Obrazy na stronie
PDF
ePub

cruciatus pœnasque subeamus, si mortem ipsam virtute spiritus contemnamus. Illis nimirum quibus omne quod geritur, sensus iste mortalis nec laude nec vituperatione dignum esse persuasit. Nolunt enim ad Deum horum aliquid pertinere. Nonnulli adeo scelera sua criminaque defendere cupientes, Nihil, inquiunt, prodest, bene an male vivas. Neque enim ista nunc Deo cura est, ut te diversa pro instituto proprio morboque gerentem sollicite festinet aspicere, et fœdis aliquando tuis actibus oculos permiscere. Vana sunt omnia, quæ ut libitum fuerit celebrantur: is qui ad Deum pertinet, secretus est et remotus ab istis rebus humanis, et ideo nec irascitur, nec movetur; nulla illi humanarum rerum, nulla nostri actus est contemplatio; totus rotati sæculi cursus, et quædam mundani orbis inexplicabilis volutatio, ita correptum rapit et projicit, ut stultus credatur quisquis se ad curam Dei revocare posse putaret. Nec martyrum quidem probandus est animus, qui Deum suum, quem misericordem esse pronuntiant, effusione sui sanguinis æstimant delectari. Nihil illi charum in nobis, nibil est odiosum; nulla mortis nostræ conditione, nulla sanitatis integritate lætatur ; nec quid ubi geratur scire desiderat: non quod impossibile sit majestati divinæ omnium fere quæ gesta sunt vel geruntur habere notitiam, sed quod scire nolit miserias hominum vanitatesque mundanas. Sic denique scriptum est: Vanitas vanitantium 1, universa vanitas (Eccle. 1, 2). Quorum sententia desperatione firmata, ut divini sensus auctoritate dissolvitur, sic ipsorum sacro sermone vulgari, qui maximus habetur in usu, convincitur expugnata. Nam cum inter negotia diversorumque contractus fides perfidiaque contendunt, ut testis divinitas adhibetur, que aliquando quid agamus scire negatur. Testis est, inquiunt, Deus: Deus videat, Deus judicet, Deus fàciat, Deus reddat. Et cum ad necessitatem jurisjurandi venitur, et jurantis animus metuit ne sibi aliquid obveniat pejeranti; et jusjurandum exigit, et reddi ei posse confidit, qui sibi male juravit. Et cum sanitas exoptata et bona valetudo fuerit consecuta, divinitati gratiæ referuntur. Et cum aliqua decidente materia casus proximus illæsus evaserit, Deus bonus dicitur præstitisse. Et cum adverso ventorum flatu commoti æquoris fluctus insurgunt, et navis undique cæsa quassatur, navigantium turbæ ad cœlum manus extendunt, Deum voce supplici deprecantur, et exaudiri se et liberari posse confidunt. Unde hæc si Deo nulla nostri est cura, si quid agamus ignorat? Inanis est igitur ista persuasio. Omnia Deo sunt cognita. Nullus sibi de impunitate comissorum scelerum blandiatur. Bonæ vitæ maximus fructns est, malæ perpetua pœna et æterni cruciatus. Igitur nobis qui Deum omnia nosse credimus, qui devote ad martyrium festinamus, inestimabilis fructus, perpetua vita præstabitur : impiis vero, qui Deum scelerat sua, criminumque nescire docuerunt arcana, ignis flamma consumens, incendiumque semper indeficiens ministrabitur.

[ocr errors]

II (a). An Spiritus qui super aquas ferebatur, Spiritus sanctus intelligatur; quia dictum est, Spiritus Domini ferebatur super aquas (Gen. 1, 2) ?

Si ideo a quibusdam Spiritus sanctus putatur, quia Dei esse spiritus legitur, etc.

III (b). Si Adam factus a Deo et animatus, Spiritum sanctum accepit; quia scriptnm est, Inspiravit Deus in faciem ejus spiritum vitæ (Gen. 11, 7). Non erat ordinis ut acciperet Spiritum sanctum; quia hoc in posterum reservatum est a Deo, ut in novissimis diebus cum mysterium unius Dei ma

Editi, vanitatum; et paulo post, Dei jussus auctoritate. At Mss., van tantium; et, divini sensus auctoritate. (a) Habetursupra inter primo vulgatas, juxta quæst. 41. (b) Idem argumentum tractatur in Mss. primi generis, quæst. 123, sed alia prorsus ratione.

nifestatum est, daretur credentibus. A principio quidem prædicata est Trinitas, sed quasi sub velamine erat intelligentia ejus. Dei enim Patris primum persona sine cunctatione et figura prædicata et manifestata est, quia ab ipso sunt omnia. Filii autem ejus, Domini nostri Jesu Christi et Spiritus sancti personæ non tacebantur, sed neque manifestabantur. Deniqne de Domino fit a perfidis quæstio, et de Spiritu sancto. Quidam enim dementes Spiritum sanctum ipsum Patrem dicunt, sicut et Sabellius ipsum dicit Patrem quem et Filium. De Dei autem Patris persona nemo dubitat. Cum ergo Trinitatis fit manifestatio, tunc demum Spiritus sanctus datur credentibus ut et persona ejus manifesta sit, et accipientes illum, signum habeant, quia filii sunt Dei, per id quod Spiritum Dei, qui de Deo utique est, habent in se. Perfectionis enim significatio hæc est, cum scitur et Pater esse et Filius et Spiritus sanctus. Hæc perfectio hoc tribuit donum. Adveniens enim Filius Dei. et hæc adaperiens ac manifestans, plus aliquid debuit dare, et dignum fuit tribuere perfectionem hanc credentibus; quia nec in Filio, nec in Patre solo perfectio est vel salus, sed in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Unde dicit Joannes evangelista, quia de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia: quia Lex per Moysen data est, gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. 1, 16, 17). Apertum est, adveniente Salvatore plenitudinem factam veritatis. Quæ enim latebant, et quod promissum est dum revelatur, et manifestatur, plenitudo fit veritatis: tunc credentes accepto Spiritu sancto fiunt filii Dei. Nam inspiratio quæ dicitur facta a Deo in Adam, animæ traditio est: Spiritus enim frequenter pro anima ponitur, dicente Evangelio inter cætera, Et reversus est, inquit, spiritus ejus ad illam (Luc. vin, 55). Etin Psalmo : Spiritum, ait, contribulatum, et cor contribulatum, et cor contritum Deus non spernit (Psal. L, 19). Frequenter tamen aliqui codices non sic habent, quia inspiravit Deus; sed, insufflavit Deus in faciem ejus spiritum vitæ, et factus est homo in animam viventem. Non quia dixit spiritum vitæ, ideo Spiritum sanctum significavit. Nam et de animalibus ita ait, In quibus erat spiritus vitæ (Gen. vii, 22). Spiritus vitæ dicitur, quia animat corpora ad vitam.

IV (a).

Cur Adam in mundo positus mandatum vel legem accepit, cum ipse dominium cæterorum haberet.

Quamvis in mundo dominus positus sit Adam, tamen quia non utique ex se. sed a Deo id accepit, debuit hujus rei significationem ex lege accipere; ut ipse qui dominus videtur, per legem subjectus ei esset qui illi hanc dederet potestatem ; ut auctoritas Creatoris reverentiam illi faceret per legem, ne dominatio tanta extolleret illum, et immemor fieret Dei conditoris sui.

V (b). Cur Deus dicat, Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia sunt caro; anni illorum centum viginti, etc. (Gen. vi, 3).

Cum gigantes essent illis diebus super terram, pestiferi et superbi, a magnitudinis statura elati, post desideria carnis euntes, nati apostatæ, tunc cum displiceret Deo; promisit genus humanum diluvio deleturum, et tempus statuit; ut si quis forte ira Dei audita et indignatione, super hoc vellet se corrigere, haberet spatium emendandi se. Denique centum annis arca hac ratione videtur fabricata. Ante arcæ autem inchoationem viginti anni fuisse perhibentur. Sed narratio istud quod postquam de numero annorum Noe dixit, subjecit, obscurare videtur. Nam hæc sententia antequam quingentorum annorum esset Noe, dignoscitur lata. Quid enim dicit ? Nod permanebit spiritus meus in hominibus istis propterea et subjecit, Quia malitia (a) Deest in Mss. primi generis. (b) Deest in iisdem Mss.

increvit super terram, delebo 1 hominem a facie terræ usque ad pecus; quod utique diluvio facto impletum est. Nam et post diluvium multis annis homines vixisse meminimus: et Aaron frater Moysi centum viginti tres annos vixisse memoratur (Num. XXXIII, 38, 39). Ipse autem Moyses ut centum et viginti annos transire non posset, fecit quod Deum in contradictione aquæ non clarificavit, Nam intraturus erat in terram promissionis, si non obstetisset peccatum (Deut. xxxiv, 7, et xxxu, 48-52). Videtur enim hoc quibusdam dictum ad tempus Moysi pertinere, cum inveniatur Joiada sacerdos centum triginta annos vixisse (11 Paral. xxiv, 15). VI (a). Quid continet benedictio Jacob, quam dedit filiis suis (Gen. XLVIII, XLIX).

Non solum ex præsentibus causis futura unius. cujusque tribus prædixit, sed et de futuris futura, quorum adhuc umbra non erat, in populo Judaico significavit. Quales enim futuræ essent singulæ tribus moribus, fide, disciplina, luxuria, petulantia, contemptu fidei, ut cum de uno erant, et tamen unum non servarent, ostendit. Aliqui enim profecerunt in melius, alii deterioraverunt, alii permanserunt ut per hoc non sibi prærogativam generis vindicarent, cum ab eo ipso prædictum esset, quosdam ex his, qui utique ex ejus essent origine, reprobos futuros, imo multos perituros, ita ut alii significarentur subintrare, qui ad eorum dedecus et damnationem insererentur in naturam, ex qua illi exciderunt. Promiscuum ergo populum in omnibus tribulus futurum declaravit: qua varietate tam boni sed pauci, quam mali sed multi intelligerentur. Et quamvis sceptrum dederit filio suo Joseph ad tempus, Judam tamen præfecit omnibus. Non quod omnes ex Juda idonei essent futuri, sed quia Salvator, qui vere rex est, ex ea tribu oriundus erat secundum carnem.

VII (b).

Cur angelus missus loqui ad Moysen in igne et rubo apparuit?

Natura angelica secundum se simplex est, cujus substantia superiora appetit, etc.

VIII (c). Non fuit aliud signum quod fieret a Moyse palam Pharaoni, nisi serpens (Exod. vil,10)? Qui hoc reprehensibile putat,dicat quid aliud fieri debuit. Nam utique serpentem fecit, qui et terrorem incateret, non tamen obesset, per id quod stupore quodam ad nocendum tardior est. Si enim leonem fecisset, aut ursum, aut aliud tale, quomodo evaderent qui aderant? Nec enim occidere voluit quemquam, sed solum timorem ponere, et ostendere virtutem; ut quia prima prævaricatio per serpentem cœpit, similiter recordatio cognitionis Dei et morum emendatio serpentis signo proveniret, ut quomodo peccatum est, sic et emendaretur: sicut et per mulierem peccatum factum, per mulierem sublatum est, Mariam matrem scilicet Domini, exqua Christus natus damnavit peccatum. Eva virgo adhuc prævaricavit, sicut et Maria virgo erat. Hoc ergo modo ad statum pristinum revocata sunt, quæ perierant: quia et regnum per ligni gustum amissum erat, et iterum per lignum quæsitum est. Dominus enim, ait, regnavit a ligno (Psal. xcv, 10). Simili modo et mundus in quo factus est, in eo et reformandus est, id est in principio mensis primi, quod est Pascha. Nulla ergo mala erit natura nisi sola pravaricatio; quando peccatum per id emendatum est, per quod et admissum est.

IX (d). Si unus Deus est, cur in tribus spes salutis est, et non in duobus, aut quatuor, aut certe in uno ; et quare prius non est Trinitas prædicata? Unus quidem est Deus, sed non singularis est, etc.

[blocks in formation]

X (a). Utquid cirumcisio et præcepta data sunt populo, quæ prius non erant, neque nunc in auctoritate habentur ?

Circumcisio signum est fidei Abrahæ, ut cum in filiis ejus hoc signum videretur, scirentur ejus filii esse, qui Deo credens hoc signum acceperit (Gen. XVI, 10, 11). Præcepta autem sabbatorum, et præ. teritorum testimonio data sunt, et futurorum quæ haberent figuram (Exod. xx, 9-11). Futuri enim sabbati quod in æternis dabit requiem, figura est hoc sab. batum quod in hebdomadam ipletam factum est. Escarum autem lex non in primordio Legis data est, sed cum duce perfidia, Dei verbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt præcepta non bona, sicut dicit propheta Jeremias (Ezech. xx, 25). Id enim actumest, ut cervix eorum premeretur, ad profectum illorum. Superbis enim hominibus et contumacibus,non debuit tota creatura subjici. Postea autem misericordia Dei veniente, reddita est libertas edendi. Unde dicit Petrus apostolus: Quid imponitis jugum super cervicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus (Act. xv, 10)?

XI (b). Si propter diffidentiam et detractiones dura acceperant Judæi mandata; quid peccaverant filii eorum, ut etiam ipsi his mandatis astringeren

tur?

Patribus data lex est, quæ filiis similibus oneri esset. Nam postea non minus, sed forte amplius in Deum peccaverunt quam patres illorum. Præscins enim Deus, filiis magis hanc legem dedit; quia illi omnes in eremo obierunt.

XII (c). Cur in Lege etiam ipsi Aaron dictum est, ut pro peccatis suis holocausta offerret, cum dicat David, Pro delictis holocaustum non postulasti (Psal. XXXIX, 7); et in subjectis, Holocaustis non delectaberis (Psal. L, 18) ? Quomodo offerri præcepit, quo non delectatur ?'

Manifestum est holocaustis Deum non delectari, sed pro satisfactione peccati gemitu et dolore cordis veniam posse mereri. Sacrificium autem testimonium peccati voluit esse, ut se peccator per oblationem sacrificii confiteretur peccasse. Remissio autem quomodo obtineretur, ipse alio loco ostendit, dicens, Frange esurienti panem tuum: si videris nundum, vesti, et domesticos seminis tui ne despicias (Isai. LVII, 7): aut certe, Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Primum ergo confitendum delictum monuit; deinde quomodo ignosci possit, ostendit. Nam nunquam pro manifesto delicto sacrificium mandavit, sed pro ignoratis ; quia etiam cum nescit homo peccat, et cum se putat recte agere, intentione quadam delinquit. Tale peccatum dixit per sacrificium posse purgari.

XIII (d). Quid est ut missa mors in Jacob, venerit in Israel; cum Jacob ipse sit Israel? Unius populi duo nomina posuit. Nam utique qui prius Jacob dicebatur, etc.

XIV (e). Si anima quæ peccat ipsa morietur, quid est ut Charmi peccante triginta sex viri occisi videantur causa ejus ?

Charmi quidem peccavit, et mortuus est lapidi bus. Illi autem triginta sex viri, etc.

XV (f). Quid est quod dicit propheta, Lætare, sterilis quæ non paris erumpe et clama, quæ non parturis: quia multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum ?

Duas matres hoc in loco intelligimus, cœlestem et terrestrem, id est, Jerusalem liberam, etc. XVI (g). Benedicat terra Dominum, ait, hoc est

(a) Deest in Mss. primi generis. (b) Deest in Mss. primi generis. Deest in iisdem Mss.

(d) Habetur inter primo vulgatas, juxta quæst. 37. (e) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst. 36. (f) Ibid., quæst. 40.

(g) Ibid., quæst. 38.

laudet et confiteatur virtutem tuam quomodo ergo in Psalmis, Numquid confitebitur tibi, inquit, pulvis, aut annuntiabit virtutem tuam ?

Non est sic intelligendum, ut legitur, et sonant verba, etc.

[ocr errors]

XVII (a). In sole, inquit, posuit tabernaculum suum (Psal. xvm, 6), id est corpus suum in quo habitavit Christus, qui a Pilato flagellis cæsus est: quomodo ergo dicitur in Psalmo de Christo, Flagel lum non appropinquabit tabernaculo tuo (Psal. xc, 10)? quippe cum templum corpus suum dixerit.

Et filii hominis, et Dei Filii corpus teinplum esse intelligitur. Deus tamen, id est, Dei Filius, quam · vis in carne venerit,in anima tamen habitavit. Ergo lam animaquam corpus tabernaculum est Filii Dei, licet unus sit Deus et homo, Filius Dei, et filius hominis. Ergo ex hac parte flagellum non appropinquasse dicitur tabernaculo ejus; id est, anima ejus, in qua habitat divinitas ejus, immunis fuit a pœna inferni vel principum ejus. Ne quia hic quasi peccator, cum sitinnocens, crucifixus est, et passa est caro, aliquid mœstitiæ apud inferos anima ejus passa putarelur, ostendit Scriptura non potuisse animam ejus turbari apud inferos, quia ad hoc descendit, hoc est pati se permisit, ut confunderet tenebras, et principes earum remitteret, hebetes. Unde et ipse Dominus ait : Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. xxvi, 38). Permissa est enim, quod naturæ suæ erat, ut tristaretur, tropæum protinus referens,et spolia eorum a quibus contristata fuerat usque ad mortem, post mortem jam in (a) Deest in Mss. primi generis.

[merged small][ocr errors]

Cur Salomon spiritum sapientiæ habuit (III Reg. 1), cum vitam mundam non habuit? valde enim mulieribus delectabatur, ac per hoc peccabat (ld. x1).

Primum merito suo accepit spiritum prudentiæ: postea vero quam mulieribus nimium cœpit uti, et per hoc peccare, si habuit spiritum sapientiæ, regni merito habuit; sicut et Nabuchodonosor regni merito in camino Christum vidit.

[ocr errors]

XIX (b). In Salomone, Spes est, inquit, in tenebris, et melior est canis vivus et leone mortuo.

Tenebræ ignorantiam significant et gentilitatem: quia spes est in gentili potius quam in apostata,etc. XX (c). In Sapientia, Qui creavit, inquit, orbem ex materia invisa: et contra, quia ex nihilo facti sumus (Sap. x1, 18, et 11, 2).

Deum simul confusas substantias creasse, Scripturarum sensus declarat, permixtis utique tenebris. Hanc confusionem rerum,id est,aera,ignem,aquam, terram, tenebras, materiam dixit invisam, sicut in Genesi legitur: Terra autem erat, inquit, invisibilis et incomposita (Gen. 1, 2). Ex hac ergo confusione creavit orbem instituto firmamento, ut intra ipsum aquis congregatis in unum habitatio fieret generi humano, Distinctis enim et discretis substantiis, in concavo domum habitabilem fecit.

(a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Habetur supra inter primo vulgatas,juxta quæst.39. (c) Deest in Mss. primi generis.

QUÆSTIONUM

EX NOVO TESTAMENTO

PARS SECUNDA.

QUESTIO PRIMA (a). —Cur facta et dicta dominica quatuor voluminibus a quatuor scriptoribus sunt in scripturam digesta?

Congruum fuit annum Domini acceptabilem,sicut dicit propheta (Isai. LXI, 2), a quatuor voluminibus veluti quatuor vicibus contineri. Sicut enim annus quatuor tempcribus evolvitur, ita ut invicem sui egeant; ita et gesta et dicta Domini quatuor libris definita sunt, ita ut alter alterius indigeat: simul autem plenitudine perfecta sunt. Ut autem a quatuor scriptoribus ordinarentur, hæc fuit causa, ut quia temporum diversa sunt nomina, Evangeliorum quoque essent diversa vocabula. Et si qua videntur in verbis contraria, sensu tamen non discrepant, per interpretationem aptam causæ : sicut tempora cum videantur utique diversa nomine, aere,et cursu siderum,in effectu tamen eorum quæ gignuntur non discrepant.

II (b). Quoniam constat quatuor libros rite conscriptos gestorum et dictorum Domini, sciendum quis ordo eorum sit.

Evangelium ordinationem colligitur magis quam tempore. Matthæus ergo primus ponendus est,quia ab ipsa promissione sumpsit initium, id estab Abraham, cui facta promissio est incarnationis Do. mini nostri Jesu Christi. Post hunc Lucas, quia incarnationem hanc quomodo facta est, narrat. Tertius Marcus, qui Evangelium quod prædicatum est a Christo, testatur in Lege promissum. Quartus autem Joannes, quia hunc qui promissus est Abrahæ (a) Deest in Mss. primi generis.

(b) Deest in iisdem Mss.

incarnandus, et a Luca quemadmodum incarnatus est dictum est, et a Marco Evangelium ejus juxta Isaiam prophetam prædicatum ostensum est, aperta voce ostendit Deum dicens, Inprincipio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. 1, 1). III (a). Quare Matthæus Evangelium Christi describens dicit, Liber generationis Jesu Christi filii David (Matth. 1, 1); cum prior sit Abraham?

Propterea sic cœpit, ut prius de ipso diceret a promissione incarnationis ejus genealogiam describens, sicut dicit Apostolus, Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. ix, 5). Ideo dixit, Liber generationis ; quia ex multis et diversis ncarnatio Christi consistit, ut quia ex uno diversi esse cœperunt, de omnibus corpulentiam traheret. De Judæis et Gentibus et de dignis et indignis: quia Ruth Moabitida fuit, et Bersabee ex mocha facta uxor est ; ut omnium carnem ad se trahens, ad unitatem illos genuinam revocaret. Idcirco,Jesu Christi filii,ait, David, cum prior sit Abraham; quia specialiter Christus dicitur filius David, propter regnum: ut sicut Deus de Deo, ita et rex de rege ortum caperet de juxta carnem. Sic enim dictum est ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI, 11).

IV (b). —Quid est, ut generationes omnes in tres partes divideret supradictus Matthæus apostolus (Matth. 1, 17).

Causæ faciunt divisiones et tempora. Idcirco ab (a) Deest in iisdem Mss.

(b) Deest in Mss. primi generis.

Abraham usque ad David distinxit. Prima enim pars causæ ab Abraham usque ad David est : quia Abraham pater fidei est, et David pater regni. Saül enim indignus effectus, seipsum regno privavit. A David vero usque ad transmigrationem alia pars causæ, in qua regnum amiserunt facti reprobi Judæi. Post transmigrationem autem Babylonis usque ad Christum tertia pars lamentationis et miseriæ, captivitatis et dispersionis illorum: quia quamvis post transmigrationem Babylonis et septuaginta annorum tempus, quando a Cyro dimissi reversi sunt ad sua, nunquam tamen causam 1 vel requiem habuerunt. Neque enim postea Judæa regnare potuit, sed solliciti semper et pervagantes fuerunt. Nam utique tempore nativitatis Christi cap. tivi fuerunt, dicentes: Nos, non habemus regem nisi Cæsarem (Joan. xix, 15). Hac ergo causa Matthæus tres gradus fecit generationis, ut etiam meritorum etcausarum mutationes ostenderet a promissione facta usque ad Christum, anni autem tempora usque ad finem in unam gratiam permanere.

V (a). Quare cum quadraginta et una sint generationes, Evangelista quadraginta duas nume. rasse videtur (Matth. 1, 17)? Ter enim quatuordecim, qui faciunt, nisi quadraginta duo ?

Secundum numerum, quadraginta etuna generationes numerantur; juxta rationem autem, quadraginta duæ probantur. Jechonias autem in transmigratione genitus, id est rex factus, sicut continetur in Paralipomenon, finem fecit secundæ parti: et quia post transmigrationem remansit in regno permittente rege Nabuchodonosor, ab ipso incipit tertia pars, quæ venit usque ad Christum. Ideoque bis computatur, ut et concludat secundam partem, et initiet tertiam Jechonias. Sic enim habet: Et post transmigrationem Babylonis. Jechonas genuit Salathiel (Matth. 1, 12). Usque ad istum autem Salathiel regnaverunt qui sunt ex Juda, scilicet quorum ex radice nascitur Joseph. Nam Jechonias primum filium habuit Assur nomine. Sed quoniam Joseph per radicem Salathiel originem trahit, prætermisso Assur Salathiel Jechoniæ patri suo subjunctus est, ut veniretur ad Joseph, cui erat desponsata virgo Maria. Nam et post Josiam Jechonias sequitur. Sed quia per Joachim patrem Jechoniæ venitur ad Joseph, prætermisso eo, id est Joachim, Jechoniam posuit, ut numerum quatuordecim generationum non egrederetur, et quia post Jechoniam Salathiel et filius ejus per quem oritur Joseph.

VI (b). Quare in Matthæo pater Joseph Jacob scribitur, et in Luca Heli; ut aut duos patres habere imperite descriptus sit, aut certe qui vere pater sit nesciatur?

Non est ambiguum patrem Joseph Jacob fuisse. Ordo enim a David per Salomonem tramitem suum tenens, recto cursu pervenit ad Jacob, etc. VII (c). Manifestum quia natus Salvator Dei Filius et Christus appellatus est: cur ergo post baptismum accessit ad eum tentator, dicens, Si Filius Dei es? etc. (Matth. iv, 3).

[ocr errors]

Sic natus Salvator ex Virgine est, ut et Christus esset et Filius Dei, non factura, sed ortu. Adhuc autem in minori ætate potentiam suam evacuans, hoc est a potestate sua dissimulans, impudentiam diaboli non provocavit. Baptizatus autem descendente in se Spiritu sancto, cum apparuisset hominibus testimonio Dei Patris, æmulatione zeli ductus est inimicus ad injuriam, videns hoc factum sibi obesse intellexit enim ordinationem baptismatis ad salutem hominum procuratam. Ideoque accedit ad Salvatorem hujus rei principem, non ut ap

1 Morel affirmat legendum, pausam, Vid. Element. Critic., pag. 321. M.

(a) Deest in iisdem Mss.

(b) Eadem est cum ea quæ inter prima vulgatas numeratur quæst. 56.

(c) Deest in Mss. primi generis.

probet, sed ut locum inveniat evertendi. Tentatio enim aliquando ad probationem fit, aliquando sub dolo ad subversionem. Arbitratus est enim quasi Salvatori elicuisset secundum dolum voluntatis suæ responsum, ut regnum suum totum haberet securus, quod duce Salvatoris doctrinæ subjecto, nemo mortem ejus evaderet.

[ocr errors]

VIII (a). Cur Salvator tentanti se diabolo non aliter quam exemplis Legis resistit (Matth. iv, 4-10)? Salvator non solum diabolo tentanti respondit, sed et Judæis per quos crudelitatis suæ impietatem egit in Salvatorem. Præcius enim Judæos se inimicum Legis dicturos, patris eorum impudentiam diaboli, testimoniis Legis compressit, ut patrem in filios, et filios in patrem condemnaret. IX (b). Utquid Salvator post baptismum qua draginta diebus jejunavit, postea esuriit (Matth. iv, 2)? Qui enim quadraginta diebus jejunavit, potuit jam non esurire.

Scriptum est, Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem (Eccli. 11, 1). Ideoque Salvator ut formam nobis daret, jejunavit; ut simili modo nos quoque jejuniis insistentes, omnem motum diaboli contra nos oppositum, Dei auxilio superemus, scientes exemplo Salvatoris tunc magis insidias adversarii cavendas, cum ad Dei timorem accedimus. Doletenim quod recesserimus ab illo ; ideo plus sævit adversum nos. Hoc nobis gessit Salvator, non sibi. Similiter et quod esuriit, non sua causa, sed nostra est. Jejuniis enim cum superatæ fuissent tentationes diaboli, quæ ideo scriptæ non sunt, quia ad profectum doctrinæ non pertinent; postea, id est, post quadraginta dies permisit, ut (quod hominis erat) pateretur famem ut videns diabolus, qui jam fuerat superatus, infirmitatem in eo famis, incitaretur rursum ad tentandum, videns hominem esse a quo vincebatur.Hoc enim fuit mysterium Salvatoris, ut quia homini victo insultabat et dominabatur, ab homine vinceretur, ut Dei virtus homini victoriam acquireret et sic magis vilis effectus est satanas, cum et hominem cernit, et virtutem non hominis intelligit. Mirabatur enim stupore hebetatus, quod mysterium inesset quod se lateret: ut potestas esset accedendi, circumveniendi non esset. Duabus enim ex causis torquebatur. Videns enim infirmitatem, accedebat, et inveniebat virtutem; ut cernens hominem suspectus esset de Dei virtute. Ad hoc ergo esuriit, ut illuderet astutiam satanæ. Idcirco autem non amplius jejunavit, ut concordaret Moysiet Eliæ.

X (c). Quid est ut cum prius Joannes Baptista testimonium perhibuerit Salvatori, postea dubitaverit dicens per discipulos : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. x1, 3-10)?

Qui Joannem putant dubitasse, detrahunt Salvatori. Aut enim illum recte asserunt dubitasse, aut certe imperitiæ arguunt Salvatorem ; quia sicut putant, male de se sentientem laudavit. Sed quia falli Salvatorem impossibile est, recte laudatus ab eo Joannes est. Si recte laudatus est, non dubitavit. Ipso enim tempore quo misit ad Jesum Joannes de carcere discipulos suos, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? tunc Jesus respondit discipulis ejus dicens: Ite, dicite Joanni quæ videtis et auditis. Cæci vident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt, et beatus ille qui non fuerit scandalizatus in me. Abeuntibus autem nuntiis Joannis, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne Baptista: Quid existis in desertum videre? arundinem vento moveri, aut hominem mollibus vestibus indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre ? prophetam. Dico vobis quoniam plus quam prophetam. Hic est de quo scriptum est, Ecce ego mitto angelum meum ante fa(a) Deest in iisdem Mss.

(b) Deest in iisdem Mss.
(c) Deest in Mss. primi generis.

ciem tuam, qui præparet viam tuam. Tunc publicani laudaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Quanta autem laus data Joanni est, ut plus diceretur esse quam propheta, et beatum vocat Salvator eum qui non scandalizatur in se? quomodo laudatur Joannes qui dubitando scandalizatus est? Sed non utique dubitavit. Laus enim beatum illum probat, quia non est scandalizatus. Nam et Salvator idcirco ipso tempore in laudem Joannis prorupit, ut ostenderet sensum Joannis esse liberum a discipulorum ejus dubitatione. Joannes enim volens mirantes discipulos suos corroborare in fide Salvatoris, sciens exitum sibi imminere, ea quæ de ipso dicebat, ore ejus voluit confirmari ideo ut testis verus sit, testimonium potioris implorat, ut eorum concordia omnis ambiguitas auferretur. Hoc commentum Joannis est, ut dubios suis quasi verbis mitteret, ut eadem audientes a Salvatore quæ audierant a Joanne, firmarentur, scientes idonei procuratoris et Domini cœlestis testimonium in dubium vocari non posse. Idcirco et Salvator quasi Joanni respondit, ut inter Joannem interrogantem et Salvatorem respondentem discerent veritatem.

XI (a). Quid estquod superius Herodem mortuum legimus (Matth. 11, 19), infra autem et post multos annos Herodem Joannem occidisse (Id. xiv, 1-11), cum superius mortuo Herode Joannes supervixerit ?

Herodes rex fuit Judææ; hic habuit filios quatuor, Archelaum, Herodem, Philippum, et Lysaniam : sed mortuo Herode patre eorum, successit Archelaus, quo mortuo, in quatuor partes divisum est regnum supra dicti Herodis, ita ut Pilatus in partem regniquartam admitteretur, quasi præses, non quasi rex (Matth. 11, 22, et Luc. m, 1); filii autem Herodis reges dicerentur. Denique mortuo iterum Philippo, accepit uxorem illius Herodes frater ejus, de qua arguebatur a Joanne Baptista, qua causa occidit cum Herodes filius supra memorati Herodis. Quid enim dicit ? Herodes, inquit, tetrarcha ; id est, in parte quarta regni positus sui patris Herodis. Quid ergo ambigitur quando significatio adjecti cognominis ostendit alium hunc esse Herodem? Ipse est enim qui et Jacobum occidit gladio, fratrem Joannis, qui postea percussus ab angelo Dei scatens vermibus exspiravit.

XII (b). Orandum utique pro inimicis docuit Dominus: quid est ergo ut contra animæ occisorum ulcisci petant, a Domino postulantes vindictam ? Apocalypsis cum futura mala et tribulationes diffidentiæ et malæ vitæ causas Deo vindice testaretur, etc.

[ocr errors]

XIII (c). Si jam prædicante Salvatore vel Joanne Lex cessavit, quomodo Salvator ait: Non veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere ? Si enim cessavit, quomodo non soluta est, aut destructa, quæ agendi amisit auctoritatem ? Prophetarum dicta de Salvatoris adventu, impleta sunt cum venit, etc.

XIV (d). Joannes ad Dominum, Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. x1) ? Sub sua persona discipulorum suorum agit causam. Non enim Joannes dubitabat, qui dixerat: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. 1, 29): sed ut discipulis suis satisfaceret, mittit illos suis verbis, ut Salvatoris ore firmaret quod ipse de illo docebat ; ut post excessum suum sine dubitatione aliqua discipuli sui Christum sequerentur.

[ocr errors]

XV (e). Quare Lex et Prophetæ usque ad Joannem, et post recte cessasse dicuntur (Matth. XI, 13)? Quia jam de quo prophetabant, advenit. Quare Lex usque ad Joannem, cum Apostolus di(a) Deest in iisdem Mss.

(b) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst.68. (c) Ibid., quæst. 69.

(d) Deest in Mss. primi generis.

(e) Deest in iisdem Mss.

cat, Legi nos subditos debere esse: Quæ autem, inquit, sunt a Deo ordinata sunt (Rom. xi, 1)?

Legis quidem unum nomen est, sed tripartitam habet intelligentiam. Prima enim pars Legis de Deo est. Sic enim Lex a lectione dicta est, ut de multis quid eligas scias. Inter errores ergo positi acceperunt ut eligant verum, id est reprobato diabolo eligant Deum. Sccunda autem Legis pars hæc est, quæ scilicet præceptis continetur, quæ sic incipit, Honora patrem et matrem. Tertia vero in neomeniis et in sabbato est, et in escis discernendis ac eligendis, et in circumcisione et in hostiis pecudum offerendis. Hanc itaque Legem dicit usque ad Joannem, non ultra servandam. Sic enim data est, ut completo tempore cessaret, nec enim fuit ab initio, sed ex causa data ad tempus est, ut adveniente Salvatore cessaret Lex. Ergo de Deo manet tam Lex præceptorum quam natura ejus quæ sine dubio est, ab ipso aboleri non potest. Per ipsum enim proficitur ad promissum præmium. Timor enim sollicitudinem parit.

XVI (a). Cum Salvator baptismum Joannis de cœlo dicat, cur Nicodemo, cum de baptismo loquitur, dubitanti ait : Si terrestria dixi vobis et non creditis? etc.

Quod dixit, Si terrestria dixi vobis, et non creditis, non pertinet ad baptismum, etc.

XVII (b). Quid est ut Salvator mulieri alenigenæ, id est Chananææ, inter initia misericordiam denegaret (Matth. xv, 22-28), cum et Centurioni alienigenæ, et leproso quem ipse Jesus alienigenam dixit, beneficium impertiendæ salutis non negaverit (Luc. vn, 2-10, et xvi, 12-19) ?

Dignum factum Salvatoris ipsa causa designat. Absurdum enim erat, et ad injuriam promissionis Patrum proficiebat, si mulier quæ Judæorum Deum non confessa fuerat, acciperet beneficium promissum genti confitenti Deum. Inter initium ideo negatum est illi. At ubi autem cervice flexa Salvatoris verbis fidem non negavit, sed confessa est Judæos credentes esse filios, Gentes autem canes vel servos, per quod junxit se fidei dominicæ; quia servi dominum indicant, et dominus non est sine servis: unitas facta est subjecti et subjicientis. Hinc est unde meruit consequi quod precata est. Centurio autem qui beneficium a Salvatore incunctanter accepit, olim se Dei rebus infecerat. Denique dicunt majores Judæorum ad Dominum: Dignus est ut præstes illi; diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. Leprosum vero alienigenam dixit Dominus, non fide, sed natione. Erat enim Samaritanus, quos constat ex origine esse Babylonio. rum. Et hic tamen non sine confessione consecutus est beneficium: quia dictum erat discipulis a Domino In viam gentium ne abieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis, sed ite potius ad oves quæ perierunt domus Israel (Matth. x, 5, 6); hoc est, ut non prius prædicaretur Samaritanís et Gentibus quam Judæis, quorum fuerat promissio hæc. At ubi Judæi cœperunt repudiare fidem Christi, tunc et Samaritanæ se obtulit Salvator, et post crucem Centurioni Cornelio: a Chananæa autem requisitus suscepit eam; quia non erat adhuc tempus, ut offerretur illis salus.

[ocr errors]

XVIII (c). Quomodo probatur quod dixit Salvator, quia post tres dies et post tres noctes a mortuis resurgeret; cum utique cœna pura passus, illucescente die dominico, cum adhuc tenebræ essent, resurrexerit? Unde numerus dierum et noctium non convenisse videtur.

Præscius Salvator omnium quæ in se futura erant, hæc protestatus est, etc.

XIX (d). Quare Salvator, Orate, ait, ne fiat fuga (a) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst.59. (b) Deest in Mss. primi generis.

(c) Habetur supra inter primo vulgatas, juxta quæst.64. (d) Deest in Mss. primi generis,

« PoprzedniaDalej »