ut plus possit lucrari. Graviter enim potuerat peccare, si non ut Judæum se fecisset in templum ire ad orandum : subjecit ergo se, ut illis prodesset. His autem qui sub Lege erant, id est, Samaritanis, hac ratione, consensit, qua constat illos, libros Moysi recte confiteri esse a Deo, et circumcisionem et sabbata a Deo data. Ex his autem ostendebat illis Christum quem sperabant, hune esse quem prædicabat. Sic enim habes dicente Samaritide ad Dominum, Scio quia Messias venit: cum ergo venerit, ille annuntiabit nobis omnia (Joan. Iv, 25). Juxta ergo hunc sensum persequebatur verba librorum Moysi, qui dixit, Quia Prophetam cobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris (Deut. xvi, 15). His autem qui sine Lege erant, ex hac parte assensit, quia mundum dicunt factum a Deo, et hominum genus. Ait enim : Sicut quidam ex vobis dixerunt, Hujus etenim genus sumus (Acl. XVI, 28). Sic ergo factus est omnibus omnia, ut saluti eorum proficeret.

[ocr errors]

LII (b). Quid est quod dicit Apostolus, Tentatio vos non apprehendat nisi humana; quasi optet hane fieri? Et quæ est hæc humana tentatio? Nam per hanc ostendit esse et divinam tentationem. Discer nendæ ergo sunt et quæ sint ostendit.

Omnis quæstio ut dilucidari possit, ad originem revocanda est. Apostolus autem cum de Judæorum perfidia quereretur, etc.

LIII (c). Quid est quod dicit Apostolus, Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sanclo (I Cor. xn, 3)? Ergo Photinus, qui negat Christum Deum, potest Dominum nostrum Jesum Christum in Spiritu sancto fateri ? et Marcion et Manichæus, qui negant Christum in carne venisse, hi in Spiritu sancto possunt dicere Dominum Jesum Christum; vel meretrices et spurci: cum Spiritus sanc tus non habitet in corpore subdito peccatis, et in malevolam animam non intret sapientia (Sap. 1, 4)?

Veritas non ex persona probatur, vel improbatur: quidquid enim bene et verum dicitur, sine dubio in Spiritu sancto dicitur. Non ergo si quis in aliis reus est, et in hoc illi præscribi debet, quod verum loquitur.Necilli tamen præscribitur, sed Christo Domino contradicitur. Qui enim negat is tum verum dicere, Christo injuriam facit. Siautem verum dicitur, negeturque quod verum est in Spiritu sancto dici, quod et Christus admittit (nemo enim bonorum vera de se dicentem arguit nec enim ex revelatione ediscitur, quod per traditio nem discitur); nemo verum dicens poterit improbari.

Ms. Germanensis, Ecclesiam membra et corpus Christi appellat.

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetur supra interprimo vulgatas,juxta quæst.99. (c) Deest in Mss. primi generis.

« PoprzedniaDalej »